*Circa id quod diximus de illo, cui pro
poneretur mysterium Trinitatis, & ad alia diverteretur, opponi potest id, quod habet P. Bonæ-Spei
suprà n. 44. ubi circa obligationem
exercendi actum fidei affirmat obligare præceptum quàm primùm fidei objectum sic est
propositum, ut moraliter non censeatur ulla
esse actum fidei differendi occasio. Non ergo
stare poterit inculpabilis diversio. Sed quidem
hoc non videtur obstare, quia etiamsi obligationem illam per se loquendo admittamus, illius tamen potest ignorantia aut inconsideratio
subesse, juxta ea, quæ habet Auctor ipse
n. 52.
cum P. Oviedo & alijs. Neque illius ratio convincit ex eo ducta quòd licet Ecclesia obligationem pœnitentiæ circa tempus Paschatis
determinaverit: fidei verò reliquit juri naturæ determinatam tempore jam dicto: quandoquidem natura dictat auctorem suum & conservatorem, ac ea, quæ sunt ad vitam supernaturalem, saltem necessitate medij necessaria,
esse statim, ac sunt proposita, firma fide agnoscenda. Non inquam convincit, quia id non
tollit ratione alicujus ignorantiæ aut inconsiderationis fidei assensum quandoque differri.
Immò etsi quis velit ut firmior assensus sit, ampliorem considerationem adhibere: neque
enim juri naturæ ullatenus contradicit. Et quidem non videtur exacta ratio discriminis in
pœnitentia reddi, quia jus naturæ etiam dictat,
ut qui mortale crimen admisit, statim ab eo
statu debeat exire, & Deum placare, quem offendit, ac ipsi pro offensa satisfacere. Si autem
hoc dilationem aliquam admittit, cur non &
quod ad fidem mysterij profundissimi spectat
?
In quo quidem Ecclesia, cùm ad actus inter
nos spectet, se non intromittit, sicut neque in
ordine ad contritionem, quidquid jus naturæ
dictet: præcipit autem Confessionem, quia
actus exterior est, sed non utcumque, verùm
quatenus à Christo instituta, ut Sacramentalis
inquam, & ita cum debito dolore, pro ea, quæ
ipsi est à Christo potestas impartita. Et quidem sicut præcipitur fides, ita & Baptismus, quem tamen differre aliquamdiu licet, in quo & professio SS. Trinitatis adhibetur.