*
Vndecimo. Alguacellum iter facientem
ad faciendas plures executiones in diuersa loca,
non posse à quolibet debitore iura integrè accipere, quasi plura fecisset itinera; sed pro vno
tantùm, pro rata executionum ab omnibus soluendâ. Sic legibus cautum: propter quod id tenent Azebedus, Auiles, & Emmanuel Rodericus, quos adducit, & sequitur P. Sancius
suprà dub.
23. & P. Fragosus cum aliis
To. 1.
pag. 743.
n. 342.
& Auiles ait, quòd acceptum contra legum dispositionem debet restitui: idque est planum;
quia illud non est munus, de quo fauorabilis est
opinio, de quâ dictum.
num. 196. sed est iniqua
extorsio salarij non assignati à lege. Pro quo videatur etiam P. Fragosus
Tom. 1.
pag. 707.
num.
200. Addit tamen P. Emmanuel 2.
Tomo summæ
Cap. 48.
num. 2. recipere posse quod amplius suo
labore meretur. Quod intelligendum est quando
labor est extraordinarius, sed non ex industriâ
assumptus ad maius salarium exigendum, de quo
ipse P. Sancius,
Dubio eodem num. 2. Quòd si iter
vno fecerit die ob suam diligentiam, quod duobus solet fieri, duplicatum stipendium potest, &
debet accipere, vt ex Auiles, referente alios, ibidem ponit ipse Pater, & P. Fragosus
pag. 420,
num. 57. vbi & alios adducit. Ex prædictæ autem legis dispositione videtur antimonia consurgere inter illas, de quibus dictum.
num. 197.
assignatur enim per illas integrum ius executionis, si mandato vno ad plures executio dirigatur
:
vnde videbatur consequenter idem de itineris labore dicendum; cùm tamen oppositum statuatur. Sed certè antimonia non est: nam aliud est
ius executionis, aliud extraordinarius circa executionem labor. In priori stabile aliquid statutum, quia sic visum conueniens in pœnam eorum, qui debitis fraudant creditores, contra fidem datam quarentigiis instrumentis: in posteriori autem tantùm est habita ratio laboris, quia
præter stipendium respondens eidem sua Alguacello integra iura reseruantur. Et hæc quidem de
Alguacellis curialibus Indiarum dicta sunt; quia
licet communia aliis sint, non tamen omnia dicta aliis omnibus solent conuenire. Oportuit
ea persequi, quia in Indicis maior quædam licentia est & peculiaris solet regnare cupido, vnde
oportuit eorum conscientias præfatis canonibus excitare. De armis autem prohibitis noctu
vagantibus tollendis dicemus
inferiùs. Vbi de
Alcaldiis Ordinariis.