*Addit num. 36. vt dispensationes ritè
procedant debere caussas concurrere speciales,
quia sine caussa neque ipse licitè dispensat Pontifex, & nonnullas assignat Indis adaptabiles; ex
quibus infertur negotium hoc viri prudentis arbitrio esse remittendum. Casum adducit, qui extat apud P. Fr. Ioannem Baptistam in
Animaduersionibus citatis fol. 141. licet non ita fideliter, amanuensis fortè incuria, referatur. Sic enim ille:
Præsenti anno 1599.
dispensatum est cum quodam
Indo Clemente nomine Solucano, vt matrimonium
duceret, & de facto duxit cum quadam muliere,
quam in Confirmatione tenuerat. Neque alia dispensandi caussa interfuit, quàm quòd illa pauper, hic
verò aliquantulùm esset diues, qui poterat eam honestè sustentare. Sed aduerto quòd talis dispensatio
non fuit facta per Superiores nostri Ordinis, sed per
alios. Hæc ille. Apud Auctorem nostrum sic:
En Mexico dispensò cierto Prelado Año de 1599. con
vn Indio llamado Clemente Sulicano, el qual se casò
con vna India Ahijada suya de Confirmacion, sin mas
causa que ser ella y el Indio algo ricos, que la podia
sustentar &c.
Vbi quidem variatur casus
: paupertas enim ratio esse potuit, propter quam licita
& conueniens fuerit dispensatio, iuxta communem Doctorum sensum, pro quo P. Thomas
Sancius
Lib. 8.
de Matrim. Disput. 19.
n. 18. & præfatam dispensationem non improbat P. Ioannes
|
Baptista, licet à Superioribus suæ Religionis non
emanasse testetur, si quis fortè illam velit improbare, immò probare videtur, dum ita scribit:
Quod est maximè notandum propter multos Hispanos,
qui, cùm sint in gradibus ab Ecclesia prohibitis coniuncti, & vitam ducant inter huius terræ incolas,
qui pacificè amplexantur Euangelium, ad contrahendum dispensationem à Prælatis Ordinum extorquere conantur. Cum quibus nullo modo dispensandum est, nisi in ordine ad bonum Indorum directè
vel indirectè. Cùm Indis verò non ita difficilè dispensatur, nam præsenti anno 1599.
dispensatum est
cum quodam Indo Clemente &c.