*Dico primò, Generaliter loquendo, ne
queunt Audientiæ Indicæ stipendia Ecclesiasticorum ministrorum taxare. Id constat: quia taxatio talis est actus jurisdictionis Ecclesiasticæ, vt
est manifestum, ad quam sicut spectat ministros
eligere, & eis laboris sui stipendia soluere, ita &
stipendiorum eorumdem taxatio, vt quid consequens. Et ita Concilium Tridentinum
Seßione
21.
Cap. 1.
de Reformatione. Notariis Episcoporum pro litteris dimissoriis, aut testimonialibus,
decimam vnius aurei partem assignauit, si aliàs
salarium non habeant assignatum, & leges ipsæ,
quæ hoc ad laicam potestatem spectare indicant:
vt 27.
citata, & aliæ, hoc ipsum supponunt, dum
statuunt remittendos ad sua Prætoria
AdancelesAranceles
tribunalium Ecclesiasticorum, vt scilicet an in
illis excessus sit aliquis dispiciant. Ex quo clarè
arguitur
: Nam quod proprium est jurisdictioni Ecclesiasticæ, nequit ad se laica potestas auocare. Hac enim ratione matrimoniales caussæ,
beneficiales, decimales, & aliæ auocari nequeunt,
quia scilicet propriæ jurisdictionis Ecclesiasticæ
sunt & materiam concernunt spiritualem. Neque enim dici potest esse mixti fori; quia in illis
non est specialis ratio, propter quam id debeat
affirmari, potius quàm in adductis
: titulus enim
omnino spiritualis est, sicut & fundamentum, licet
circa materiam temporalem versetur. Quemadmodum taxare stipendium Missarum ad Eccle
siasticum forum tantùm spectat, quia pro labore in re omnino sacrâ est, licet materialem pecuniæ substantiam concernat: sicut etiam matrimonium & beneficium; corporum enim traditionem, & vsum respicit illud, sicut & hic fructuum perceptionem.