CAPVT I.

CAPVT I.

Protectores Indorum quibus sint obligationibus intra Conscientiæ forum obnoxij.
1
*PRima, & circa quam solicitè
aduigilandum, illa est; ne ab Indis munera extorqueant, quod non tantùm verbis, sed modo ipso agendi contingere potest, dum iis, qui vacui veniunt, operam minùs promptam exhibent; contribuentibus faciliores. In quo quidem grauissimè delinquitur, cum restitutionis onere, quia coactum est quidquid per huiusmodi inhumanum agendi modum habetur; iuxta dicta aliàs cum communi Doctorum sententiâ, hîc maxime locum habente, vbi de miserorum caussis agitur, pro quibus congruum salarium habent Protectores. Quòd si aliquid omnino spontaneè offerant, quod ex circumstantiis coniici potest, si ante negotij expeditionem sit, nullatenus admittendum, quia etiamsi spontaneæ obligationis coniecturæ videantur suffragari, vix est credibile èex corde procedere; quando neque ij, qui ditiores sunt, sponte quidquam offerant caussarum patronis, Iudicibus, administris. Post negotium autem expeditum,
non ita videtur scrupulus vrgere, quia tunc gratitudinis titulo datur; & satis esse exiguũexiguum solet, quod Indi offerunt: solentque ægrè ferre donariorum repulsam, quia in personæ contemptum, & ex defectu amoris existimant ita secum agi; vnde & maximè spirituales viri, qui euangelica ministeria circa illos exercent, talia solent admittere, ne si repulerint, contristentur. Non est autem eadem ratio de donis ante negotij expeditionem, quia illa ex amore non procedunt; vnde non ita molestè ferunt eorum benignam depulsionem.
2
*Secunda vt humanos, & affabiles se Indis
exhibeant, cùm enim illi indolis timidioris sint, si Protectorem minùs humanum inueniant, ab incepto desistent, & iniuriis frequentibus opprimentur. Dictum de hoc aliàs, sed identidem repetendum, & inculcandum talibus in hoc grauia, & multiplicia esse peccata posse, & cum restitutionis onere, quia officio desunt, pro quo salarium accipiunt, & damnorum caussa sunt, quæ patrocinio suo poterant impedire. Quia verò dignosci non poterit, quot, & qualia damna sint, vt restitutio illis possit exæquari, eo vtendum restitutionis genere, quod Doctores circa huiusmodi incerta tradunt, de quo etiam à nobis dictum, & compositionis beneficium, quod Bulla præstat, conuenienter huc adsciscendum, refugium optimum peccatorum. Obligatio restitutionis dicta pertinet ad caussam, Non obstans, de qua vulgaria carmina, quæ omnes exponunt de restitutione agentes, & præsertim Societatis Auctores.
3
*Tertia obligatio circa breuitatem
expeditionis versatur; peccant proptereà grauiter Protectores, qui aliis occupationibus intenti, quæ ad Indos spectant, non nisi post moras molestas ipsis, & frequenter noxias, attingunt: cùm cogantur illi sub insalubri cœlo diutiùs agere, & non rarò morte finire letigium, aut prætensionem iustam terminare. In quo quidem ad intelligendum quàm graue ex frigido isto patrocinandi modo onus conscientiæ consurgat, non est opus multùm philosophari, cùm res adeò perspicua sit. Posset autem excusatio aliqua circa ista prætendi, si recens illud arbitrium de Togatis Protectoribus, qui Fiscales etiam Tribunalis Cruciatæ sint, & in absentiâ Fiscalium in Regijs Prætoriis locum eorum teneant. Vti cœptum | est executioni mandari, perpetuum haberetur. Cessauit tamen illud in Peruuio, vt initio Tituli dictum, (an alibi nescio) quia id minùs est conueniens iudicatum. Cùm enim occupatio illorum esset multiplex, vna illa omnium præcipua, Indorum cura non poterat opportunè, & iuxta rerum occurrentium exigentiam sustineri. Fiebat ergo primum nouissimum, & nouissimum, primum præpostera mutatione.
4
*Quarta, ne respectu aliquo priuato
patiantur Indos ad aliqua se obligare, quæ ipsis sunt detrimentum allatura. Eorum siquidem contractus debent ab ipsis approbari, & potest frequenter accidere, vt ij, præ iudicij paruitate, facilè in aliquid consentiant, quod non leue sit adducturum dispendium, ad quod etiam fraude, aut violentiâ induci: quibus omnibus Protectoris officio contra eumdem, si charitati, ac iustitiæ satisfactum velit, sua non quærens, neque eorum, qui sua etiam, non quæ Iesu Christi, quærunt. Sunt
Indi hereditas Christi.
autem Iesu Christi pusilli isti, qui in eum credunt, postulati ab ipso, & à Patre vti hereditas propria condonati, vt apud summum extat vatem Psalm. 1. v. 8. Postula à me, & dabo tibi Gentes hareditatem
Psalm. 2. v. 8.
tuam, & posseßionem tuam terminos terræ. De quibus & Apostolus Hebræor. 2. v. 13. citato Isaiæ loco 8. v. 18. Ecce ego, & pueri mei, quos dedit mihi
Hebr. 2. v. 13.
Deus. Et certè quando illi non quæruntur, quia ipsorum spirituale, & temporale commodum non attenditur, id quæritur, quod magno quærentium malo reperietur. Inueniatur manus tua
Psalm. 20. v. 9. & 10.
omnibus inimicis tuis; dextera tua inueniat omnes, qui te oderunt. Psalm. 20. v. 9. Horrendum, quod sequitur: Pones eos vt Clibanum ignis in tempore vultus tui. &c. v. 10. In tempore quidem vultus Dei:
nam modò non videtur esse tempus vultus eius; quia ad illum non habetur ab hominibus, quem debuerant habere, respectus; sed priuati respectus omnia subuertunt, dum à multis nihil amplius, quàm commodum proprium attenditur. Sed erit, erit sanè tempus, cùm Dei vultus eiusdem contemptoribus vindex iniuriarum suarum
Campensis.
terribilis apparebit. Ponet eos vt Clibanum ignis: vbi Campensis Paraphrasis, Æstuare facies eos tamquàm furnum incensum, quo tempore iratum te illis ostendens, Domine, ira tua dissipabit eos, & vorabit eos ignis.
5
*Quinta, Protectioni Indorum ita incumbere,
vt non expectet eorum querelas, sed ex officio, quæ videntur nocitura, depellat; hoc enim ipsum protectionis nomen importat. Si aliquid contra Indos disponi per publicam potestatem, aut quamuis aliam intelligat, occurrat statim, & damna ex tali dispositione imminentia repræsentet: si præsertim noua onera circa Minarum labores imponenda præsentiat, aut de stipendio pro labore, quem circa multa sustinent, minuendo tractari cùm generaliter augendum videatur. Et maximè si circa eorũeorum instructionem in rebus fidei, & SacramentorũSacramentorum administratione
defectus notabiles deprehendat. Sit ergo Dei instar, qui dum Protector dicitur multorum bonorum auctor solicitus prædicatur. Eccli 34. v. 19. & 20. dum sic ibi: Oculi domini super timentes eum. Protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen
Eccli. 34. v. 19. & 20.
ardoris, & vmbraculum meridiani, deprecatio offensionis, & adiutorium casus, exaltans animam, & illuminans oculos, dans sanitatem, & vitam, & benedictionem. Circa quæ vtiliter poterit Protectoris consideratio
interdum occupari. Et in quintâ hac obligatione conscientiam grauiter onerari posse, indubitatum est; si videlicet nihil ex offic io Protector agat, sed partium semper petitionem expectet. Nec timori cedat, dum Magistratuum superiorum voluntas obstiterit; hoc enim onus cum officio susceptum. Et quemadmodum vt salarium sibi absque quadrantis detractione reddatur, non verebitur semel, & iterùm Magistratum vrgere, timore postposito; ita & adire eumdem debet pro Indorum defensione, vt præmium labori respondeat, iniustè aliàs reportandum. Nec dubitet se libentiùs audiendum cùm iustitiam aut misericordiam pro miseris petit, quàm cùm pecuniam sibi. In priori enim per eum ipsa iustitia, & misericordia; immò & Deus ipse perorat, in alio autem cupiditas terrestris sanguisuga. Et in hoc etiam restitutionis obligationem
intercedere posse non videtur dubitabile, cùm damna non leuia possint ex omissà protectione succedere, quæ scilicet graue peccatum sit. Quod adeò verum est, vt etiamsi à Regio Indiarum
Consilio decretum aliquod veniat Indis aduersum, eidem sit sub obligatione dictâ viriliter obsistendum, quia ex minùs legitimâ informatione credendum est originem habuisse: Indorum enim caussæ ab huius Concilij dominis benignis semper oculis inspiciuntur, vnde quod contrarium apparet non est sine discussionis beneficio suscipiendum.
6
*Sexta: si quid occurrat pro Indorum bono
conueniens, & id ab Indicis Magistratibus post iteratas petitiones minùs benè disponi, aut non curari, prospiciant, ad Regium est Indiarum Consilium recurrendum, in quo, vt diximus, Indorum caussæ benignis inspiciuntur oculis, & sepositis priuatis affectibus disponuntur. Et obligatio ista grauis quidem est, sicut aliæ dictæ, cùm sit protectionis pars, & satis quidem substantialis, cuius beneficio scimus aliqua à Regio Consilio pro bono Indorum ordinata. Et in his id, quod ad terrarum compositionem spectat. In quâ Indi contra Regiam voluntatem nimis sunt diuersis in partibus aggrauati. Quàm verò fuerit remedium opportunum, aut opportunè adhibitum ab iis, quibus est executio Commendata, ipsi viderint, dum nos ad videnda alia properamus.
Loading...