*Circa Canonicos peculiaris electio
nis, Magistralem inquam, Theologum &c.
non occurrit speciale aliquid, quod possit ad
tribunal conscientiæ spectare, si unum illud
excipiamus, quod nimis delicatè à nonnullis
est Scriptoribus observatum, quos adducit
Trullench
suprà Dub. 12. §. 6. eisdem assentiens, & dicens, quòd licet Canonicus Theologus habeatur præsens in Choro tota die, qua
legit etiam quoad distributiones, non tamen
censetur præsens Matutino, quod dicitur pro
diesequenti in Vespere præcedenti, secundùm
consuetudinem aliquarum Ecclesiarum, pro
quo adducitur Declaratio Cardinalium S. Congreg. Concilij 12.
Augusti 1628. ut apud D.
Barbosam
Tractatu citato Cap. 27.
nu. 35. In
quo quidem veneranda illa, quæ ita voluit
Concilij ejusdem decretis exactè consultum.
Sed quamvis ita fuerit, dum de illius auctoritate non constat, licet nobis ductu rationis impulsis aliter judicare. Licet enim Matutinum
officium ad diem sequentem spectet, cùm
tamẽtamem jam generaliter ferè sit
receptũreceptum, ut Vespere
antecurrente dicatur; jam illius diei dici
officiũofficium
potest. Id quod ex concessione Gregorij XIII.
de qua
n. 1343. videtur compertum ob verba
illa,
Diebus, quibus legunt. Cùm tempus Matutini modo prædicto celebrari soliti pars sit dici,
in quo habita est lectio. Et quidem si quotidie
legat, manifestum est obligationem non urgere ex prædicto fundamento: si quidem Matutinum ad diem
sequẽtemsequentem pertinet, & cùm lectio
manè sit futura, pro eo tempore nequit obligatio consistere, stante Pontificia concessione. Si
dicatur non posse in diem sequentem differri,
quia in eo non est Matutinum dicendum, cùm
jam sit Vespere dictum. Contra est, quia per se
loquendo Matutinum ad diem sequentem pertinet, & ratione privilegij habetur, ut possit
anteponi: gratia autem non debet in ejus, cui
fit, incommodum retorqueri, juxta vulgarem
Juris regulam, quæ est 61.
in 6.
Quod ob gratiam alicujus conceditur, non est in ejus dispendium retorquendum. Ubi & dici potest per accidens esse quòd Matutinum suo genuino
|
tempore non dicatur, de quo non habetur ratio. Pro Indicis autem Ecclesijs id facit, quod
superiùs dictum circa distributiones, in quibus
tota præbendæ substantia consistit, cùm tamen Declaratio Cardinalium præfata de separatis procedat, sicut & adversantium assertio: & cùm illæ, quæ prioris generis sunt, non
admittant divisionem, juxta satis probabilem
sententiam, de qua
nu. 41.
& 77. securè potest in hujusmodi casu procedi. Et à præsentibus quidquid est illud, quod Matutino respondet emolumenti concedi, si pro Declarationis
adductæ efficacia contendatur: quia ibi locum habet id, quod ex P. Sancio dictum
nu.
1350. quòd scilicet non sit pura remissio, sed
habeat justam caussam: quod & generaliter
currit quando circa obligationem assistendi
non extat irrefragabile fundamentum. Pro
quo est doctrina Covarrubiæ
Lib. 3.
Variar. cap.
13.
n. 3.
Vers. Prima, ubi ait, quòd si casus contingat, in quo non constet ob jus Pontificium
scriptum deberi distributiones, sed sit ambiguum, poterit consuetudo legitimè præscripta
ambiguitatem interpretari, cùm nihil novum,
nec Juri contrarium apertè sit per illam inductum. Pro quo & D. Barbosa
Tractatu de Canonicis cap. 23.
nu. ult. Id autem quod facere
consuetudo potest, valet etiam probabilis opinio, in qua major est vis, quàm in dubio. Immò quod de interpretatione in ambiguitate dicitur, ad opinionem revocandum, quandoquidem status dubietatis relinquitur, quando rem
ita se habere verosimiliter judicatur. Et de
Præbendarijs ist hæc, ad quos etiam magna ex
parte Titulus sequens spectabit.