*Quæ autem ex aduerso proponuntur,
nimis profectò leuia sunt. In Cap.
Nocte sancta de
Communione mentio nulla, quia pro ea nullo erat opus priuilegio, vnde quod de extensione
nōnon
admitenda dicebatur falsa sub præsuppositione
procedit. Quod deinde additur de regulando
tempore Communionis per tempus celebrationis,
voluntariè asseritur, cùm non ita res habeat, nisi
quatenus, secluso priuilegio, non possunt fideles
nisi intra Missam communicare. Cùm ergo in
Nocte sancta Missa solemnis dici possit, & prætereà alia à quocumque Sacerdote, etiamsi demus
plures non licere, cur in illis Communio sacra
non licebit? Ex Auctoribus autem præfatis pro
nostra potiùs, quàm pro ea, in cuius patrocinium
trahuntur inuiti, probatio desumenda, cùm absolutè loquantur, & Noctem sanctam non excipiant. Quod autem dicant
Qualibet hora diei, id
ritè stare potest, cum horæ noctis ad diem ciuilem, seu artificialem spectent, qui 24. continet,
de quo iam pridem Macrobius
Lib. 1.
Cap. 3. vt à
naturali, qui ex duodecim constat, & plurium
aliquando, secernatur. Et ita est in vsu Ecclesiæ,
iuxta morem Romanum L.
more ff. de Ferijs,
vnde versus,
Incipit Ecclesia medio sub tempore
noctis. Cardinalis Tuschus
Lit. D. Conclus. 407.
Tomo 2.