*Iuxta prædicta ergo non videtur negari
posse Festis prædictis debitam esse prælationem,
idque posse sine vllo scrupulo practicari, vt hoc
anno quæ extant 21. 23. 24. 29. 24. 27. 29. & 31.
Martij & 1.
Aprilis & 13.
ac 17.
Maij præferenda
SS. Benedicti & Monicæ. Vbi circa nonnullos
esse dubium potest, ex quibus prius est Festum
S. Gabrielis Archangeli, quatenus dici potest non
esse cultus sublimioris
: sic enim communis concessio hucusque processit, quæ iam diu apud Nos
in vsu, quia solius Duplicis sine additamento
aliquo ritus eidem attributus, quemadmodum &
Festo Angelorum Custodum. Et quemadmodum
in illo primæ Vesperæ non erant integræ, ne
ea pars solemnitatis Diui Hieronymi Festo demeretur, quod nec primas habuerat: ita & cum
S. Gabriele faciendum est etiam iudicatum, vt
scilicet secundas Vesperas integras non haberet,
sed à Capitulo de S. Iosepho fieret, quando Duplicis minoris ritu illius Festum tantummodò
potiebatur. Videtur tamen maior ipsi concedendus, quia apud PP. Franciscanos Duplex maius
est, sub quo
die 24.
Martij celebratur. Sicut & à
PP. Mercenarijs. Die autem 17. sub eodem
ritu in Religione S. Iacobi, Præmonstratensi,
& SS. Trinitatis: Sed quidem licet apud prædictos iam pridem Festum S. Archangeli in vsu
fuerit, non licuit alijs eos, sine speciali gratia
S. Congregationis ipsos imitari. Ex quo fit non
alio celebrandum ritu, quam concesso ab ipsa;
& solum Duplex minus scimus esse concessum.
Neque Religiosis Societatis plus licuisse ex eo
constat: quòd sine P. Generalis facultate nullus
possit in ijs, pro quibus priuilegium interuenit,
vsum vsurpare. Stante autem generali concessione, de qua dictum, verosimiliter videtur dici
posse licitum esse talis ritus vsurpationem ex ra|
tionabili voluntatis illius interpretatione, &
experientia huiusmodi concessorum, vt videre licet in ijs, quæ habentur circa SS. Eucharistiæ Sacramentum pro Ferijs quintis, Conceptionem purissimam Virginis, vndecim mille Virgines. Quando & in eo, de quo agimus nihil
inueniatur ad substantiam Officij sacri spectans,
cùm absolutè liceat, & solùm de accidentali
quadam agatur qualitate, quod in prohibitione
illa circa vsum priuilegiorum non videtur comprehensum. Et idem videtur posse dici de Festo
SS. Angelorum Custodum, quod vt Duplex maius iam olim celebrant præfatæ Religiones S. Iacobi, Præmonstratensis, & SS. Trinitatis, & fortè aliæ. Neque iam ex concurrentia cum S. Hieronymo hærere in eo possumus, cùm penitus sublata sit. Secundo Octobris die eidem assignato: quod satis erat exoptatum. Post S. Gabrielem sequitur S. Ioachimus, qui apud Patres
Franciscanos ritum habet Duplicis maioris, iuxta impressum Codicem
anno 1657. quod tamen
omissum in Codice
anni 1667. & videtur quidem non sine graui caussa factum. Neque vlla
in eorum Kalendario ipsius mentio, nisi circa
Annotationes pro mense Martio, in quibus sic
habetur
: Quando vero Festa Sanctorum Iosephi,
Ioachim, Benedicti, Gabrielis transferuntur post
Pascha, primò fit Officium de S. Gabriele, deinde de S. Ioseph, posteà de S. Ioachim, denique de
S. Benedicto. Ex quo tamen colligi nequit S.
Ioachim esse Duplex minus, cum translatio S.
Gabrielis, cuius Festus est posterius tempore apud præfatos, vt vidimus, præferatur, quandoquidem & cum S. Iosepho idem stat, cuius
Festum tunc erat Duplex maius. Ratio ergo
prælationis ex eo desumitur, quòd iuxta Ru
bricam Festa Angelorum alijs eiusdem gradus
præferuntur. Sic Titulo 11. num. 2. de quo &
dictum
suprà. Nihilominus non esse Duplex
maius apud illos videtur manifestum.
Primò,
quia pro eo nulla adducitur Pontificia concessio, sicut pro Diuis Iosepho & Anna, pro
qua Sixtus Quartus memoratur cum circumstantijs Datæ.
Secundò, quia cùm anteà per errorem visum fuerit irrepsisse, penitus est in recentiori impressione sublatum.
Tertiò, quia in
serie Festorum Ordinis S. Iosephi & S. Annæ
Festa collocantur suis in mensibus, de quo & in
Annotationibus, ea solùm ratione quòd maioritas illa ritus sit ipsis, vt diximus, Pontificia
auctoritate concessa. Ergo si pro S. Ioachimo
idem factum fuisset Pontificia largitate, idem
etiam quod de duobus pariter ab ipsis dispositum fuisset. Cum ergo non ita se res habeat, dicendum est pro excellentia illa ritus nullum esse
fundamentum, quando ex solo apud dictos Patres vsu argumentum sumebatur.