CAPVT IV.

CAPVT IV.

Grauamina conscientiæ in Commendatariis ex oneribus circa Commendatos cumulatis.
16
*PLurima esse illa possunt, propter quæ
vitanda iussi ab oppidis abire, in quibus Commendæ sunt, & in illis neutiquam habitare. Vnde si secus faciant, vt accidere solet, eò quòd circa illas villas aut prædia habeant, aut habitatione continua, aut per maiorem anni partem, transgressores legis manifestissimi comprobantur. Ex eo præsertim quia hahitatio talis in id tendit, vt seruitio Indorum indebito prorsus vtantur. Ita quidem præter iniuriam, dum violentiis opprimuntur, cum onere compensationis iuxta æstimationem laboris, videtur etiam iuramenti minimè obscura transgressio. Cùm enim iurent defensuros se Indos; id
Iuramentum ad id extendi.
certè iurant, quod præcipuam Indorum tranquillitatem concernit, & ita à se non vexandos: à nullis enim magis timeri hostilitas potuit, quàm à Commendatariis ipsis, vnde circa hoc tot leges Regum Catholicorum extant, & propter duriora hæc experimenta ab oppidis exclusi, & gubernatio oblata penitus, cùm Vasallorum dominis soleat eorum præfectura concedi. Paucis res ista absolui potest. Iuratur defensio: & qui vexant non defendunt; rei ergo sunt violati Sacramenti Para no desarlosdejarlos maltratasmaltratar en sus personas y haciendas. Sic Rescriptum, de quo num. 5. Videant ergo quomodo hoc præstent, qui seruitiis addictos tenent. Si dicant se non ita cogitasse, cùm iurarunt: non erunt quidem iuramenti rei in foro animæ, secus in exteriori, quia lex ad huiusmodi defensionem, vti ad præcipuam, vult dirigi iuramentum, & poterunt vt violatores eiusdem puniri Commendæ priuatione, vt in Rescripto citato habetur expressum.
17
*Siue ergo in oppidis Commendæ sint,
in vrbibus vicinis idem prorsus cauendum est, ne scilicet indebitis seruitiis vrgeantur: id pro certo statuendo, Commendatos nihil præter tributa debere, & ita ad seruitium nullum personale posse compelli: nec plus iuris erga illos habere, quàm erga Æthiopes nondum emptos, Hispanos, Italos, aut Germanos. Quo certissimo fundamento, vt iniquum, & compensationi pecuniariæ obnoxium, seu alterius æquiualentis generis, reputandum est quidquid eidem videatur aduersari; vt non sit opus ad singulares seruitij modos descendisse, & ita vno generali Rescripto prohibiti, de quo Dom. Solorzanus Cap. 24. num. 101. licet plura sint quæ de peculiaribus agant apud eumdem. num. 103. Sunt ergo Indi
Quibus similes
velut censuarij, à quibus præter redditus nihil exigi potest; aut sicut Emphytheutæ ad solam obligati pensionem: aut secus tributarij Regis, à quibus nihil præter tributum exigitur, nisi fortè commune bonum speciale quidquam postulet; quod est omnibus commune, & ita ad id compellere ad solam supremam eius spectat potestatem. Non dicant ergo Commendatarij Indos esse suos: sui enim non sunt; sicut neque Regis sunt, vt non sunt ij, qui in Hispaniâ, aut
in aliis Coronæ regnis tributa pendunt: homo enim liber nullius est, & hoc est esse liberum: sunt autem Indi liberi iure plenissimæ libertatis, de quo Tit. 1. num. 99. & seqq. & ita sui iuris, & consequenter non alterius, iuxta §. Liberorum.
Instituta.
Instit. de verb. significat ibi: Liberorum appellatione continentur, non tantùm qui sunt in potestate, sed omnes qui sui iuris sunt.
18
*Ad præcauendum autem omne Indos
vexandi periculum, Regis Philippi Secundi piissimo sanè Rescripto dispositum vt nullo pacto ad Parochias Indorum præsententur Clerici aut Religiosi Commendatariorum cognati. 28. Maij 1597. quod nescio an penitus obseruetur. Videtur autem grauis esse obligatio, quia experientia docet ex huiusmodi concursu nihil fauorabile Commendatis posse resultare. Quidquid ergo pro obligatione graui legum afferri à Doctoribus solet, hic profectò locum obtinet, de quo dictum aliquoties, sed præsertim Tit. 2. n. 3. & quod ad quemcumque gradum cognationis spectat, de quo in Rescripto, non ita accipiendum est, vt de eo delicatior debeat inquisitio fieri; sed videndum an dicti vt cognatos sugerant; eo enim ipso discludendi & licet in aliquo ob morum integritatem ratio videatur prohibitionis cessare, nihilominùs debet illa seruari, quia semper est periculum, & sanguis, iuxta vulgare prouerbium, de quo & alibi, sine igne feruet. Et vt verè periculum absit, est tamen periculum faciendi in posterum contra legem ob præmissum exemplar, & quilibet se æquè bonum Indorum zelatorem esse contendit; estque sanè difficile ac valde odiosum, morum discrimina explorare; cùm debeat id stare fixum nemini, nisi morum integritate conspicuo, Beneficium esse Indicum cōferendumconferendum. Nequit ergo dici cessare penitus in hoc aut illo rationem legis, quando nec cessat periculum dictum, nec potest Patronus morum discrimina comprobare. Quæ quidem doctrina grauium est Scriptorum, qui varia exempla ad comprobationem inducunt, vt videri potest apud P. Palaum Tomo 1. Tract. 3. Puncto 14. n. 13. de quo & dictum. Tit. 5. n. 15. & Tit. 7. n. 18.
Loading...