SECTIO SECVNDA.

SECTIO SECVNDA.

An Beatificati imago circumferri in publica pompa queat pro illo instituta, aut aliàs in supplicationibus. Occasione Beatæ Rosæ Virginis Peruuianæ eo nuper condecoratæ honore à SS. Domino.

CLEMENTE IX.

97
*ESt illa Peruuiani viridarij in
ter Ecclesiæ delicias non postremi, primæuus sanctitatis Flos sacris honoribus decoratus, Domini canæ culturæ inter Tertij Ordinis Beatas pretiosum germen, & plenissimæ laudis argumentum, (cui & suam curam Societas nostra per eximiæ probitatis viros adhibuit, quatuor enim ex illa habuit Confessarios, vt historiæ testatur Scriptor) quod audiuimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, & (quod sanctè etiam dicere liceat) manus nostræ contrectauerunt 1. Ioan. 1. v. 1. Limana Virgo nomine & omine Rosa, immò & numine, cùm proprium illius nomen fuerit Isabella. Quod licet & Virgineum sit, quia Diuam Elisabetham habemus Virginem Schonaugiensem satis celebrem, de qua Martyrologium Romanum die 28. Septembris, cuius vita prodigijs plena extat inter Lilia Cistercij, à me iam pridem eo in opere cum admiratione perlecta: quia tamen & aliarum est sanctarum non Virginum, Matris scilicet Sanctissimæ Præcursoris, & Hungariæ Regis filiæ, de qua plurima & admiranda exhibet Laurentius Beyerlinck in Theatro, quæ dabit Index verb.
Beyerlinck
Elisabetha Regis Hungariæ filia: nec non celeberrimæ Aragoniensium Regum prolis Lusitaniæ Reginæ; ideò à Deo singulari est prouidentia dispositum, vt Isabellæ suppresso nomine Rosæ illud præualeret, quod solis ex sanctarum choris datum constat esse Virginibus, vt & nomine Virgo esset, eoque odorem puritatis cælestis inhalaret. Et ne Diui Francisci Religio hac in parte se
B. Rosæ Viterbiensis.
doleat esse Minorem, Rosam habet honori suo olim cumulatissimè militantem, de qua sic Pater
P. Cornel.
Cornelius à Lapide scribit ad Cap. 12. Actuum Apostol. v. 13. §. Similis ei. S. Rosa Virgo Franciscana, quæ velut rosa inter spinas resplenduit virginitate, virtutibus, & miraculis, migrauitque ad Dominum anno 1254. Viterbij prope Romam, vbi etiam nunc eius Virgineum corpus non tantùm integrum, sed & flexile (quod proinde vestiri se sinit) ostenditur: quæ proinde in Martyrologio Romano Sanctis adscripta legatur die 4. Septembris. Sic ille. Meminit etiam citatus Theatri auctor Rosæ alterius, cuius Sanctum Corpus Roma delatum in Collegio Gandauensi Societatis Iesv asseruatur, & pro
Gandaui Alia.
culdubio est Viterbiensi antiquior. Sicut & S. Rosalia, Sicula, cuius luculentum elogium habet idem P. Cornelius in Commentario ad Cap. 24.
Ecclesiastici v. 18. §. Talis, Siculæ. Quod legatur dignissimum. Est & omnium antiquissima Rosa Deipara, hoc nomine vt proprio salutari solita ab Hermanno Iosepho Religioso Præmonstratensi, vt in eius vita refert P. Laurentius Surius Tomo 7. die 7. Aprilis, stupenda Matris pulchræ dilectionis beneficia continente. Vide Cap. 22. Has ergo voluit Dominus Peruuianam æmulari Rosam: vt virgineo nomini cetera egregia decora, & prodigia responderent.
98
*Scripti pro illis libri eleganti stylo, in quibus peruidenda; ego enim panegyristam non ago, sed Indicarum conscientiarum, & aliarum insuper directorem: vnde vna ero consideratione & obseruatione contentus, collatione facta Rosarum, quæ ex India Orientali & occidentali per idem tempus Romam sunt, diuersa quidem ratio
ne, sed mystica assimilatione delatæ. Pro Orientali P. Cornelius ad citatum locum Ecclesiastici. §. in quo ad marginem Rosa Chinensis, post eius narratam exportationem. Ita scribit: Mirum est, quod de ea hoc anno (Iubilei 1625.) in lucem edidit noster P. Baptista Ferrarius Senensis Hebraicæ linguæ in Collegio Romano Professor, qui primus semen eius èex China acceptum Romæ seuit, educauit, arborescens, florensque hoc anno effecit, vt oculatus sum testis: illam enim cubiculo meo oppositam, immò appositam quotidie specto. Sic ergo ipse: Ætas florea Rosam Chinensem pingit. Videas frondibus, ma
P Ferrar.
gnitudine ac forma, pampinos imitantibus conuestitam, ex smaragdino dehiscentis calicis conclaui, multiplici foliorum syrmate regaliter explicato, in publicam lucem prodire, lucis ipsius formosa discrimina quotidie sic æmulantem, vt initio quidem candidam, deinde ex candida rubentem, postremò saturo colore purpuream: hoc est, simul aliam, simul eamdem admireris, & quotidiani miraculi nouitate fateri cogaris, ad florum reginam, que tanquàm sol alter vario fuco lucis diem colorat, colorum principes vicißim accedere tributarios. Sic illi, vt in ore duorum omni maiorum exceptione testium stet hoc mirabile, & Dei potentiam, sapientiam, & pulchritudinem enarrans verbum. Quibus addendus & tertius, fidelis & ipse in Poëtica venustate, P. Ioannes Baptista Bargiocchus Lib. Epigrammatum 2. Epigram. 160. tenoris sequentis.
ROSA SINENSIS.
QVàm benè formosos variat natura colores,
Dum Rosa Sinensis, quæ rubet, alba fuit.
Scilicet hæc primùm diues candore niuali,
Vulsa solo sensim tincta rubore nitet.
Seu citò sit lymphis grauido superaddita vitro,
Seu iaceat sicco fortè relicta solo.
Disce hinc Virginitas quàm sit vicina pudori,
Quando hæc tam facilè purpurat alba Rosa.
99
*Huic Orientali rosæ Occidentalis alia,
mirabilior sanè respondit. Mortua est Peruuiana Rosa anno 1617. die 26. Augusti. Et non multò | post, si non corpus, sanctitatis tamen fama, & miraculosi successus ad vrbem sanctam peruenerunt. Rosa recens à longinquo olet, si ea propriùs. Ita Plinius Lib. 21. Cap. 7. & Peruuiana quidem in morte recens, quia felix sanctorum est in morte natiuitas, & ideò tunc & recens, à Peruuio, longinquo adeò, vt plusquam trium mille leucarum à Roma sit interiectu discretum, odorem suum, odorem scilicet miræ sanctitatis, nouæ Catharinæ Senensis, effuderit, simul eadem, simul alia diebus singulis, principibus coloribus, tamquàm sol alter, sol inquam iustitiæ, Angelis & hominibus admiranda. Priùs candida, dum matutina in contemplatione candore lucis æternæ abundè perfruita, eodem illustrata visebatur. Deinde rubens, cùm Missæ sacrificio assistens, & sponsum in communione sacra candidum & rubicundum accipiens, ex eo etiam & animo & corpore simul cum candore rubebat. Purpurea insuper, dum proprij effusione sanguinis purpurasceret, corona ferreis acuminibus adpressa capiti, & multiplici flagrorum apparatu, sponsum sanguinum imitata. Exodi. 4. v. 25. Laudem illam sponsæ habemus Cantic. 7. v. 5. Caput tuum vt Carmelus,
Cant 7. v. 5.
& comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus. vbi effusi à Christo sanguinis mystica designatio. Quia enim Carmelus idem est ac scientia circumcisionis, ideò caput sponsæ eidem simile perhibetur, iuxta Guilielmum: cuius & illud:
Guilielm.
Purpura regis est proprio rubens sanguine caro Redemptoris. Sed tempore paßionis in regalem purpuram hominibus & Angelis adorandam, in proprio sanguine tincta est &c. Iuxta quæ B. Rosæ caput vt Carmelus, & regia purpura, quia Christi in præfatis mysterijs effusum sanguinem, alta consideratione perpendens, & coronam eius spineam ferreæ tormento coronæ, & dira verberatione, Regem est regum, & dominantium Dominum, iustitiæque solem suo in occasu purpureum æmulata. Quæ quidem per otium poterit qui voluerit ampliare. Illud addam reuelatum ipsi breui morituræ honorandum eius corpus, & supra illud stramentum holosericum purpureum expandendum. Quod quidem ex ore incorruptissimi testis
Peculiaris reuelatio.
audiui, cui illud ipsa fuerat ingenuè protestata. Fuit is P. Ioannes de Villalobos, cuius memoria in benedictione huius Prouinciæ est.
100
*Hanc ergo Rosam SS. Dom. Clemens IX.
Beatificationis honore condecorans, eius festum voluit ritibus supra ordinarios concessis honorari apud Peruuianos, & Limanos præcipuè conciues: & inter alia eius Reliquias corporis publicæ venerationi exponendas indulsit, addens tamen, sed non circumferantur. Vnde orta quæstio, an eius posset circumferri imago; circa quod plures annuerunt; immò aliquibus nec dubium subiuit id certissimum arbitratis. Et ratio quidem ex eo videbatur aperta, quod minimè vetitum videbatur, sola Reliquiarum circumlatione prohibita, quæ cùm exceptio sit, ex ea intentum apparebat certum, ex vulgari axiomate, quòd exceptio firmat regulam in contrarium, ab Illustrissimo Barbosa multis & Textibus, & Doctoribus exorna
Barbosa.
tum in Tractatu de Axiomatibus iuris Axiom. 85. Aliunde tamen prohibitio Alexandri VII. videbatur obstare, de qua dictum Parte 2. Sect. 1. & huius partis erant solidissima profectò fundamenta.
101
*Primum, ex dicta Alexandri prohibitio
ne, quam suam circa hoc retinere vim non videtur posse dubitari, dum nihil in contrarium affertur, quod eam possit infirmare. Et quod de exceptione firmante regulam in contrarium est dictum, minimè fauet, illud enim non currit quando dispositio potest aliter rationabiliter explicari, neque ad ampliationem trahi, quod diuersam materiam respicit, & ita separabile prorsus inuenitur. Pro quo citatus Barbosa, vbi plures adducit præfati Axiomatis limitationes, quæ præsenti casui possunt adaptari. Et quidem exceptio generalem dispositionem respicit, cuius limitatio sit. Tunc sic. Quando Pontifex concedit Reliquiarum cultum, quænam generalis dispositio est, vt per exceptionem circumlationis earum ad imaginis circumlationem veniat concessio proroganda? Nulla equidem. Non ergo exceptio est communis regulæ, sed singularis concessionis limitatio, ex qua ad summum argui potest argumento à simili deducto, siue à maiori ad minus, quod erit diuersum fundamentum, de quo inferiùs. Et quidem concessio in hunc modum poterat procedere: Concedo vt B. Rosæ cultus publicus deferatur, sed eius Reliquiæ non circumferantur. Tunc quidem ad imaginis deportationem in sacra pompa magnum esset fundamentum, quia respectu cultus publici exceptio est vnica constituta. In nostro autem casu aliter res habet, quia cultus publicus non est absolutè concessus, sed aliqua ad illum spectantia, ex quibus ad alia fieri illatio nequit, nisi errante consequentia.
102
*Secundum. Quia stante prohibitione
Alexandri VII. & anteriore alia Innocentij X. imago Beati sine speciali concessione nequit in publica supplicatione portari: Atqui pro casu nostro nulla est specialis concessio: non ergo licet. Dici potest à maiori ad minus deduci argumentum posse: nam præterquàm quòd Missa & Officium conceditur, alia non solita pro Beatis concedi liberaliter indulgentur, scilicet vt Festum extra proprium obitus diem celebrari possit, Indulgentiæ &c. Accedit dispensatio circa tempus, in quo non erat de publici cultus impartitione tractandum, annorum scilicet quinquaginta ab Vrbano VIII. constitutum. Sed quidem prædicta minimi videntur esse momenti. Primum enim de Missa & Officio nimium probat; ex eo enim fieret Beatis nihil ad cultum spectans posse negari; quantumcumque enim illud fuerit, minus sacrosancto Missæ sacrificio est: & tamen videmus à Pontificibus illud concedentibus, circa cultum multa moderari, vt solemni Canonizationi illa reseruentur. Quod & in Canonizatis etiam est cernere, quorum est cultus inæqualis, nec potest ob præfatam rationem ad libitum cuiusquam extendi. Alia autem, quæ peculiaria sunt, pro peculiari hoc, de quo agimus, non vrgent, quia cùm inter peculiaria illa hoc potuerit exprimi, expressum tamen non est. Concessionum autem huiusmodi non excedendus tenor, vt est mens aperta ipsorum Auctorum. Cap. Porrò
Cap. Porrò.
de Priuilegijs, & alibi. Et in materia, de qua agimus extat generale Decretum Vrbani VIII. quod in Missali, & Breuiario Romanis post eiusdem Bullam apponitur, cuius illa sunt verba: De
Decretum Vrbani 8.
Beatis nondum Canonizatis nihil propria auctoritate | constituatur, sed omnino consulatur Sacra Rituum Congregatio.
103
*Tertium ex eo venit, quod res sine ex
emplo sit: numquàm enim à Sede Apostolica conceditur vt Beatorum imagines, cùm Beatificationis festum agitur (quod & eisdem in Decreto Alexandri negatur) in publica possint pompa portari, neque circa B. Rosam scimus alibi secus fuisse peractum. Neque adduci iam possunt vetustiora exempla, quæ & ego vidi, & quibus interfui: nam in primis dici potest non fatis consultò talia perpetrata: sicut & multa alia, quæ in Decretis Pontificum sunt abusus manifesti, condemnata, ob concessionum excessum. Deinde in aliquibus ex prædictis quorumdam Scriptorum est auctoritas suffragata, quæ tamen iam in patrocinium nequit aduocari, quia contra eos, vtpotè non veros Pontificiæ mentis interpretes sacra Edicta prodierunt. Beati Andreæ Inquisitoris Martyris nupera Beatificatio extat: circa quāquam cùm supremum Inquisitionis Tribunal formam tenendam Tribunali Limano transmiserit, de supplicatione publica additum nihil, vtpotè quæ in vsu non sit, minimè circa hoc Sede Apostolica conniuente. Vnde sine circumlatione publica sacræ statuæ, illius est festum in templo D. Dominici assistentibus Dominis & Ministris solemniter celebratum.
104
*Tandem, sacri corporis Reliquiæ cir
cumferri prohibitæ: ergo & imago, dum generalis concessio non habetur, de qua n. 101. Consequentia videtur vrgere, quia Sanctorum Reliquijs magis peculiaris honor, quàm eorum imaginibus iuxta vsum Ecclesiæ debetur, si de ijs præsertim loquamur, quæ partes corporum sunt, vt obseruat D. Thomas 3. p. q. 25. arti. 4. in Corp.
D. Thom.
vnde imagines, si iam vetustate detritæ sint, & publico indecoræ conspectui, aut disijciuntur, aut ad obscuriora conclauia deportantur. Quod quidem cum Reliquijs neque fit, neque fieri, nisi irreligiosissimè, potest, sed vasis pretiosis inclusæ pro fouenda fidelium deuotione publicitùs proponuntur. Hinc etiam habetur, vt cùm imagines quibusuis in locis non indecentibus locari possint; Reliquias tamen non nisi locis decentissimis haberi liceat, nec passim contractari. Vnde Innocentius Tertius in Cap. Cùm eo de Re
Cap Cùm eo.
liquijs & venerat. Sanctorum præcipit eas rarò ostendi & quod extra capsam nullatenus ostendantur. Vult ergo eisdem peculiarem venerationem adhiberi; quam quidem erga imagines non ita debere impendi, nisi aliàs valde miraculosæ sint, est sine aliqua dubitatione compertum.
105
*Ex quibus videtur ita fieri debuisse; sed
non ita factum, & bona quidem fide, annuente pijssimo Archipræsule, & pompam ritu Pontificio cohonestante, quo fuerat Sacra Officia à primis Vesperis executus: pro cuius adaugenda maiestate multa sunt & decori & ornatui commodissima, & magnificentiæ plenissima, cumulata; omnia promouente Excellentissimo Prorege Comite de Lemus, cuius pietati nullam hu
cusque Peruuium vidit æqualem: & quidem iuxta Apostolum, ad omnia vtilem 1. Tim. 4. v. 8. omnia enim piæ eius industriæ beneficio feliciorem sunt statum consecuta, vt exclamare cum Poëtarum maximo liceat: Heu pietas! Heu prisca fides! Aneid. 6. Heu inquam, quæ dolentis vox
Virgilius.
est, dum id, quod summa est æstimatione dignissimum, non desunt qui pergant maledicentiæ nebulis obscurare. Sed Dij meliora pijs; erroremque hostibus illum. Idem 3. Georg. vbi Ardorem alij, & hic vtrumque. Quod Christianè & religiose sit dictum, vt & is, de quo est sermo, desiderat.
106
*Et ego quidem vbi debui, quod sentie
De Auctoris iudicio.
bam dixi, remq;remque Ordinarij dispositioni relinquendam, cui, & non alijs, executio Decreti Alexandri VII. est commissa. Sed cui commissa, non missa illius authentica copia, vnde & verosimile aliquid sublucere potuit iuxta Scriptorum quorumdam laxiorem sensum, quo potuit functio, de qua agimus, honestari. Et Decretum quidem
in Hispania non admissum; seu de illo supplicatum, nescio quo, multos ante dies, fundamento in nonnullos rumor confusus emanauit, de quo nihil ad nos scriptum, ad quos tamen Decretum Alexandri transmissum. Ea enim est Procuratoris pro vniuersa Societate Romæ agentis diligentia, vt quidquid huiusmodi à Romana Sede prodeat, in Prouincias etiam remotissimas trasumptis authenticis dirigatur. Quod equidem si
erga Episcopos fieret, magnum ea diligentia momentum haberet, & est illa eiusdem S. Sedis zelo dignissima. Possetque saltim circa Metropolitanos ita disponi, vt ex ipsis ad suffraganeos notitia flueret legaliter intimata. Cùm autem Decretum tale nihil pro Indijs speciale contineat, non debet credi executionem ea de caussa suspensam: & cum aliàs pro suspensione leuissimum fundamentum subsit, non debet in illis eatenus suspensio tolerari. Nec de his plura.
Loading...