*Ex iis autem, quæ
Dub. 23. 24.
& 25.
disserit, difficultas præsens videtur posse magis in
propriis terminis enodari. Ait ergo
Dub. 23. vbi
|
factiones radicatæ sunt, posse pro bono pacis ac
quietis duos definitores ex vtraque factione eligi,
ac Prouinciales alternatim. Et ad id obligationem
esse sub reatu culpæ lethalis.
Cap. 24. addit posse
condi statutum ne extendatur ad plures duobus
electio; Priores, aut Guardianos, & similiter Definitores, ex vnâ natione: & sine statuto id stare
meliùs posse, etiam in ordine ad alternatiuam
Prouincialium.
Cap. 25. statuit eos, qui sunt diuersæ nationis, præseferentes specialem ac naturalem
æmulationem, vt sunt Hispani, Galli, & Germani, in muneribus Religiosis debere exæquari, ne
sit respectu illorum acceptatio personarum. Cùm
verò factiones radicatæ non sunt, sed Prouincia
incipit eâ peste conflictari in aliis ob diuersas rationes æmulationem præseferentibus, non esse
alternationum remedio vtendum; quia non tam
remedium, quàm fomentum factionum erunt, &
qui diuisionem facere moliuntur ratione situs,
amicitiarum, conciuium &c. lethaliter peccare,
dum in id tendunt, vt suffragiorum fauor in electionibus ad suos tantùm inclinetur. Iuxta hæc
ergo videant Religiosi Indiarum quid sibi sit iuxta Auctoris dicti discursum faciendum. Alternatiuam enim tantùm concedit, quando factiones
sunt radicatæ, & consequenter Religiones deformatæ, vnde damna illa sequuntur, de quibus
n. 8.
Si autem radicatæ
nōnon sunt, sed iam pullulare incipiunt, alternatiua non debet admitti, quia per
illāillam
fauentur factiones, cùm sit manifesta diuisio.