*Nona. Ideò dari pura omissio ne
quit, quia obstat honesto Dei operandi modo: Atqui hoc, nullius est momenti. Ergo.
Major ostenditur. Nam duo actus oppositi, ad
quorum alterutrum dicitur Deus necessitatus,
æquales sunt, aut inæquales. Si primum, electio esse moraliter honesta nequit, quia neque
laudabilis. Si secundum, ad meliorem tenetur,
aliàs honestè non operabitur, quia imperfectè.
Ergo ponenda pura omissio possibilis, sic enim
locus erit morali honestati, dum actus præfertur negationi. Hoc argumentum satis diffici|
lem tangit quæstionem, de qua Nos
Problem.
10. ubi cum Scriptore præfato quoad laudabilitatem respectu
actuũactuum convenimus. Nihilominùs dicimus Deum purè omittere non posse, quia licèt actus ejus laudabilitatem eam
non habeant, honesti tamen absolutè sunt propter divinum motivum cum libertate disiunctiva connexi. Licèt autem major libertas videatur, si pura admittatur omissio, & fundamentum laudabilitatis: id non venit in considerationem, quia ex modo operandi in Deo
per motivum honestum, major elucet in eo
perfectio. Sicut Deus magis esset liber, si processiones ad intra essent liberæ: quod tamen
non admittitur ob rationes, quæ à Theologis
afferuntur. Sic etiam citatus Scriptor
Disputat.
33.
n. 58. affirmat Deum necessitatum esse
moraliter ad amandas creaturas possibiles. Id
autem quod minus est libertatis, compensatur
ex eo, quod ibidem habet, quia scilicet Deus
necessitatus est moraliter ad operandum honestissimè: quod quidem in ipso maxima perfectio est. Ex quo & argui contra eumdem potest: Nam Deus necessitatus est moraliter ad
operandum modo honestissimo: ergo & ad
non omittendum. Illatio est evidens, quia in
omissione pura non est motivum honestum: si
enim motivum, jam etiam & actus. Si dicatur
cum morali necessitate stare physicam libertatem, contra est, quia absolutè loquendo
non est in Deo potentia ad non operandum
honestissimè, aliàs esset capax moralis imperfectionis.