*Tertiò, Sacramentum Extremæ vnctio
nis institutum est pro periclitantibus in graui infirmitate, vt scilicet in ordine ad felicem exitum
opportuno præsidio muniantur, quod quidem
eleganter, & digno verborum pondere dictum à
Concilo Tridentino
citato in Proæmio Sess. 14.
Ergo in ordine ad tollendum fortiorem obicem,
sine cuius remotione reliqua alia nullius possent
esse momenti; Atqui obex huiusmodi est peccatum mortale, quod tunc aliquoties esse potest;
ergo ad illud remouendum Extremæ vnctionis
est ordinatum à Christo sacramentum. Nec dicas
ad hunc tollendum obicem sacramentum Pœnitentiæ directum, quod recipere infirmus potest,
quoties & Extremam vnctionem, cùm adsit sacerdos. Contra hoc enim est posse frequenter accidere vt quis Confessionem sine substantiali valore, & nihilominùs inculpatè præmiserit, quo
euentu de Confessione iteranda non curabit, licet frequentes actus doloris, non tamen pro iustificatione sufficientes, eliciat, aut sine complacentia erga mortalia, quæ iam confessus, negotium
æternęæternæ salutis peragat
: potest etiam in amentiam aut phrenesim incidere ante factam Confessionem, & sic aliàs huius sacramenti receptione
diuelli; & ita pro casibus huiusmodi prouidentissimè est sacramentum sacræ vnctionis destinatum. Si iterùm dicatur infirmum post acceptam
Extremam vnctionem posse grauiter peccare, &
peccati obliuisci, & ita de confessione illius non
curare; in quo euentu nequit confugi ad sacramenti dicti remedium, & cum sola attritione saluari, si illam habeat, vt infirmi solent, aut bonam
de suo statu fidem, & ita non esse pro omni statu
quærendum à pijssima misericordia subsidium. Id
quidem conceditur, sed positioni nostræ non obstat, qua contendimus id, quod sine sacramento
ad æternam salutem obtinendam non sufficit,
posse cum sacramento sufficere. Pro casu autem
illo remedium in sacramento Pœnitentiæ habetur, ad quam infirmus potest conscius peccati
confugere: quòd si oblitus, id certè incuriam arguit in eo statu damnabilem, in quo & mortaliter peccatur prope momentum, à quo æternitas,
|
nec de confessione peccati curatur, vnde illius
obliuio iusto Dei iudicio subintrat, & eam secutura damnatio.