SECTIO XI.

SECTIO XI.

Vtrùm Regularis audire Confessiones possit, cui Ordinarius approbationem sine iusta caussa denegauit. Ad dicta in Thesauro Indico Tit. 12. Cap. 11.
211
*AFfirmant plures, quos adducit & se
quitur P. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Disp. 6. n. 3. & magis ex professo Bruno Chassaing de Priuilegijs Regularium Tract. 5. Cap. 2. Proposit. 2. Quorum præcipuum fundamentum desumitur ex Clement. Dudum, de sepulturis, ibi. Quòd si denegent, vel intra triduum non concedant, ex tum ijdem Fratres nihilominùs auctoritate eâdem huiusmodi officium exequantur. Vbi de PP. Prædicatoribus & Franciscanis est sermo quorum priuilegijs quoad contenta in dicta Clementina Mendicantes alios gaudere, communissima sententia est. Et ad Carmelitas atque Augustinianos extenta in Extrauag. Frequentes, de iudicijs. Ad Regulares autem generaliter quoad præfatum articulum in Concilio Lateranensi 5. sub Leone X. Quæ quidem concessiones non sunt per Concilium Tridentinum reuocatæ aut abrogatæ Sessione 23. Cap. 15. vbi
approbationem Ordinarij respectu Regularium vt omnino necessariam inducit, quia stare illæ cum tali Decreto possunt; vt scilicet generaliter necessaria sit, secus in casu particulari, de quo specialiter prouisum, iuxta dicta n. præced. Accedit
approbationem esse debitam ex iustitia, vnde in eius negatione intercedit iniuria quæ à Pontificia Sede nequit approbari, & contra illam operando compensatur. Quibus non obstantibus.
211
*Dico Primò. Sententia dicta seclusa
quacumque peculiari prohibitione vix est probabilis, quam èex Societate grauissimi Scriptores acriter impugnarunt, Suarius, Vasquius, Coninckius, Cardinalis Lugo, & alij apud Dianam Parte 11. Tract. 2. Resolut. 11. Vbi ex citato Cardinali benè ostendit, quàm sit sententia dicta fundamento destituta, & quoad praxim inutilis, ob conditiones in Clementina requisitas, quas si obseruare Regulares velint, maioribus se difficultatibus implicabunt; cùm sit illis facilius tempori se accommodare, & humilitate consequi, quod iuris allegatione non possunt. Sed quia hoc ad probabilitatem non spectat, illius defectus ex reuocatione Clementinæ, concessionumque aliarum desumendus in citato Concilij Tridentini Decreto, contra Ecclesiæ praxim, & sensum Fidelium, vt benè ostendit Cardinalis Lugo Disput. 21. de Pœ
Cardinalis Lugo.
nitentia n. 51. Approbatio enim pro Regularibus omnino requiritur, & qui ea negata Confessiones exciperet, verissimè diceretur id facere sine approbatione Ordinarij. Et quidem si priuilegia illa ius commune sunt, iam vim legis habent, & lege noua reuocatur antiqua, etiam de illa non facta mentione ex Cap. 1. de Consti
Cap 1. de Constitut.
tut. in 6. Quòd verò Concilium Tridentinum, eum priuilegijs possit dicto modo componi, | ineptè dicitur, quia stante reuocatione priuilegiorum, in eo certè reuocatio admitti debet, in quo si deficeret, Decretum notabiliter frustraretur: quod quidem in casu præsenti manifestè contingeret; sic enim multitudo Confessariorum introduceretur, etiam indignorum, dum quiuis se idoneum duceret, & ea sequerentur incommoda, quæ studuit Concilium euitare.
212
*Dico Secundò. Iam non licet vllo mo
do dictam sententiam amplecti, quia à SS. Dom. Alexandro in numero est damnatarum Propositionum collocata, & est numero 13. tenoris sequentis: satisfacit præcepto annuæ Confessionis, qui confitetur Regulari Episcopo præsentato, sed ab eo iniustè reprobato. Quòd enim non satisfaciat, ex eo prouenit: quòd iniustè non approbatus, aut reprobatus, verè approbatus non sit: si enim approbatus esset, aut sine approbatione excipere Confessiones posset, nulla erat ratio, propter quam deberet dici præcepto Confessionis non satisfecisse. Vbi supponitur ex parte pœnitentis bo
nam fidem extitisse; si enim mala, manifestum erat non satis fieri præcepto, vti non satisfacit, qui simplici Sacerdoti iurisdictione penitus carenti confitetur, aut ordinariam circa ipsum vel delegatam non habenti iurifdictionem, qualem exigit Cap. Omnis vtriusque sexus. Et vt SS. Dom. Alexander in eisdem Propositionibus declarat, Qui facit Confessionem voluntariè nullam. Sic e
Alia item damnata.
nim in 14. relictis quæstionibus illis de errore communi, & titulo colorato, vt si talis ab Or
dinario reprobatus eligeretur à Parocho existimante illum approbatum, aut putante non obstare illi reprobationem, si fortè & ipse Parochus Regularis sit, aut alius damnatam complexus opinionem: circa quod probabiles sententiæ apud Auctores occurrunt, iuxta quas in casu præsenti poterit qui eos consuluerit, inoffensè procedere; si illud animaduertamus non sufficere errorẽerrorem communẽcommunem circa Religiosum existimatum idoneum, quia frequenter videtur Confessiones audire, vt debeant censeri validæ Confessiones, iuxta opinionem minùs receptam aliquorum, qui errorem communem sine titulo sufficientem affirmant: debet enim error versari circa habentem officium publicum, ex l. Barbarius D. de Officio Prætoris. Esse autem Con
P. Barbarius.
fessarium præcisè per delegationem; non est habere officium, sed ministerium, & ideò nuper Vicarium Parochi dixi, non nudum Sacerdotem, aut simplum Confessarium, quamquàm illud non sit adeò certum, vt esset si Episcopi auctoritas accederet, qui existimaret illum ab alio Episcopo approbatum, aut Prælatus Regularis ad id haberet facultatem, quod in Indijs ita solet practicari.
213
*Potest autem contra hoc opponi recepta
sententia de opinione probabili tribuente iurisdictionem, sicut error communis tribuit, pro quo Auctores congerit Angelus Bossius Tomo 1. nu. 384. Iuxta quam licet Confessarius communiter habitus legitimus non habeat iurisdictionem ratione communis erroris, illam habet ratione probabilis opinionis, etiam si minùs probabilis sit, & quamuis iuxta dicta in priore Assertione, opinio, de qua agimus, vix probabilis fuerit, à multis tamen est probabilis reputata, & cùm ita accidit, licet posteà detegatur eius falsitas, id non obstat quo minùs acta iuxta illam in priori illius statu sint legitima. Sicut euenit in casu l. Barbarius, cuius inhabilitas ad officium Prætoris ob seruilem conditionem, posteà detecta est: & ita arguunt docti Scriptores, vt videri apud citatum potest, vt illam probent, supponentes errorem detegi posse, sicut & falsitatem opinionis, pro quo nu. citato n. 390. contra Ioannem Sancium, qui Disp.
Ioannes Sancius.
44. nu. 10. negat opinioni, quod concedit errori, quia hîc vinci non potest, qui autem habet probabilem opinionem, potest illa relicta tutam & certam viam amplecti. Quod discrimen ex eo refellunt, quia opinio probabilis continet communem errorem, & non minora inconuenientia & scandala possunt sequi, si gesta ex opinione probabili, in re falsa, essent irrita, quàm si forent irrita gesta à Prælato seu Superiore tantùm putatiuo, qui communi errore legitimus existimetur, ex quo arguit dictus Sancius: & cùm vtrobique eadem militet ratio necessitatis, vtilitatis publicæ, & euitatio scandalorum, ne Ecclesia deficiat in bono regimine, oportuit vt quando est solus error, id est, non ortus ex opinione probabili, sed ex sola populi existimatione proueniens, suppleat defectum vbi illa potest conferendo iurisdictionem. Hinc est vt habentes opinionem probabilem quòd Sacerdos sit legitimus Confessarius, aut minister Matrimonij, ei licitè confiteantur, & coràm eo Matrimonium ineant, & de facto contingere potest, & sæpissimè eueniet, vt tali confiteantur, & eum Matrimonio adhibeant: quare si huiusmodi Confessiones & Matrimonia non valerent, si vera non esset opinio, & posteà falsitas detegeretur, orirentur plurima incommoda & inconuenientia spiritualia & corporalia, propter necessitatem reiterandi Confessiones, & ob Matrimonij nullitatem &c. Iuxta quæ in casu nostro videtur similiter dicendum, non obstante falsitate opinionis posteà detecta per SS. Alexandri declarationem.
214
*Quæ obiectio non est profectò leuis, pro
cuius enodatione videtur dicendum non semper Ecclesiam iurisdictionis defectum supplere, cùm videtur agi iuxta opinionem reputatam probabilem, si reuera improbabilis sit, & leuia habeat fundamenta, & multò magis, si grauiore nota digna sit, licet plures habeat defensores. Quod quidem valde est rationi conforme, & quod experientia constat, dum Sedes Apostolica multoties declarat nullitatem Confessionum, quæ iuxta opiniones probabiles reputatas, & quæ non paucis, nec contemnendis placuerant Auctoribus, sunt exceptæ, absolutionis forma subsecuta. Vt quæ factæ in absentia Confessarij, de quibus Clemens VIII. & virtute Bullæ Cruciatæ à Regularibus, de quibus idem Ponti
Pro eo exempla.
fex, & etiam Vrbanus VIII. de quo ex professo in Thesauro Tomo 1. Tit. 5. num. 328. & seqq. Similiter factæ virtute communicationis priuilegiorum, de quibus Vrbanus idem in citata superiùs Bulla, Cùm sicut accepimus: sententiam enim talem temerariam vocat, vnde Confessionibus iuxta illam factis nulla potuit inesse virtus ab Apostolicæ Sedis auctoritate supplente defectum, & ita iterandæ | illæ, licet iuxta probabilia fundamenta, talia illis visa, eorum processerint auditores. In quibus & alijs casibus nequit argui ex inconuenientibus, quæ ex nullitate dictorum Confessionum oriri possunt, quia maiora reputantur à Sede Apostolica inconuenientia illa, quæ ex validatione Confessionum talium sequerentur: esset enim magnam illis auctoritatem præbere, cum grauissima iniuria veritatis, cuius integritati debet semper Ecclesiæ vigilantia & zelus attentissimus militare. Cùm ergo sententia, de qua agimus, talis fuerit, vt tandem sit ab Ecclesia proscripta, quis credat eam quoad valorem in praxi fuisse approbatam? Quod quidem non accidit quando ex errore communi proceditur, quia tunc nulla opinioni tali confertur auctoritas, sed Confessarius talis vt
simplex sacerdos habetur, qui iurisdictionem haberet, etiam si opinionum omnium abiecto respectu ad Confessiones se malitiosissimè audiendas ingessisset. Stet ergo non solùm deinceps audiendas Confessiones à reprobatis ab Episcopis fore nullas, & ad impletionem præcepti minimè sufficientes, sed etiam fuisse, quia tales pronuntiantur à Pontifice, pro eo tempore, quo ab Auctoribus damnatæ sententiæ sunt vti validæ pronuntiatæ; vnde illis ab Ecclesia non potuit valor sufficiens accrescere, ne illa sibi contraria videatur. Et quoad Indias idem sanè dicendum, in quibus etiam approbatio requiritur Ordinarij, iuxta formam à Pontificibus constitutam. In quibus maior circa hoc cura adhibenda est, quia excitatæ turbæ, maiori cum præiudicio constant, ob eam, de qua agitur, Neophytorum in Christianis moribus promotionem, & maiorem à remediorum fonte distantiam, ac communi ædificationi inimicabiles semper simultates.
Loading...