CAPVT III.

CAPVT III.

Priuilegia Jndica an sint perpetua.
11
*DE aliquorum perpetuitate nequit
Perpetua quæ certa sint.
dubitari, quia ita in eorum concessione expressum habetur, vel saltem nulla temporis limitatio adiecta, quod satis est vt perpetua esse intelligantur, iuxta communem Doctorum sententiam. Pro quo videri potest P. Suarez suprà Cap. 5. præsertim numer. 2.
Cap. Decet de reg. jure.
Fauetque apertè regula iuris in Sexto sic habens: Decet beneficium Principis esse mansurum. Vt maneat scilicet, quando nulla est limitatio apposita ipsi. De concessis ergo prædicto modo res est extra controuersiam, nisi reuocata fuerint, vt accidit in iis, quæ concessa sunt viuæ vocis oraculo, & in nonnullis aliis, quæ propter instantiam aduersantium aliquorum esse desierunt, sic Sede Apostolicâ conueniens iudicante. Est ergo difficultas de temporalibus, qualia multa inter Indica reperiuntur, Religiosis concessa, & præsertim Societati nostræ, in quibus Religiones multæ communicant in Indiis existentes, vnde ad omnes ferè potest, quod de illis discusum fuerit, pertinere. Quamuis negandum non sit circa aliqua, vt non communia sint, specialem difficultatem occurrere, quod non est in præsenti disputandum: sed illud tantùm, an limitatione temporis non obstante in eisdem adiectâ, probabile aliquod fundamentum succurrat ad eorum perpetuitatem asserendam.
12
*In quo non defuerunt qui ita cense
rent, & quidem docti viri id probantes.
Primò ex Bulla Pauli V. die 4. Septembris. An. 1606. in qua de Societate loquens sic ait: Motu proprio, & ex certa scientia, ac mera deliberatione nostra, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, laudabile Societatis Institutum, Constitutiones &c. Nec non priuilegia, facultates, exemptiones, immunitates, gratias, & indulta, à prædictis, & aliis Prædecessoribus nostris eidem Societati, & illius pro tempore existenti Præposito Generali, & Religioni principaliter vel per communicationem concessa, qualiacumque illa sint, Apostolica auctoritate prædicta; eorumdem tenore præsentium perpetuò approbamus, & confirmamus, ac illis perpetuæ ac inuiolabilis firmitatis, ac nostræ, & Apostolicâ Sedis auctoritate robur adiicimus, eaque omnia & singula innouamus, & de nouo concedimus. Hæc Pontifex, ex quibus videtur efficaciter argui posse: nam priuilegia, qualiacumque illæ sint, Societati concessa confirmantur, approbantur, & innouantur, cùm perpetuâ firmitate, omnia & singula. Atqui priuilegia Indica sub illâ vniuersalitate comprehenduntur, vt est planum, sic enim indicant verba illa, Qualiacumque, omnia, & singula: ergo perpetuæ, & inuiolabilis firmitatis robur assequuntur.
13
*Nec dici potest confirmationem hanc
esse in formâ communi, & ita specialem vim non habere ad effectum prædictum, iuxta communem doctrinam Scriptorum in Iuris dispositione fundatam, per quam habetur confirmationem dictam nullum ius nouum conferre, nec valorem dare priuilegio, si erat inualidum, & ita non posse dici nouam concessionem, sed puram roborationem. Pro quo videndus P. Suarez suprà Cap. 18. præsertim num. 8. non inquam dici potest. Nam confirmatio dicta Pauli V. est ex certâ scientiâ, vt ex ipsius tenore constat, additis nouis clausulis eamdem scientiam roborantibus, scilicet, Motu proprio, & merâ deliberatione nostrâ. Quando autem hoc habetur, confirmatio non est in forma communi, sed speciali, & ita habet vim nouæ concessionis, & actum nullum reddit de inualido validum, per Textus & Auctores adductos ab eodem Patre. num. 12. Emmanuele Roderico Tomo 1. qq. regul. q. 8. artic. 4. & Tomo 3. quæst. 23. artic. 5. §. Præterea. Pro quo & P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disputat. 4. Puncto 2. §. 10. & plenissimè Cardinalis Tuschus V. Confirmatio ex certâ scientiâ. Per quod etiam excluditur id, quod de innouatione dici poterat, eam scilicet nouum ius non tribuere, vt expressè habetur in Cap. Ex parte 1. & in Cap. Quia intentionis, de Priuilegiis, cuius vltimi Capitis verba
Cap. Quia intẽtionisintentionis
sunt: Cùm innouatio nec ius nouum conferat, nec etiam | tollat vetus: te in eo statu esse volumus, in quo tempore impetratæ innouationis dignosceris extitisse. Hoc enim similiter intelligendum est; quando scilicet innouatio ex certâ scientiâ non est, vt videri apud citatos potest, & præsertim apud P. Suarium Cap. 20. vbi id ex professo persequitur, & P. Quintanad. suprà num. 7. vbi alios adducit. Vbi etiam addendum per clausulam dictam. Deq́ue Apostolicæ potestatis plenitudine, haberi etiam confirmationem non in formâ communi, sed speciali, & ita priuilegia etiam abrogata concedi. Pro quo Emmanuel Rodericus suprà cum aliis. P. Suarez Cap. 18. numer. 6. vbi adducit Panormitanum, Decium, & Felinum, affirmans cum illis clausulam dictam esse æquipollentem cum alia, Ex certa scientia. Videtur ergo ex dictis perpetuitas priuilegiorum non obscurè deduci.
14
*Secundò. Quia ipse Paulus V. videtur
perpetuitatem priuilegiorum talium apertè concessisse, vt constat ex testimonio R. P. N. Claudij Aquauiua ad maiorem certitudinem geminato. In responsionibus enim ad postulata Congregationis Peruuianæ celebratæ Ann. 1612. sic respondet die 25. Martij, Ann. 1614. ad illud speciale, quod pro obtinenda à Summo Pontifice priuilegiorum perpetuitate fuerat efformatum: Curatum est cum sanctißimo, vt omnia priuilegia, quæ
Responsum R. P. Claudij.
ab eius Prædecessoribus pro Indijs concessa fuerant, sine aliqua restrictione prorogarentur, & obtinuimus: sicut ex Breui, quod nunc mittimus, constabit. Sic ille: qui sequenti Anno die 5. Februarij, ita rescribit P. Ioanni Sebastiano: No ha sido necessario dar à su santidad las cartas que V. R. envio de
Alia eiusdem.
los tres Prelados de ese Reyno, en que piden la prorogacion de nuestros priuilegios Indicos, por auerla ya concedido su Beatitud.
Hæc ille: quas responsiones adducit P. Quintanad. Tomo 2. Tractat. 6. Singulari 1. vbi addit dictum Breue nondum ad Indias peruenisse: vel quia Litteræ Apostolicæ expeditæ non fuerunt, vel quia hoc tantùm viuæ vocis oraculo concessum; vel quia (quod certum existimat) quia Litteræ non sunt à Pontifice promulgatæ: satisq́ue existimauit ad nostrorum priuilegiorum vsum viuâ voce esse expeditas Generali nostro dixisse, vt indicare videtur citatâ Epistola eiusdem ad P. Ioannem Sebastianum.
15
*Quòd si dicas ab eodem Pontifice pri
uilegia Indica quædam per illudmet tempus cum temporis limitatione concessa, vt patet ex Bullâ eiusdem die 16. Maij, Ann. 1624. ex quo videtur incredibile eumdem sine temporis limitatione omnia paucos ante dies concessisse: id certè non videtur obstare: tum quia priuilegia dicta in foro interno perpetua sunt, & solùm quoad externum limitatio constituta, quia pro hoc vltimo speciales suberant rationes. Tum etiam: quia hæc, quæ videtur in concessione
contrarietas, reuerà talis non est, dum in posteriori concessione, in quâ est limitatio, non est mentio prioris. Cùm enim priuilegij antecessio res facti sit, & non dispositio in corpore Iuris inserta, non est mirum si cogitationi Pontificis non occurrat, quam tot ac tanta grauissima negotia habent indesinenter occupatam: & in terminis casus prædicti ita tenet Glossa in Cap. Generi de Regulis Iuris in 6. & Panormitanus in Cap. Veniens, de Præscriptionibus numer. 12. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regular. Quæst. 9. Artic. 3. in fine, Cardinal. Lugo in Responsis Moral. Lib. 1. Dub. 24. & alij: licèt contrarium teneant P. Suarez suprà, Cap. 39. numer. 7. Pater Palaus Disputat. 4. citatâ, Puncto 21. §. 4. numer. 14. & sequentib. cùm nonnullis aliis, quos allegat.
16
*Tertiò: quia priuilegia dicta latè inter
pretanda sunt, iuxta dicta ergo cùm prorogata esse constet, nec de aliqua temporis limitatione notitia obstet, debent perpetua censeri. Quæ videtur legitima consequentia. Dixi autem constare: nam responsiones dictæ moralem inducunt certitudinem; sunt enim R. P. Generalis sigillo munitæ, & subscriptione notissimæ. Quòd autem eidem plena fides adhibenda sit saltem pro foro interno, manifestum est, tum ex doctrina quamplurium generaliter affirmantium personæ omni fide dignæ credendum esse in eo foro: sic enim tenet Nauarrus in Manuali, Cap. 22. num. 82. cum Glossa singulari in L. Titio fundus. D. de condit.
& demonstrat. Et in casu simili Lib. 5. Consiliorum, Titulo de Priuilegijs, Consilio 10. num. 4. in posteriori editione. Et in priori Lib. 3. Titulo de Testamentis, Consilio 12. numer. 9. iuncta Glossa in Cap. Nuper, de testibus. Et in Cap. Placuit de Consecrat. Distinct. 4. Pater Thomas Sancius Lib. 3. de Matrimonio, Disputat. 37. num. 3. & 4. P. Suarez suprà Cap. 24. numer. 9. qui maximè ad rem loquitur, cùm de priuilegij probabili notitia loquatur, & quod possit credi dicenti se habere priuilegium. P. Salas 1. 2. Quæst. 96. Tractat. 14. Disputat. 12. Sect. 7. numer. 30. P. Sà V. Testis, numer. 1. Diana Parte 8. Tractat. 3. Resolut. 30. Bonacina de Legibus, Disput. 1. Quæst. 3. Puncto 3. num. 8. §. Ex quo infertur, vbi ait priuilegiarium, cognitâ à viro fide digno priuilegij concessione, seu dispensatione, collatâ nuntio, vel Procuratori, licitè vti posse priuilegio, vel dispensatione: quamuis hoc cognoscat ab alio quàm à nuntio, vel Procuratore. Si ergo, iuxta hanc
doctrinam, aliquis fide dignus scripsisset à Pontifice confirmata priuilegia, illis vti in foro conscientiæ liceret, quandoquidem concessio facta esset R. P. Generali, & eius nomine Societati, qui plusquàm Procurator est. Ergo multò certiùs id asserendum, quando concessio rescriptione eiusdem Reuerend. P. Generalis innotescit. Sunt etiam pro adducta doctrina Auctores alij, quos citati adducunt, de hoc scilicet agentes, aut de materiâ simili, vt Cardinalis Zabarella, Panormitanus, Felinus, Speculator, & plures Glossæ. Quod aliunde etiam roboratur: nam in Societate nullus frui priuilegijs potest, nisi per communicationem R. P. Generalis: ergo consequenter ad eum spectat priuilegiorum notitiam instillare: ex quo fit credendum ipsi quoad priuilegiorum substantiam & modum, cum quo sunt ab Apostolicâ Sede concessa. Illatio est clara, ex vtriusque rationis connexione: & quia vnum est consequens seu accessorium ad aliud tamquàm principale. Pro quo videri potest P. Suarius suprà, Cap. 11. numer. 7. & P. Sancius suprà etiam, Lib. 8. Disput. 2. num. 2. cùm Felino, quem citat.
17
*Quartò argui potest: nam vt vidimus
num. 15. Paulus V. concessit duo priuilegia perpetua in foro conscientiæ, & in graui satis materiâ, videlicet circa dispensationes in gradibus prohibitis cum eximiâ generalitate, in gradibus inquam non prohibitis iure diuino: ergo valde credibile est circa alia, quæ non ita inusitata sunt, similem intentionem habuisse. Consequentia
probatur: nam licet communis sententia sit in priuilegijs non fieri extensionem de casu ad casum, siue de personâ ad personam, & etiam de maiori ad minus non connexum cum illo: nihilominus probabile est, suffragantibus coniecturis, extensionem fieri posse, seu potiùs de vno ad aliud argumentari. Sic enim docet P. Suarez suprà Cap. 28. in fine, cùm Baldo & Iasone, dum ait vnum priuilegium posse per aliud explicari, & quod in vno deficit, per aliud suppleri. Atqui constat priuilegia Indica prorogata, licèt de perpetuitate non constet: ergo per alia, quæ vt perpetua concessa sunt, & in materiâ minùs dispensabili, conuenienter possunt explicari.
18
*Tandem probari positio ista potest ex
dictis Cap. præcedent. priuilegia scilicet fauorabiliter interpretanda, quando id cedit in fauorem fidei, & caussæ piæ; quod Indicis vidimus specialissimè conuenire: atqui perpetuitas illorum est fauor specialis in magnum Indorum commodum redundans: ergo debet pro illâ iudicari, & vt non sit necessarium extensione vti, vel ad sententias minùs probabiles confugere, in concessione Pauli V. de quâ num. 12. vis potest fieri
Ex Bullâ Pauli V. noua vis.
specialis, & maximè in verbis illis: Qualiacumque illa sint. Pro quo est doctrina Doctoris eximij citato Cap. num. 14. vbi sic ait: Est considerandum, aliud esse deriuare priuilegium de vno ad aliud per similitudinem rationis, quod non licet: aliud verò
ita illud interpretari, vt plura comprehendat, quàm in superficie verborum appareat; quod licet quando ratio suadet, &c. Sic ille: si ergo licet quando ratio suadet, & suadet quando est caussa pia, de quâ ille loquebatur, licèt verba in suâ obuiâ significatione id non indicent; multò id verius erit, quando verba id indicant ob suam vniuersalitatem, & etiam caussa non solùm pia, sed piissima est, vt in casu nostro. Nihilominùs
19
*Dico primò. Priuilegia Indica non sunt
generaliter perpetua, sed illa tantùm, quæ sine limitatione temporis concessa sunt. Sic P. Quintanad. suprà, vt sibi indubitatum, quod & pariter alij censuerunt, & censerent pariter omnes, nisi vir doctus, & magnæ auctoritatis circa hoc nonnullorum promptiores plus iusto spiritus excitasset. Quia verò totum hoc ex concessione est Pontificis deducendum, si ostenderimus nullam extare, statim ex eo Assertio nostra stabilita remanebit. Arguo igitur: nam vt priuilegia lapsu
Ratio vrgens pro illa.
temporis finita, confirmata, & pro determinato tempore concessa, perpetua, sicut & priora illa censeantur, debet ex aliquo authentico fundamento confirmantis innotescere: atqui nullum datur in præsenti: ergo asserere id non possumus, neque asserentibus fidem probabilem adhibere. Maior est certa; quia totum hoc negotium ex voluntate Pontificis pendet, quæ nonnisi externis potest indicijs declarari. Si ergo, quia temporalia esse priuilegia vult, ita declaret, & ita accipimus: vt perpetua sint, proportionata etiam esse significatio voluntatis debet. Minor autem ostenditur refutatione eorum, quæ ad coniecturam fundandam afferuntur, & sunt à nobis superiùs roborata.
20
*In primis Bulla Pauli V. nihil iuuat:
Bullam Pauli V. nihil iuuare.
nam ea promulgata, & à Societate accepta, neque à viris doctissimis, neque à R. P. Generali doctissimo etiam, & in rebus ad Societatem spectantibus versatissimo, tale quid est in eâ deprehensum: vnde & in Indiis pro confirmatione est instanter conclamatum, & ab ipso R. P. Generali solicitè procurata. Quod ergo in eâ de confirmatione & innouatione omnium priuilegiorum dicitur, non est ad Indica extendendum, sed ad alia applicandum, quæ ad corpus Societatis pertinent, quam Pontifex contra turbatores ex turbulento ambitionis spiritu, aut alio non secundùm scientiam, defendere satagebat. Communis ergo caussa, non Indica, cuius ratio specialis erat, agebatur. Et quidem R. P. Generalis sic intellexit, ad quem spectat ea, quæ ad praxim in Societate occurrunt, declarare, vt habetur in Decreto
19. Congregationis Generalis 4. & Canone 21. Vbi licet de declaratione tantùm circa Constitutiones & Decreta sermo sit, eadem est de aliis ratio, iuxta plenissimam illam potestatem, quam habet supra Societatem, de quâ in Formula Instituti approbati à Julio III. vt in eius Bullâ habetur, quæ incipit: Exposcit debitum. Cùm autem sic intellexerit, nulla certè amplior in Societate licet, quandoquidem nullius priuilegij vsus licitus est, nisi ab eodem fuerit R. P. Generali concessus, vt determinat Gregorius XIII. in Bullâ, quæ incipit, Decet Romanum Pontificem. Id autem quod à R. P. Claudio ita iudicatum est, omnes alij successores similiter iudicarunt.
21
*Quòd si dicat quispiam aliud esse vsum
non licere, & aliud facultatem radicalem ad illum deesse in eo, ad quem spectat, licentia pro ipso: & ita R. P. Generalem negare vsum, quod autem ad potestatem attinet probabiliter posse disputari. Id certè non satisfacit; quia R. P. Generalis non solùm indicauit non licere vsum, sed potestatem in se ad illum nullam residere, idque & suo, & aliorum Patrum doctrinâ præstantium iudicio. Ad praxim autem rectæ gubernationis
etiam spectat prohibere vsum priuilegij non solùm veri, sed quod probabile alicui videri poterat, tamquàm improbabilem: cùm ex persuasione probabilitatis vsus talis grauia inconuenientia sequi possint: sicut circa Bullæ Cruciatæ vsum à Congregat. 6. factum. Decreto 5. & circa paruitatem materiæ in genere luxuriæ, ac notitiæ vsu ex Confessione habitæ à R. P. Claudio. Licèt autem Declaratio talis non extet circa casum, de quo loquimur, per Ordinationem aliquam intimata; judicium tamen adeò constans & indubitatum arguit à R. P. Generali Bullam prædictam juxta illius proprium fuisse intellectum acceptam, quem potuit tum ex tenore Bullæ ipsius, tum ex antecedentibus & consequentibus, atque etiam ex amicabili Pontificis conuersatione percipere, apud quem magnam æstimationem constat habuisse.
22
*Iam quod ex rescriptionibus R. P. Ge
neralis Claudij adducitur, omni est robore destitutum. Et inprimis discursus Patris Quintanad. neutiquam admittendus, dum ait Breue illud, de quo agit R. P. Claudius, & se mittere testatur, ad Peruuium non peruenisse, sed id, quod ex eodem est positum num. 14. contigisse. Non enim fuisse expeditas Litteras ex verbis R. P. Generalis ibidem adductis manifestè refellitur: Sicut ex Breui, quod nunc mittimus, constabit. Fuit ergo Breue, ac proptereà Litteræ expeditæ. Per quod etiam manifestè conuincitur, quod de concessione per viuæ vocis oraculum affirmatur. Id autem quod additur de concessione & expeditione Litterarum, cùm tamen promulgatæ non sint, & tantùm R. P. Generali viuâ voce significata concessio, verbis eisdem improbandum. Cùm enim dicat se Breue mittere; erga illius expeditionem dubitatio esse non potest, & ita non sola est voce à Pontifice significata concessio: neque Epistola ad P. Ioannem Sebastianum missa id vel leuiter insinuat: vt mirum sit citatum Auctorem in illâ indicium, quo existimationem firmaret suam, quam & certum reputat, inuenisse.
23
*Si dicas intercidisse Breue inter nauiga
tionum pericula. Benè id quidem stare posset, si litteræ simul missæ non peruenissent. Quin etiam quòd admonitus R. P. Generalis de illius amissione, exemplar aliud annis sequentibus declinasset: aut saltem de certâ illius amissione testimonio reddito, quid esset in eâ caussâ faciendum Prælatus solertissimus prouidisset. Si quis tamen cogitet Breue iam traditum, & iamiam
Cogitatio alia dispuncta
mittendum, ob rationes aliquas repetitum, & suppressum, irrefragabili instantiâ refellendas. Nam idipsum scripsisset R. P. Generalis, & quod de missione scripserat, reformasset: & prætereà in Epistola ad P. Ioannem Sebastianum affirmat ille à Pontifice obtentam prorogationem; ea autem post annũannum ferè elapsum scripta est à responsione alia ad Congregationis postulata, in quâ se Breue mittere, vt vidimus, attestatur: quantùm scilicet spatij est inter 25. Martij Ann. 1614. & 5. Februarij Ann. 1615. Non ergo fuerat Breue repetitum, & suppressum.
24
*Iuxta hæc ergo videtur necessariò dicen
dum Breue dictum ad Peruuium peruenisse, & esse illud, quod duo perpetua priuilegia continet, de quibus num. 17. licèt nonnulla alia temporalia eisdem misceantur. Quod ex eo ostenditur: nam illud per idemmet tempus expeditum, quo de prorogatione priuilegiorum agebatur, & quo R. P. Generalis scripsit à se mitti, Anno videlicet 1614. & receptum in Peruuio simul cum prædictis rescriptionibus testatur P. Ioannes Perez Menacho Disputat. 4. de Priuilegiis, Dub. 8. eodem tempore scribens, licèt existimans Breue aliud remittendum pro generali prorogatione: vnde ait: HimosHemos recibido el Breue de los vnos, y no de los otros. Cùm ergo R. P. Generalis dicat se Breue prorogationis mittere, & non aliud mittat prædictum, ad illud est, quod de obtentâ prorogatione semel & iterùm pronuntiat, referendum. Cùm præsertim de alio non misso, & de ratione cur non mittatur, nullum verbum addat; addendum sanè, si extaret Breue illud, vt superiùs arguebamus.
25
*Contra hoc tamen Primò videntur ver
ba eiusdem R. P. Generalis apertè militare, dum ait curatum à se vt omnia priuilegia, quæ à Prædecessoribus Pauli V. fuerant concessa, sine restrictione vllâ prorogarentur, & ita obtentum, vt ex Breui constare poterat, quod mittebat. Omnia ergo, & non duo illa tantùm sine limitationibus prorogata. Sed hoc facilè dilui potest; non enim ait à se obtentam omnium prorogationem, sed quatenus ex Breui constare poterat: Vt ex Breui, quod nunc mittimus constabit, & quidem quia circa illa specialis difficultas esse poterat, & quæ præcipuè in Indiis desiderabantur, & ideò etiam sunt singulariter postulata, omnium prorogationem se obtinuisse asseruit, quia aliorum prorogatio ex Bullâ 1610. iam habebatur. Nec duo tantùm sunt, vt dicitur, sed plura vt ibidem videri potest.
26
*Argui etiam secundò potest ex eo quòd
Obiectio 2. conuulsa.
Bullæ citatæ Data posteriore est rescriptione R. R. Generalis: scribit enim ille die 25. Martij; cùm tamen Bulla die 16. Maij eiusdem anni fuerit expedita. Quomodo ergo dicere potuit: Vt ex Breui, quod nunc mittimus constabit, cùm illud post tot dies fuerit expeditum? Sed & hoc potest non incongruè cum veritate componi, si dicamus prorogationem obtentam à R. P. Generali quando ita scribebat, sed non acceptum Breue: quia tamen accipiendum certò sciebat, potuit ita anticipatè scribere, & Breuis expeditionem per dies illos intercurrentes expectare: vt enim antè non fuerit expeditum caussæ aliquæ obstare, de quibus non constat, potuerunt. Potuit ergo R. P. Generalis scribere, & eius litteræ non statim transmitti, sed post Breuis receptionem. Sic enim accidere non rarò solet: respondetur enim vbi primùm vacat, & scripta expectatis opportunitatibus transmittuntur: præsertim cùm Congregationum postulatis responsiones adhibentur, quæ Procuratoribus Prouinciarum tradi solent. In occasione autem prædictâ Procurator ex Peruuio missus inter nauigandum interijt, vnde postulatorum responsiones potuerunt aliquantulum retardari. Fuit autem Procurator Pater Christophorus de Ouando, vir fortunâ dignissimus meliore. Sed vndecumque mors iusto acciderit, bona est; quod apud D. Augustinum me legisse recordor.
27
*Ex dictis ergo planè conuincitur pro
Probatio concluditur.
perpetuitate priuilegiorum nullum firmum ex rescriptionibus R. P. Generalis haberi præsidium, quandoquidem tota aduersantium vis ad Breue illud, de quo ille testatur, reuocatur: atqui ex illo non omnium, sed aliquorum perpetuitas habetur: ergo corruit quidquid in eo esse poterat firmamenti: cùm ex ipso voluntas Pontificis satis habeatur perspecta, ad quam, vt diximus, tota est huius negotij substantia referenda.
28
*Nec tertium, quod afferebatur; ali
Tertij argumenti dilatio.
cuius potest esse momenti, quòd scilicet prorogatio, de qua certum R. P. Generalis testimonium extat, debeat latè interpretari. Cùm enim quod ad prorogationem spectat, iuxta tenorem Breuis, ad quem se refert, intelligendum asserat verbis illis: Vt ex Breui, quod nunc mittimus, con|stabit: & in Breui quid circa perpetuitatem habeatur, sit adeo manifestum; interpretationi dictæ locus nullus esse potest.
29
*Neque quartum plus vrget, ex quibus
Evolutio Quarti.
dam enim cum perpetuitate concessis, contrarium potiùs videtur deducendum: quia exceptio firmat regulam in contrarium. Pro perpetuitate autem in duobus præcipuis est specialis ratio, quam adducit Pontifex in Breui eodem; naturalis scilicet inclinatio Indorum, & pristina consuetudo matrimonia in gradibus prohibitis celebrandi. Potest quidem vnum priuilegium per
aliud explicari, quando dubia illius intelligentia est; vbi autem clara, non debet per contrariam dispositionem ad oppositum sensum detorqueri, quia in claris non est locus coniecturis. l. Continuus. §. Cùm ita D. de verbor. obligat. Vltimum
Vltimum nullius esse momenti.
etiam prorsus enerue est propter iam dicta. Licet enim verba priuilegij fauorabiliter explicari possint, & ad aliquid applicari, quod verborum significatio non videtur præseferre; id tantùm habet locum, quando non constat de mente concidentis, vt constare iam vidimus in præsenti. Vnde
30
*Dico secundò. Non videtur probabilis
aduersa positio. Sic R. P. Generalis, & quamplures viri docti Societatis, qui circa hoc dubitationem nullam inuenerunt, & præsertim Peruuiani, vnde pro impetranda prorogatione efficaciter insisterunt. Pro eodem P. Quintanad. suprà num. 8. dum indubitatum affirmat. Quod etiam ex eo extenditur, quia cùm pro stabiliendâ probabilitate doctum fuisset elucubratum scriptum, & Romam transmissum, minimè tale visum est, quod debuerit ad securam praxim approbari, vnde & pro obtinendâ prorogatione post expletum illorum terminum, specialem Patres omnes Generales diligentiam præstiterunt. Quia verò circa hoc obliuionis aliquid, aut nescio quid aliud interuenit, post Vrbani Octaui progationem expletam vsus aliquorum temporalium priuilegiorum cessauit, donec ab Innocentio X. est impetrata; & quidem ante expletum tempus, sed ita proximo illius termino, vt Litteræ opportunè in Indias non potuerint peruenire. Non ergo probabilis est praxis iudicata. Quia verò erunt fortè aliqui contrarium sentientes; si docti sunt, ipsi viderint: si indocti, caueant, & ita ad doctiorum consilium pręstabitpræstabit accurrere: de rebus enim agitur, in quibus magnum est momentum collocatum.
Loading...