CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

Qualiter Religiosi Indorum Parochi Religionis vinculis teneantur.
Section
54
*SVnt illa plura, quoad vota scilicet, & alia, quæ iuxta Regulam, aut Prælatorum præcepta possunt eorum conscientias onerare, pro quibus
Dico primò. Votum Castitatis ita obligat Pa
rochum Religiosum vt si quid reseruatum, quod ad illud spectet, sit, non possit ab eo sine licentiâ Prælati Regularis absolui. Id constat. Quia Parochus talis absolutè manet subiectus Religionis Prælatis in omnibus, quæ ad mores pertinent, cùm circa ea tantùm, quæ Parochialis officij sunt, Ordinario debeant subiacere: ergo in ijs, quæ ad votum castitatis spectant omnimodam retinet subiectionem. Sicut de aliis Religionis obseruantijs Auctores dicunt, quæ cum officij administratione non pugnant: vt videri potest apud P. Pellizarium Tractat. 8. Cap. 4. num. 115. & alios pro Tertiâ Assertione citandos. Et quidem nulla est ratio laxamenti circa hoc, quando constringi possunt habenęhabenae, debent, vt maioribus periculis maior cautio adhibeatur. Quia verò contingere potest
vt Parochus aliquis nullius Monasterij Prælato subiectus sit, sed tantùm Prouinciali: circa hoc à Prouincialibus prouidendum, & obseruandum quod Religionum statuta præscribent. Si autem nihil præscriptum inueniatur, videndum quid in more sit. Quòd si nec de more constiterit, communes regulæ reseruationis seruandæ, quæ apud Doctores occurrent. Vt si Prælato reseruatum peccatum sit, absoluatur cum onere comparendi, vel gerat se vti non habens copiam Confessarij, iuxta diuersas opiniones, si autem nihil est in Religione reseruatum Prouinciali, sed Prælato Monasterij, qui nullius Monasterij Prælato subiectus est, videtur posse cui voluerit confiteri, & hoc est verosimile. Quamquàm inuerosimile non sit reseruationem tunc ad Prouincialem transire, quia immediatus Religiosi talis Prælatus est; nec credibile reseruationis habenas tunc laxari, quando, vt dixi, cohibendæ potiùs sunt. Sed quia reseruatio odiosa est, erunt quibus hoc non placeat, nec facilè fuerit eos à suâ sententiâ dimouere. Et idem est pro reseruatis circa materias alias obseruandum. Possunt autem confiteri non approbato | ab Ordinario: quod secus esset, si Ordinario ipsi essent plenè subiecti, iuxta ea, quæ tradit P.
Pellizarius suprà num. 135. Amotis tamen ab officio, durat approbatio, quia non pro Indis tantùm approbati sunt, sed etiam pro Hispanis, iuxta Regiam Schedulam, de quâ numer. 13. & ita sine limitatione sexuum & personarum. Videatur citatus num. 136. qui num. 133. ait quando Parochi sunt amobiles ad nutum, non posse eligi in Confessarios ex delegatione aliorum Parochorum: cuius oppositum est probabile, & ita in Parochis Indicis sine scrupulo aliquo circa Indos practicandum: immò & valde expediens est, cùm etiam Indi cuilibet approbato confiteri possint. Circa Hispanos autem non esset ita certum, si Parochi essent amobiles: sed certè non sunt, quia & Religiosos non esse tales constat ex dictis num. 18. & seqq.

Circa votum Paupertatis,

55
*DIco secundò. Circa votum pauperta
tis maior videtur esse difficultas ob receptam multorum sententiam de Beneficiarijs dominium Ecclesiasticorum reddituum adquirentibus: quod quidem & in Parochis Religiosis videtur admittendum, sicut & in Episcopis Doctores admittunt, qui videri possunt apud P. Thomam Sancium in Opere moral. Lib. 6. cap. 6. n. 7. qui num. 13. ait esse probabile: ob similem rationem, quia videlicet ita adiudicatur sua portio Beneficiario Regulari ac Seculari cum liberâ transferendi in alium dominij facultate: vnde tam amplè potest disponere inter viuos de sui Beneficij redditibus, quàm potest Beneficiarius sæcularis, vt docent Doctores quamplures, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà n. 14. & Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 16. num. 85. Nihilominùs
vti certissimum tenendum Beneficiarium Religiosum voto paupertatis adstringi, neque reddituum Ecclesiasticorum, aut bonorum aliorum, quæ adquirit, proprietatem comparare. Sic P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tractat. 8. Cap. 19. num. 7. P. Sancius suprà. num 36. Dom. Solorzanus dudum citato Capite numer. 84. Thomas à Iesv de statu Monachorum Parte 2. Cap. 7. Dub. 3. quod etiam de Religiosis Episcopis tenet Dom. Villaroël Parte 1. quæst. 3. art. 4. numer. 67. & seqq. & Parte 2. Quæst. 14. art. 4. num. 74. & alij apud ipsos. Ratio est clara; quia Parochus talis manet verus Religiosus: neque paupertatis votum, quoad id, quod essentialiter importat, quomodocumque explicetur, incompatibile est cum munere Parochiali: cumq́ue aliàs circa hoc nulla extet dispensatio, nullum est fundamentum vt oppositum quidquam asseramus.
56
*Est autem specialis difficultas in Religio
sis Societatis, qui vota post biennium tantùm emiserunt, & dominij capaces sunt: illi enim, si in Indiis Parochiale munus administrent, videntur fructuum Beneficij adquirere proprietatem, & ita non solùm inter viuos, sed etiam post mortem posse disponere, iuxta formam in Constitutionibus assignatam. Sed certè & in illis etiam resolutio prædicta locum habet: sic enim Societas Beneficia prædicta admittit, vt in nullo lædatur votum paupertatis, & sub eâ conditione, vt ex emolumentis nihil sibi Religiosi adquirant,
Idem de illis affirmandum.
sicut inuiolabili est praxi semper obseruatum. Licèt ergo stare possit, quod docet Cardinalis Lugo Disput. 3. de Iustitiâ, num. 90. iuxta mentem R. P. Mutij Vitelleschi Societatis nostræ Præpositi Generalis, eum, qui biennij tantùm emisit vota, posse sibi adquirere dominium notabilis alicuius quantitatis, quæ aut hæreditate aut donatione proueniat; cùm tamen in ordinarijs adquisitionibus domui aut Collegio adquirat. In casu tamen nostro, si emolumenta Beneficij in magno pretio sint, non sunt illâ regulâ comprehensa, quia sub conditione dicta adquiruntur: si autem non magni valoris, stare illa potest: quamuis Prælati debeant illis abundantiùs prouidere. Vnde nec distributio illorum eisdem permittitur pro suo arbitrio facienda: idque omnes ita sibi persuasum habent, vt neque in ordine ad proprias necessitates, si quando occurrant, insciis Superioribus, quidquam audeant attrectare.
57
*Neque obiici potest facultatem amplè
distribuendi à Iure haberi, cui nequit ex inferiorum dispositione quidpiam contrarium stabiliri. Nam Ius quidem, vel Ecclesia, vt cum aliis Doctoribus loquitur P. Sancius num. 14. citato. concedit plenam reddituum administrationem: sed cùm priuilegium sit, illi potest renuntiari, eò quòd Religio noxium sibi futurum esse præuideat, ob specialem circa paupertatem perfectionem, aut morem suo instituto conuenientem, in eadem obseruatum. Sicut priuilegiis quibusdam iuxta ea, quæ ad officium S. Inquisitionis spectant, renuntiauit, vt constat ex Decreto 21. Congreg. 5. & in materiâ paupertatis loquendo, Con
Conc. Trid.
cilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 3. de Regularibus. Concedit omnibus Monasterijs & domibus tam virorum, quàm mulierum & Mendicantium, exceptis domibus Fratrum S. Francisci, Capucinorum, & eorum, qui Minorum de obseruantia vocantur, etiam quibus, aut ex Constitutionibus suis erat prohibitum, aut ex priuilegio Apostolico non erat conceßũconceßum, vt deinceps bona immobilia eis poßidere liceat. Cui tamen Concessioni Societas nostra quoad Domos Professas renuntiauit. Non est ergo mirum si amplæ illi facultatati distribuendi bona ex Beneficio obuenientia renuntiauerit. Præterquàm quòd cùm Beneficia dicta ita à Pontifice data sint, cuius mentem Regiæ Schedulæ declararunt, vt ea quæ ad mores spectant curæ Prælatorum Regularium reseruentur: & ad mores maximè spectet, præsertim in Indiis, ne Religiosi liberam habeant bonorum administrationem, eo ipso ea, quęquae ad hoc spectant, ad eosdem spectat moderari.
58
*Et ex prædicto discursu constat quid de
Religiosis aliorum Ordinum circa potestatem distribuendi bona Beneficij sit dicendum. Possunt enim Prælati distributionem huiusmodi moderari, & applicare fructuum partem atque emolumentorum piis operibus, inter quæ Monasteriorum necessitates meritò debent computari: habito tamen ante alia & præ aliis respectu ad necessitatem Parochialis Ecclesiæ, & pauperum Paræcianorum iuxta dicta num. 15. & tenendam omninò sententiam Thomæ à Iesv suprà, §. Ex quibus, quæ pro Indicis Parochis specialiter militant, quia manent absolutè sub obedientiâ Prælatorum, vnde ab illis tantùm corrigi possunt in iis, | quæ ad mores spectant, iuxta dicta Cap. præcedent. Quòd si applicatio talis non fiat, aut portione aliquâ pro opere pio assignatâ, reliqua Parocho relinquantur, illa sanè poterit pro suo arbitrio in opera pia dispensare. Poterit etiam reseruare sibi aliqua, si præuideat necessaria sibi futura post Parochiam dimissam, eò quòd Religio non plenè prouideat ad Religiosorum necessitates subleuandas. Ad Monasterium autem reuersus tenebitur ea manifestare Prælato, & iuxta illius licentiam vsum temperare. Circa quod, nisi Religio sit penitus relexata, non potest non aliquid dispositum inueniri: Parochis enim distribuendi, & sibi retinendi facultatem tribui ad liberum vsum extra monasterium, & intra illud, non sine graui stare paupertatis iniuriâ potest; nisi quantitas valde moderata sit, quam cùm Religiosus suo labore collegerit, non est penitus inordinatum, vt eâ ad monasterium regressus perfruatur: quamuis
eo ipso quòd regrediatur, aut ad aliud vadat, ibi habitaturus monasterij fiant, vt benè explicat P. Suarius Tomo 4. de Religione, Tractat. 8. Lib. 3. Cap. 19. num. 11. cuius illa sunt verba: Existimo autem
P. Suarez.
eo ipso quòd persona redit ad Monasterium cum talibus bonis, incorporari bona illa bonis Monasterij: quia in primis talis Religiosus iam non potest habere liberam administrationem talium bonorum, quia hoc repugnat Religiosæ vitæ, cùm iam illa persona sit omnino actu subiecta Prælato Religionis: ad illum ergo iam spectat talium bonorum administratio. Vnde eo ipso quòd Religiosus secum defert talia bona ad Monasterium, quantùm est ex se illa applicat, & Prælatus illa permittendo, consequenter acceptat: & ideò ex tunc incipit dominium talium bonorum esse apud Monasterium. Sic ille.
59
*Sed quid si Prælatus nesciat, quia Reli
giosus occultat, & neque iste vult ea Monasterio applicari? In primis contra paupertatis votum peccare, ex eodem Patre constat. Deinde, sufficit tacita Prælati voluntas: quia sicut illa sufficit, iuxta communem Doctorum sententiam, vt Religiosus alienare aliquid, aut consumere possit: ita etiam, (& multò id potiùs) vt possit Monasterij bonis incorporari. Neque obstat Religiosum applicationi reluctari, quia circa hoc non est dominus suæ voluntatis, & talis applicatio beneficio iuris communis habetur: vt si existens in Monasterio aliquid adquirat, quod tamen applicari Monasterio nolit, sed suo vsui reseruare. Erit autem idem si pecunias, aut alia secum non ferat in Monasterium, sed apud sæcularem deponat: quia cum personâ adueniunt iura. Nisi fortè ante dimissam Parochiam, sciens eam breui dimittendam, statuerit bona talia dispositioni Prouincialis reseruare: tunc enim, etsi ea in Monasterium apportet, Monasterij non erunt, sed eius, cui Prouincialis voluerit applicare. Id insuper obseruando ingentem pecuniæ quantitatem, neque cum Prælati licentiâ posse Religiosum retinere; quia licet non sit contra formalem rationem paupertatis, quæ solùm in Professis proprietatem excludit; est tamen contra statum; quia adeò pecuniosus & potens ad sua commoda pecuniâ promptâ vti, si sæcularis esset, minimè pauper haberetur: ergo multò minùs Religiosus in statu pauperis viuens. Vnde Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 2. de Regularibus, sic statuit: Nemini igitur Regularium, tam virorum, quàm mulie
rum, liceat bona immobilia vel mobilia, cuiuscumque qualitatis fuerint, etiam quouis modo ab eis acquisita, tamquàm propria, aut etiam nomine Conuentus, poßidere vel retinere, sed statim ea Superiori tradantur, Conuentuique incorporentur. Nec deinceps liceat Superioribus bona stabilia alicui Regulari concedere, etiam ad vsumfructum, vel vsum, administrationem, aut Commendam. Administratio autem bonorum Monasteriorum, seu Conuentuum, ad solos Officiales eorumdem ad nutum Superior um amouibiles pertineat. Mobilium verò vsum ita Superiores permittant, vt eorum supellex statui paupertatis, quam profeßi sunt, conueniat: nihilque superflui in ea fit, nihil etiam, quod necessarium, eis denegetur. Quòd si quis aliter, &c. Hæc si Religiosi considerent; quod à nobis dictum est, quàm sit rationi & veritati conforme, non poterunt non indubij penitus iudicare. Pro quo & addo Declarationem Cardinalium apud
Dom. Barbosam, & alios, sic habentem: Per talem licentiam Regulares ipsa immobilia, vel mobilia superflua poßidentes, à culpa vel à pœnæ non excusantur. Nec credendum est Superioribus asserentibus se posse concedere licentiam poßidendi mobilia aut immobilia superflua. Sic illi.
60
*Dixi bona posse à Religioso Parocho
vel Monasterio, vel Prouinciali, vt ea iuxta id, quod magis expedire viderit, applicet, condonari, quando distributio illi permissa est. Quod intelligendum de bonis, quæ illi non intuitu Ecclesiæ data sunt, aut ab ipsa ex eodem intuitu adquisita: si præsertim iam sint in ornamenta, & alia vtensilia conuersa. Pro quo videndus Dom. Solorzanus citato 16. num. 87. & in Politica fol. 646. Idem erit, si ipsi ex adquisitis propriâ industriâ, aut ex salariis, quidquam pro seruitio Ecclesiæ fecerint: in quo Clericorum Secularium alia ratio est, iuxta ea, quæ habet P. Suarez citat. Lib. 3. Cap. 16. num. 26. Nisi aliter apud se statuant, nolentes vt talia Ecclesiæ sint, si contingat eam ad Sæculares Clericos deuenire, aut si ipsi Parochialem curam dimiserint. QuęQuae quidem voluntas quantùm ad forum conscientiæ sufficiat: in foro autem externo non suffecturam credo; quia cum seruitio Ecclesiæ applicatum sit, ex illius intuitu factum, præsumptionis erit non leuis: circa quod pro re nata talium arbitri iudicabunt. Vnde non est generaliter admittendum quod affirmat P. Sancius in Opere moral. Lib. 7. Cap. 32. num. 76. & ex eo Cardinalis Lugo Disput. 3. citat. num. 234. & P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 4. num. 128. Religiosum scilicet Parochum
Ecclesiæ adquirere, quando Beneficium est sæculare. Nisi dicamus eam doctrinam, quæ etiam est P. Suarij citato Cap. 19. numer. 28. rectè stare, quando Beneficium non solùm ex institutione suâ, sed etiam ex vsu sæculare est; quia videlicet non semper solet per Regulares administrari, & Regularis, qui nunc administrat, pleno est iure Ordinario subiectus: quod non ita accidit in Parochiis Indorum: licet enim ex institutione sua sæculares sint, & Sæcularibus destinatæ, solùmque ratione necessitatis Regularibus ad tempus attributæ: illi tamen Ordinariis non pleno iure subduntur; in quo Beneficia ista à communi talium conditione deficiunt, sic disponentibus PōtificibusPontificibus, qui ad hoc habent absolutissimam potestatem.
61
*Quibus addendum (vt quæ ad hanc
materiam spectant, terminemus) Religiosum, qui ea, quæ ex Parochiali Beneficio adquirit, in vsus profanos, aut inhonestos expendit, mortaliter peccare, neque ad hoc posse licentiam amplam Prælatorum, aut prætensum ius ratione Beneficij suffragari, vt communiter tradunt Doctores, & videri possunt P. Suarez suprà num. 20. P. Sancius Lib. 6. Cap. 6. num. 14. & Lib. 7. Cap. 19. numer. 31. P. Pellizarius. numer. 130. & alij, quos adduximus Titulo 3. numer. 39. Ex quo sequi videtur clarè, accipientem sic data teneri ad restitutionem: quod etiam communi est Doctorum assensu firmatum. Videantur dicta Titulo 1. num. 146. & Titulo 3. num. 38. & seqq. & Thomas à IESV suprà Parte 3. Cap. 2. De ludo au
Quid ludo exponere possint.
tem communis est Religiosis omnibus difficultas: & licere aliquid illi exponere ad honestam recreationem, sententia est satis recepta Doctorum: pro quo videri potest P. Molina Disputat. 520. paullò post principium. Et P. Sancius Cap. 19. citato 10. numer. 79. Vbi plures congerit sic docentes. Addit autem posse ludo exponere ad rationem quatuor vel quinque aureorum pro centum sibi quotannis ad sustentationem concessis. In Indiis autem constat maiorem licere quantitatem Pro quo & facit, quòd cùm in Concilio Limensi Tertio Act. 3. Cap. 17. lata esset
excommunicatio aduersùs Clericos aleis vel chartis pictis ludentes, aut quolibet alio ludo prohibito, si quod exponunt, valorem duorum aureorum excederet: à sacra Cardinalium Congregatione auctoritate Sixti V. id temperatum est, vt pœnam excommunicationis non incurrant, nisi summam luserint quinquaginta aureos excedentem, vt constat ex Præsatione Concilij ipsius §. 1. Prudenter enim Patres illi iudicarunt quinquaginta aureos in Indiis non esse notabilem quantitatem, idque pro singulis vicibus. Vt ex hoc intelligamus quatuor aut quinque aureos à Doctoribus prædictis pro Religiosis assignatos, in Indiis ad maiorem debere summam excrescere, vt graue in eo peccatum inueniatur. Vnde aliquali seruatâ proportione (neque enim omnimoda seruari debet; cùm adeò dispar sit sæcularium Clericorum, ac Religiosorum conditio) neque viginti sufficient, & plus aliquid requiretur, quod difficile fuerit prætaxare. Et hæc circa Paupertatem, vt iam

Circa Votum Obedientiæ.

62
*DIco tertiò. Religiosus Parochus in
Indiis debet in omnibus, quæ ad mores spectant, & cum officij administratione non pugnant, Prælatis Religionis obedire, iuxta qualitatem præcepti. Constat ex dictis. Quia cùm in Ordine ad præfata exemptus non sit, debet obedientiam more aliorum. Et est hoc communi doctrinæ Scriptorum consonum, asserentium, quòd si Ecclesia, cui Religiosus præest, sit subiecta Prælatis Religionis quoad spiritualia, & ipse quoad illa subiectus manet, pro quo & aliàs subiectionis qualitates adducunt, videndas apud P. Sancium Cap. 6. citato num. 36. Sed adducta
est satis, vbi de spirituali obligatione tractamus: Ecclesiam autem Parochialem, durante Religiosi administratione, subiectam esse in spiritualibus Prælatis Religionis, ex eo ostenditur, quia Religiosus ipse illius Pastor in ordine ad illa subiectus est: vnde si malè administret, puniri potest, & ideò Ecclesia quoad omnia visitatur. Vnde & dici etiam potest quoad temporalia subiecta, quia de ijs etiam curare Prælatus debet. Neque accommodari hic potest, quod docet P. Suarius citato Cap. 29. num. 19. videlicet quòd si Ecclesia sit omnino exempta à iurisdictione Episcopi, & subiecta Prælato Regulari, eâ ratione tenebitur Beneficiarius. Monachus illi parere, sicut teneretur parere Episcopo, si ordinario iure illi esset subiecta. Si autem Ecclesia sit subiecta Episcopo, non tenetur Monachus parere Prælato in rebus, quæ pertinent ad regimen Ecclesiæ, quia tenetur parere Episcopo: ergo non proprio Prælato, non enim potest in eadem materiâ duos habere Superiores inter se non subordinatos. Tum etiam quia illa non est materia obedientiæ, eò quòd non pertineat ad Regulam, neque ad obseruantiam Religiosam. Vnde licet Prælatus Religionis simul sit quasi Episcopus illius Ecclesiæ, non tenebitur Monachus Beneficiarius illi parere in tali materiâ ex vi obedientiæ, sed solùm ratione iurisdictionis, sicut tenetur parere Episcopo. Hæc autem exemptio manifestior est, quando Ecclesia non est Religioni pleno iure subiecta, vt probat idem Pater num. 24. & multo magis quando est Beneficium sæculare.
63
*Non inquam applicari potest, quia, vt
diximus num. 60. Beneficia Indica, de quibus loquimur, specialem habent conditionem, neque debent iuxta regulas aliorum Beneficiorum penitus gubernari: neque enim omnino Regularia, neque omnino Sæcularia sunt, licet sine addito diminuenti sæcularia dici possint, ob rationem adductam citato loco. Pro quo & videri potest P. Sancius citato Cap. 29. Lib. 7. num. 24. vbi bene ostendit non præscribi statum Beneficij etiam post quadragenariam possessionem, quando sæculare concluditur Regulari ex dispensatione. Vnde & EpiscoporũEpiscoporum jurisdictioni subsunt quoad omnia Parochialia, & Religiosis Prælatis etiam quoad illa: non vt contrarium quidquam statuere possint, sed vt ea impleri faciant, & suâ etiam prouidentiâ addant, quæ viderint expedire, supplendo multoties eorum negligentiam aut impotentiam: & etiam circa mores & vitam, in quo plenissimâ gaudent potestate. Non esse au
tem inconueniens, vt circa eamdem materiam duo sint Superiores, quando Superioritas dicto modo exercetur; ex se apparet verosimile: & jam ibi aliquis modus subordinationis interuenit. Vnde & Parochum delinquentem circa Parochialia posse à suo Prælato puniri, tradit cum alijs P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 4. num. 117. licet sint qui secus sentiant. Et quidquid de Beneficiis aliis sit, in iis, de quibus loquimur, aliter se res habet, quia sic recepta sunt. An autem Prælato iubenti
circa Parochialia debeatur obedientia ex vi voti, vel extraordinariæ iurisdictionis, non multùm ad negotium obedientiæ interest, cùm constet similiter obediendum. Et licet sententia P. Suarij, quam & tenet P. Palaus Parte 3. Tract. 16. Disputat. 4. Puncto 25. num. 2. verosimile fundamen|tum habeat; contrarium tamen non inuerosimiliter probari potest ex dictis Cap. 6. Si enim Religiosi compelli possint ad acceptandam Parochialem curam, quod & P. Suarez ibidem adductus videtur docuisse: consequenter etiam compelli poterunt ad rectum administrationis modum: quia sicut ipsum Parochiale officium materia obedientiæ est, ita & illa quæ ad ipsum spectant, saluâ Ordinariorum potestate.

Circa obligationem habendi Socium ex eadem Religione.

64
*AFfirmant communiter Doctores, si Be
neficium Regulare sit, & Religioni pleno iure subiectum, ex Cap. Monachi, de Statu Monachorum & Cap. Quod Dei timorem, eodem tit. Si verò pleno iure subiectum non sit, & ita neque Parochus amobilis ad nutum, secus censent: quia in priori casu, cùm sub obedientiâ Religionis maneat, ad eius Prælatos spectat decenti eorum modo viuendi prouidere: quod cùm cesset in posteriori, quandoquidem Religiosus ab obedientia Prælatorum eximitur, non est obligatio Socium tribuendi. Sic P. Suarez Cap. 19. citato num 28. P. Palaus Disput. 4. Puncto 25. num. 4. P. Pellizarius num. 121. & plures alij, quos adducit P. Sancius Cap. 6. citato num. 39. vbi alios modos dicendi commemorat: eum autem sequitur, vt Religiosi Monachorum nomine designati, semper ad id teneantur, non verò Canonici Regulares, nisi quando commodè possunt: sic enim videtur decerni in prædicto Cap. Quod Dei timorem. Et quidem ita est, pro quo sola litteræ inspectio sufficit, ex qua sunt illa. Li
cet autem in Lateranensi Concilio de Monachis caueatur, ne singuli per villas & oppida per quascumque Parochiales ponantur Ecclesias &c. Quia tamen istud de Canonicis Regularibus specialiter non cauetur, qui etsi à sanctorum Monachorum consortio non putentur seiuncti, regulæ tamen inseruiunt laxiori &c. Iuxta quæ manifestum est inter Monachos & Canonicos quoad habendum Socium diuersam Iuris dispositionem induci. Cùm ergo in fine sic additur: Sic annuendum duximus postulatis, vt exercens Plebani officium, si commodè fieri poterit, vnum Canonicum Regularem tecum habashabeas ad cautelam: cuius in iis, quæ Dei sunt, & Regularis obseruantiæ, tam consortio, quàm solatio perfruaris. Cùm inquam sic additur, obligatio nulla, quæ peccatum importet, imponitur; aliàs inter Monachos & Canonicos nullum esset discrimen, quod tamen Innocentius Tertius ibidem intendit stabilire. Quod ergo dicitur, Si commodè fieri poterit, ad vo
Commoda illius expositio.
luntatem est Beneficiarij penitus referendum: commodè enim non potest fieri, quod est renuenti inclinatione faciendum, quamuis aliàs ratione sustentationis & habitationis, commoditas non deficiat. Idem igitur videtur, acsi diceret, Si molestum non sit futurum. Et tunc consilium est, & prætereà licentia conceditur vt socius pariter morari cum illo possit, quia de hoc forsitan aliquis dubitaret, an scilicet Canonicus non Parochus extra Conuentum cum Parocho habitare valeret, cùm sit extra Claustra constitutus.
65
*Quidquid de hoc sit, in Parochis. Indo
rum specialis ratio ad non habendum Socium occurrit, quia propter necessitatem illis est Parochialis cura commissa, vt Pius V. in suâ exprimit concessione; ratione cuius necessitatis etiam sic fieri cœptum, vt Religiosi sine socio in Parochiis degerent; quod & posteà, eorum etiam aucto numero, sic etiam factum & continuatum, vt iam obligatio dicta videatur consuetudine penitus abrogata. Pro quo & aliorum potest sententia succurrere apud P. Sancium suprà, dicentium
Monachos & Canonicos Regulares teneri ad habendum Socium, Si commodè fieri poterit: & in hoc esse illos prorsus æquales, discrimenque à Pontifice constitutum in eo consistere, vt Canonicis faciliùs quàm Monachis Parochialia Beneficia conferantur. Quod equidem probabile est: vbi & alium explicandi modum possumus
Alius explicandi modus.
adhibere: Pontificem scilicet ita Parochialem curam illi, de quo erat sermo, concedere, vt licet Regulæ inseruiret laxiori, Monachorum tamen subire obligationem deberet, habendi scilicet Socium ad cautelam. Discrimen ergo à PōtificePontifice traditum inter Monachos & Canonicos, in eo est, in quo à Pontifice constituitur, quòd scilicet isti Regulæ inseruiant laxiori: sed eo non obstante statuit, cùm de Parochiali curâ agitur, quoad obligationem habendi socium penitus exæquandos. Obligatio autem vtrorumque est. Si commodè fieri poterit. Id quod respectu Indicorum Parochorum frequenter accidit quia vel idonei deficiunt: vel, si extent, vitam illam solitariam renuunt: vel à Prælatis non conceduntur, quia eos pro Conuentibus necessarios iudicant: vel quia vt in plurimùm molesti sunt, nec solatio, vt Pontifex ait, sed tormento: vnde non videtur circa hoc scrupulus inijciendus. Ex quo & commodum illud sequitur, vt non multiplicetur eorum numerus, qui vitæ laxiori assueti, difficilè ad domesticam obseruantiam reuocantur. Pro
P. Suarez
quo P. Suarius Cap. 19. citato num. 21. optimè philosophatus, dum ait quòd reuocatio Religiosi ad Claustrum est valde vtilis, & vicißitudo illa est moraliter necessaria ad bonum Religionis; ne per longam consuetudinem existendi extra Claustrum amittat Religiosus consuetudinem etiam obediendi, & alios Religiosos mores &c.
66
*Illud tamen hoc loco addendum teneri
Religiosum Parochum pro habendo socio solicitudinem adhibere, & Prælatum Religionis præbere illum, quando ob Paræcianorum numerum, aut oppidorum distantiam, vel aliâ ex caussa nequit commodè administrare. Et tunc quidem ad Ordinariorum prouidentiam spectat Parochiæ diuisio, concurrente Patrono. Neque enim hic locum habet priuilegium, de quo P. Pellizarius suprà num. 113. §. Quæri potest, Ordini Ierosolymitano concessum, vt ob numerositatem nequeat Episcopus Parochias dismembrare: quod participant aliæ Religiones: quia cùm Parochiæ Indicæ sæculares sint, & precariò à Religiosis habeantur, de illis diuersa est ratio. Pro quo CōciliumConcilium Limense Tertium Act. 3. Cap. 11. sic loquitur: & antiquißima Iura, & nouißima Concilij Tridentini Decreta (Sessione 21. Cap. 4. de Refor
mat.) Episcopos magnoperè admonent, ne plures Parochianos Rectori alicui committi patiantur, quàm | quibus poßit sufficere ad Ecclesiastica Sacramenta administranda, & diuinum cultum peragendum. Quod maturè expendentes Patres in hac ipsa vrbe iam pridem ad Synodum Prouincialem congregati: vt animas suas liberarent, super speculam Domini constituti, clarâ voce pronuntiarunt, testatique sunt, iudicare se non posse vni Rectori plures Parochianos Indos quàm quadringentos tutè committi: sed neque ipsis adhuc quadringentis vnum sufficere certò se affirmare: interim tamen id tolerandum esse. Post hæc, & alia sic concluditur: Itaque censemus in quocumque populo Indorum, qui contineat Parochianos trecentos, aut etiam ducentos, proprium Parochum debere constitui. Cùm autem pauciores fuerint quàm ducenti, curet, & efficiat Prælatus vt eò reducantur, vbi commodè regi possint. Hæc iuxta duo Concilia; vt videant Parochi, in quorum populis Indi multiplicati sunt supra numerum, quomodo debeant eisdem aduocato socio subuenire.
67
*Neque enim caussari possunt se ad id
non teneri, dum salarium non augetur, scientibus Episcopis Paræcianorum excessum, neque ignorante Patrono, quibus est potiùs defectus, qui in administratione obuenerit, imputandus. Nam, vt in eodem Concilij loco habetur, emolumenta Parochorum maiora sunt, quàm eorum singulis debeantur: sic enim ibi: Cùm præsertim Indorum tributa, quæ Doctrinæ potißimo titulo exiguntur, tanta sint, vt longè plures Ecclesiasticos Ministros non rarò alere poßint. Sic ibi. Quibus addendæ obuentiones pro Indorum numerositate multiplices. Deinde. Et, si salarium non augeatur, tenentur Parochi dum morbo impediuntur, Paræcianis de Ministro prouidere, quia id exigit Pastoralis cura: ergo & in casu, de quo loquimur. Et cum hoc onere videntur Beneficia ista conferri, licet in collatione ipsà illud non exprimatur. Quod quidem in Parochis Religiosis euidentiùs apparet, quia illis pro sustentatione pauciora sufficiunt, vnde & iubentur habere socium ad cautelam, consortium, & solatium, iuxta dicta. Et ita supponitur obligatio ad eorum sustentationem: ergo multò magis in partem solicitudinis, quando illa necessaria est. Vnde si requisiti Prælati Socium tradere nequeant, aut nolint, cùm possint, debent Parochi sæcularem Sacerdotem aduocare, etiamsi præceptum Prælatorum id vetantium extet: quia in eo & charitas, & iustitia aliud manifestissimè persuadent. Quòd si etiam certam summam contribuere Prouinciali, aut Conuentui alicui, præcepto imposito, compellantur, & eam in stipendium coadiutoris insumant, ad illam, neque aliquam eius tenentur portionem in foro conscientiæ: & affirmare cum veritate, & etiam iuramento possunt, emolumenta fuisse talia, vt ad contributionem dictam minimè fuerint sufficientia. Si eis fides adhibeatur, benè quidem res se habebunt: sin minùs, patientia illis necessaria erit, quia reddere compellentur; sed non ideò, vt credo, fame morientur. Pro quibus hæc sit satis attexuisse.
Loading...