*Dico Sextò. Si contingat ex dictis ali
quem ad Sacerdotium prouehi, non ideò priuilegijs communibus eorum congeneribus debent
priuati existimari, quia non est vrgens pro eo fundamentum. Si enim aliquod, illud certè, videri
in illis cessare rationem concessionis, quandoquidem tales iudicantur, vt maximè Christianis inter Europæos non solùm æquentur, sed etiam
præferantur, vt ex Sacerdotij culmine videtur
manifestum. Atqui hoc non obstat, vt constat
ex dictis
Titulo 19.
n. 68. vbi ostendimus, vt priuilegium perseueret sufficere caussam motiuam
aliqualiter perseuerare, quod in casu præsenti videre licet; perstat enim recens conuersio nationis,
|
cum natiua illius ad commoda naturæ inclinatione, virtute robusta superanda, quod dum ab
aliquo præstatur, non ideò est benigna Ecclesiæ
indulgentia priuandus, cùm potiùs debeat ipsi ea
de caussa benigniùs indulgeri. Et cùm Indorum
priuilegijs gaudere Æthiopes à nobis in
Thesauro
probatum sit
citato Tit. 12.
num. 129. eorum vsus
etiam eis erit licitus, neque Bulla Cruciata circa
ea, quæ ad ieiunia spectantia in illa conceduntur,
egebunt, aut in ordine ad absolutionem à reseruatis, de quibus & alijs
in citato Titulo ex professo
disputatum.