*Sed contra id, quod diximus
Assertione 2.
obijci potest id, quod habetur in Collecta Collegij Salmanticensis, de quo P. Henao
num. 45. sic
enim in illa
: Nos, & Societatem nostram. Ergo
illud
Nos ad Congregationem, cuius sacerdos est
pars, non est referendum. Ad quod dicendum
non videri illud
Nos ad priuatam personam sacerdotis referri, sic enim non deberet Societatem
præcedere, sed eam sequi. Et idem videtur dicendum si de Collegio sit sermo
: sicut in Canone Missæ priùs oratur pro Ecclesia, deinde pro
Papa, Episcopo, & alijs, cum aliquibus in speciali,
de quibus in
Memento. Sed quia in Collecta, vt
communiter profertur, extat illud
& Nos, quod
non semper videtur ad Congregationem aliquam
spectare, cuius sacerdos sit pars, visum est pijs &
doctis Patribus illud non omittere, & expressam
Societatis compellationem adhibere, in quo sibi
visi sunt probabiliter procedere
: sed certè eorum
exemplum non sunt aliæ Societatis Prouinciæ
secutæ, & in hac nostra nihil tale vnquàm vsurpatum. Illud etiam speciale in Collecta prædicta,
pro Serenissimis Collegij Fundatoribus Philippo
Tertio, & consorte Margarita commemorationem attexi, quod Rubricæ Missalis videtur aduersari, dum. §. 7.
n. 6. dicitur in penultimo loco
commemorationem pro Defunctis apponendam.
Sed dici potest id intelligendum quando oratio
est solùm pro Defunctis. Et prætereà, quia non
apparet qua sit auctoritate Commemoratio talis
adiecta, id non sine illa factum debemus nobis
persuadere: cùm res acta sit inter eos, quos in
rebus istis, sicut & in alijs, præcipuæ sapientiæ
laude scimus commendari. Pro quo & citatus
scriptor
nu. 70. vbi & non omnes commemorationem dictam vti licitam probasse, & pro vsu admisisse testatur.