CAPVT I.

CAPVT I.

An Regii Indiarum Consiliarii sub mortali teneantur rerum Indicarum specialem notitiam studio & inquisitione solicitâ comparare.
2
*VIdenda circa hoc quæ à nobis
dicta Titulo præcedenti cap. 8. ea enim ad Consiliarios Regios potiori ratione trahenda, qui velut Regis oculi esse debent ad remotissima hæc imperia peruidenda, & ita beneficio lucis viam monstrare conspicuam, & non per caliginem judicare. Iam pro iisdem
3
*Dico primò. Consiliarii Indici sub mor
tali tenentur circa res Indicas specialem comparare notitiam inquisitione solicitâ. Probatur
Primò ex ordinatione sextâ eiusdem Consilii, in quâ illis grauiter iniungitur, vt in Indiarum historiis, Cosmographiâ, descriptione, & nauigatione specialem instructionem accurent, illâ redditâ ratione: Quoniam res nulla intelligi aut
tractari potest, cuius non fuerit priùs probè notum subiectum ab ijs, qui de illo sunt habituri quæstionem, & sententiam prolaturi. Quæ quidem lex, cùm ad maximè substantiale requisitum spectet, absque dubio grauissimam obligationem inducit: leges
enim ciuiles posse in conscientiâ obligare tenent communiter scriptores Theologi & Iurisperiti, ex quibus plures adducit P. Suarez lib. 3. de legibus cap. 21. num. 5. vbi & ait Assertionem esse de fide aut fidei proximam. Obligationem autem esse sub mortali, quando materia est grauis, ne|que de contrariâ legislatoris intentione constat,
cum aliis ostendit cap. 24. & seqq. quibus addendus Illustrissimus Villaroel Parte 1. Gubernationis pacificæ quæst. 2. artic. 1. num. 12. Sed intentionem talem cum lege non posse consistere, si materia grauis sit, eoq́ue ipso grauiter obligare, tenent P. Vasquez Tom. 2. in 1. 2. disp. 158. n. 32. & seqq. P. Salmeron Tom. 4. in Euangelia, Parte 3. tr. 12. §. Differt autem. P. Amicus disp. 5. de Iustitia, n. 216. P. Becanus de legibus, cap. 6. q. 3. n. 13. & seqq. & alii. In
omni ergo opinione legem dictam constat obligare. Nam licet sint qui probabiliter asserant, etiāetiam cùm materia est grauis; posse obligationem esse sub veniali, aut etiam sine peccato, & talem reputandam, quando contrarium aliunde non constat, pro quo videri potest Thomas à Iesu in Regulâ Carmelitarum Parte 2. Dub. 8. §. vltimo, quia, & seqq. addunt tamen constare tunc cùm seclusâ graui obligatione non videretur sufficienter bono
communi prouisum in re magni momenti, quod in casu nostro contingit: & videri pro eo potest P. Arriaga Tomo 2. in 1. 2. Disput. 16. num. 68. de quo & inferiùs cap. 9. Præterquàm quòd Ordinatio dicta non tam est ciuilis lex, quàm naturalis declaratio, vt jam probo, arguens.
4
*Secundò, quia is, qui ignorat ea, sine
quibus publicum officium exercere nequit, grauiter peccat, vt est receptissima omnium sententia, pro quâ videri possunt Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitia, disput. 37. sect. 1. P. Thomas Sancius Tomo 1. Consil. lib. 2. cap. 1 dub. 36. num. 6. P. Lessius lib. 2. cap. 7. num. 33. & alii: Atqui Regii Consiliarii sine notitiâ dictâ nequeunt publicum & grauissimum, quo potiuntur, officium conuenienter exercere: ergo grauiter peccant eam non studentes comparare. Discursus est euidens, ju
xta quem deducunt communiter Doctores eum, qui præbet consilium, teneri ad restitutionem si ratione ignorantiæ damnum subsequatur, vt videri potest apud P. Lessium, Cardinalem Lugo, citatis locis, & alios: quando scilicet ratione officii & professionis tenebatur scire, & proptereà ad consiliandum est adhibitus.
5
*Tertiò. Consiliarii rerum Indicarum in
scii possunt esse damnorum grauissimorum causa: ergo grauiter peccant instructionem erga eosdem negligendo. Consequentia est euidens ex receptissimâ omnium doctrinâ de damno dato, & Antecedens negari nequit, quia grauissima damna ex inordinatâ & cæcâ gubernatione sequuntur, cui inscius Consiliarius assistit; non secùs ac naui, cui inscius accidit gubernator, quod Plato in Dialogo de Regno, & Lib. 8. de Republica, & Plutarchus in Moralibus eleganter prosequuntur. Et sicut
Ruit in præceps amisso pisce sodali, Bellua, sulcandas cui præuius edocet vndas.
Claudianus.
& cum Spiritu sancto causam istam in propriis terminis decidendo: Vbi non est gubernator, populus corruet; salus autem vbi multa consilia Prouerb.
11. v. 14. Vbi pro eôdem ducit non esse gubernatorem, ac sine sapientium consilio gubernare. Non enim agitur de Republicâ, cui nullus gubernator assistat, sed quæ illum habeat, consiliis tamen sapientium destitutum. Vnde Theodotion sic legit: In incogitantia corruit populus; salus
Theodot.
autem in homine multi consilij. & Cassianus Collatio
Cassianus.
ne 2. de discretione cap. 4. ita: Quibus non est gubernatio, id est, Consilium & discretio, cadunt vt folia. Quod exponens magnus interpres in cum locum, sic ait: Est Metalepsis, ex consilijs enim intelli
P. Cornel.
gitur gubernatio bona, consulta, & prudens; ex gubernatione ipsa gubernator, vt vertit Noster. Sensus est. q.Quod d.dicitur, Vbi non est gubernator sapientiâ & prudentiâ gubernandi præditus, ibi in multa pericula & damna corruet populus; at vbi is adest, & consilio velproprio pollet, vel alieno vtitur; ibi populus saluus, & à malis omnibus immunis securusq́ue consistit. Sic ille.
6
*Dico secundò. Qui non est notitiâ re
rum Indicarum instructus, aptus tamen aliàs, potest Consiliarii dignitatem admittere, immò & ad illam se offerre. Probatur. Quia quod in hac parte initio deest, potest quotidiano & solerti studio supplere, cùm huiusmodi peritia, non adeundo scholas, & exercitationes habendo, sed legendo, audiendo, & percuntando, possit sufficienter, quantùm res ipsa patitur, comparari.
7
*Dico tertiò. Satis esset expediens vt ex
iis, qui in Indiis Regii fuerint Auditores, aliqui ad Regium earum Consilium aduocentur. Ratio conuenientiæ est comperta. Sed vitandus scopulus vnus, dum cura est ab altero declinandi. Ne scilicet eò traducantur ii, quos in Cancellariis Indicis omnimodæ integritatis fama non penitus dignos tantâ reddidit promotione, ne cognationibus implicati: nisi fortê & hoc ipsum periculum integritatis experimenta superârint. Ibi profectò quàm isthic nocentiores.
8
*Dico quartò. Expediet item ex Aduo
catis in eôdem Consilio nonnullos ad munus prædictum, si dotibus requisitis excelluerint, promouere. Hi enim rerum Indicarum cognitione jam præditi, meliùs de illis judicabunt. Est autem Aduocationis officium Senatoriâ dignitate dignissimum. Vnde Athalaricus rex Aratorem tali dignatus honore, sic scribit apud Cassiodorum lib. 8. 12. Decet enim tractatores habere doctißi
Cassiodor.
mos, quibus potestas summa committitur; vt nullo defectu impediente meritorum, prouisa Reipublicæ vtilitas explicetur. Alij sunt honores, qui se ordinaria prouisione componunt; de generali autem securitate solicito talis associandus fuit, qui parem in suis studijs non haberet. Neque enim adhuc minùs probatus agnosceris, licèt primæuus veneris ad honores. Aduocationis te campus exercuit, te judicij nostri culmen elegit. Sic ille. Certè in re tantâ nobilitatis rationem ha
bere præcipuam sine experientiæ præsidio, ac excellenti litterarum auctario, valde periculosum est, & ita Regiâ animaduersione dignissimum. Habeat quidem honores condignos litterata nobilitas; sed vbi publicum, & maioris momenti negotium agitur, non munus hominibus, sed homines muneri conquirantur.
Loading...