CAPVT I.

CAPVT I.

An juramentum, quod Prætores Indorum præstant, sit obligatorium in conscientiâ.
1
*I Vrant illi non se exercituros
contractus in jurisdictionis suæ terminis, vt cum Indis, aut per Indos peragantur, & hoc iuramentum in ipso officij titulo exprimendum, iuxta præstationis formam iussit Excellentissimus Comes Montis-regalis Peruuianus Prorex: vt refert D. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 2. num. 10. & in Politicâ Pag. 756. Vers. Y en el Peru. Circa cuius obligationem grauis iam pridem controuersia extitit, volentibus multis eam esse omnino vrgentem, qualemque verba ipsa videntur ostendere; quia nullum apparet caput, vnde aliter possit rationabiliter iudicari. Aliis autem, & non infimæ notæ Magistris contrà tendentibus, & iuramenti obligationem nullam esse asserentibus, eò quòd vsu recepta non sit, cùm Prætores omnes contractus ineant, scientibus Proregibus, immò & fauentibus, dum sibi familiaribus eas præturas conferunt, in quibus ad frequentiores, & quæstuosiores contractus maior opportunitas peruidetur. Hoc autem conscientiæ leuamen aliqui aliter sibi conciliant, iurantes ore, non corde: quod tamen non curant multi, sed periurij se reos existimantes, ad lucra peruigilant, rati Confessione post transactum officij tempus Sacerdoti faciendâ omnia hæc inconuenientia componi, & conscientiæ terriculamenta sopiri. Sed nescio
quomodo Confessio legitima esse possit, cui dolor verus de commissis non se comitem penitus necessarium adiungit. Videt se diuitem præturâ functus, & diuitiis exultat suâ partis industriâ, & de acquisitionis modo doleat ille, sine quo stare illæ non potuissent? Sed quale emendationis propositum in eo, qui in eâ animi dispositione versatur, vt officium idem, aut certè consimile obuiis sit vlnis identidem admissurus? An inopem se potiùs, aut certè non diuitem velit ex iis aliquis, quàm iuramenti violatione locupletem? Ipsi viderint: nam res profectò adeò periculosa est, vt qui sic egerint, in labyrinthum Cretensi difficiliorem planè se intromittant, vel in laqueum Diaboli, vt Apostolus loquitur, 1. Timot. 6. v. 9. incidunt, dum volunt diuites fieri: à quo vix se possint expedire, Circa hæc ergo
2
*Dico primò. Iuramentum dictum est
grauiter obligatorium. Sic Dom. Solorzanus capite 2. citato, num. 9. & seqq. & sequitur ex communi omnium doctrinâ circa iuramenta Regiorum ministrorum, quando supra materiam alis grauiter obligantem cadunt. Pro quo videri potest P. Fragosus Tomo 1. Pag. 524. vers. 99. in vtroque §. Ratio autem est manifesta: nam materia circa quam iuramentum hoc cadit, est grauissima; vnde Reges Catholici, ad continendos Prætores in officio multa excogitarunt, vt obseruat Dom. Solorzanus suprà, & inter alia iuramenti ab eisdem præstationem, pro cuius obseruatione plures Proreges sunt apprimè soliciti, vt de Comite Montis-regalis diximus, & de Marchione de Montes-claro etiam est compertum; qui præstationis formam innouauit. Tendit namque ad vitandam miserorum oppressionem, & sic ad fidem stabiliendam, & ad conseruationem regnorum Indicorum, & maximas inde obuenientes Reipublicæ Christianæ vtilitates, quæ Indis deficientibus euanescunt: ex quibus manifestè sequitur esse obligatorium, & in eius violatione mortaliter posse peccari: vnde id negari sine graui notâ nequit, quia ratio est clara, & nullus, qui aduersus sit auctor inuenietur. Quos autem nuper aduersos indicauimus in hoc non aduersari ex dicendis constabit.
3
*Dico secundò: obligatio dicta tunc est
innegabilis, quando sublato juramento leges grauiter obligant, præsertim si sit lex naturalis, cuius violatio iniustitiam continet, aut aliam notabilem deformitatem: & quidem de obligatione legum, quando obligatio purè ciuilis est, non est facilè dignoscere quantum illius pondus; an scilicet sub mortali, an sub veniali, an purè pœnalis sit; circa quod tot à Doctoribus traduntur | regulæ & tot circa particulares leges circumstantiæ occurrunt, vt nihil firmum possit stabiliri, & ita iudicio sapientum relinquendum: in præsenti autem cùm Reges Catholici leges statuentes circa Prætores, & in iis illam vt à contractibus prorsus abstineātabstineant, id profectò curent ne Indi grauentur, & graues erga ipsos iniustitiæ committantur; in id certè iuramenti pondus incumbit, vt scilicet nullas ab iis plagas accipiant, quibus eorum commissa est salus; & sic nihil erga eos ratione contractuum fiat, per quod graue nocumentum patiantur. Obligabit ergo illud ad non perpetranda talia, quæ lege sunt naturali prohibita, & circa hæc non poterit desuetudo allegari, quia contra naturalem legem nihil iuuare desuetudo potest, vt non iuuat in luxuriâ; quamuis legem prohibentem illam, tot sint, qui violent, vt si lex ciuilis, aut Canonica esset, fortè ad obligationem in sæcularibus tollendam, desuetudo huiusmodi sufficiens posset iudicari. Et sic in aliis, quæ contra naturalem legem inualuisse conspicimus. Sed non ideò licita reputamus.
4
*Dico tertiò: si contractus à Prætoribus
ita exerceantur, vt nulla Indis fiat iniuria; aut aliquod ex ipsis graue nocumentum oriatur, non sunt de lethali culpâ damnandi, ob iuramenti violationem. Sic viri docti iam pridem, quod & modò plures tutum reputant, & iuxta eam sententiam praxis multorum procedit. Probatur: quia iuramentum additum legi non obligat, nisi suppositâ legis obligatione, quam reddit arctiorem, vt tradunt Doctores. L. Si quis maior. C. de transaction. & in L. finali C. de non numerata pecuniâ. Pro quo aliquos adducit Dom. Solorzanus lib. 3. cap. 6. n. 62. Vnde si obligatio est sub veniali, grauis non consurget obligatio; & si nulla, erit pariter nulla; nisi quis expressè velit se obligare, quod numquam accidit, nisi fortè ex ignorantiâ, quæ facit inuoluntarium. Quod sine limitatione dictâ tenent plures, quos adducit P. Fragosus num. 99. citato. Sic autem contingit in præsenti: nam cùm leges dictæ tantum intendant damna quæ Indis solent inferri, depellere, vbi nulla talia extant, neque ipsorum periculum, non est credendum voluisse Reges Catholicos laqueum æternæ damnationis Vasallis iniicere, vt cum bonis Auctoribus dictum Tit. 2. num. 4. & quidem sine tali obligatione satis est communi bono prouisum: & tunc obligationem sub lethali non esse admittendam, ibidem citati defendunt: nam pro nocumentis vitandis adest naturalis lex, & juramentum: illis autem sublatis, non est grauioris obligationis indicium. Fauet quod de lege vsu non receptâ tradunt Doctores apud PatrẽPatrem Palaum Tomo 1. Tract. 3. Disp. 1. Puncto 13. n. 9.
& 10. juxta quos non est scientia & patientia Principis necessaria, vt lex desinat obligare. Quòd si cùm Prætori culpa transgressionis opponitur, rerum contractabilium amissione punitur; ex eo solùm habetur legem esse pœnalem, quæ iuxta grauium Scriptorum sententiam sub peccato non obligat: vnde nec iuramentum circa illam, vt cum aliis docet P. Fagundez Tomo 1. in Decalogum Lib. 2. Cap. 23. num. 9. & licet addant obligari ad pœnam, id erit si petatur post sententiam saltem declaratoriam, iuxta receptam sententiam, de quâ Tit. 4. num. 67. & 75. alibique. Fitque id meritò, quia rationabiliter præsumitur non sine Indorum iniuriis mercimonium constitisse, & violatam cum iustitiâ iuramenti sanctitatem. Est ergo hoc satis probabile, si ita tractari contingat, vt in Assertione proponimus. Et posse reuerà ita contingere certum mihi est experimento multorum, quibus Dei timor omni est commodo temporali potentior, subuerentibus solicitè nequa sibi restitutionis obligatio exacto officio supersit, spina doloris æterni futura.
5
*Dico quartò. Iurans ore, non corde,
circa id, in quo est obligatio legis certa, grauiter peccat. Id probo. Quia officium datur à Rege sub eâ conditione, qui sic intendit bono communi prospicere, aliter non daturus: ergo non apponens verè illam, in contractu deficit, fraudem Regi obtrudit, & traditionem officij reddit nullam, cùm inuoluntarium faciat ignorantia; in quibus constat graue peccatum inueniri. Item, licet sint graues Scriptores, qui dicant promissionem posse fictè iurari, ita vt graue in eo peccatum non sit: addunt tamen pro eo debere caussam vrgentem intercedere, vt videri potest
apud P. Thomam Sancium Libr. 1. de Matrim. disp. 11. num. 2. qui varios casus adducit, & plures P. Azor Tomo. 1. Libr. 11. Cap. 4. Quæst. 5. Atqui in præsenti nulla est talis caussa, vt patet, quia ad officium voluntarius venit neque ad fingendum potest vllum excogitari grauamen: ergo nullo modo est licita talis fictio.
6
*Dico quintò. Iurans sine animo implendi
id, ad quod obligatus sub mortali non est, non peccat mortaliter. Sic P. Lessius Lib. 2. Cap. 42. num. 42. vers. Si primo modo. Probatur ex dictis. num. 4. quia cùm lex non obliget, non est obligatio iurandi, nisi iuxta illius qualitatem: vnde est communis Scriptorum doctrina iuramentum sequi naturam contractûs, cui adiicitur, de quo P. Sancius suprà Lib. 6. Disput. 11. num. 3. apud quem Doctores P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 4. Lib. 2. Disput. 14. Quæst. 1. & Disp. 15. num. 5. & 6. cum Caietano, Soto, Gutierrez, & PP. Suario, Sancio, Palao, & Lessio. Et etiam cùm de Statutis agitur, iuramentum circa illa prout in vsu sunt dirigitur: de quo P. Azor suprà. Cap. 8. Quæst. 8. & est communissima resolutio. Secus si talia sint, vt secluso iuramento sub mortali obligent. Pro quo P. Fagundez Tomo 1. in Decalogum. Lib. 2. Cap. 23. n. 7. & 8. P. Palaus Tomo 3. Disput. 2. de Iuramento. Puncto 6. §. 5. num. 7. & ante eos Gutierrez de Iuramento promißi Cap. 37. & 38. & per hæc quidem quæstioni præsenti videtur satisfactum, circa quam fusissimi aliqui; cùm tamen ex principiis apud Scriptores siue vt certis, siue vt probabilibus, receptis, possit non admodum operosè resolui. Pro ampliori autem explicatione sit iam
Loading...