*Ex quo & multi ex sacris Doctori
bus, Intorpretibus, & Scholasticis colligunt ex
omnibus nouem Angelorum Ordinibus, aliquos
cecidisse, cùm omnium caput Lucifer ceciderit,
vt ibi P. Cornelius D. Thomas 1.
p. q. 63.
arti. 9.
ad 3.
Magister in Dist. 6.
& 9. quibuscum & agmen Theologorum, ex quibus, qui & pro multis satis P. Suarez
lib. 8.
de Angelis cap. 21.
nu. 1.
& seqq. qui
citato nu. 1. supponit à se dicta in fine libri præcedentis; cùm tamen in eo nihil ad
intentum, sed
cap. 17. cùm sint Libri
Capita 21.
Quod adnotasse iuuit, ne cum aliqua temporis,
iactura, quod & mihi accidit, non inuenta requirat. Ex eo ergo quòd in adducta narratione dæmones ex Superioribus Ordinibus inducantur, non est cur quispiam hærere debeat. Licet autem in Scriptura nomina Seraphim, Throni,
Dominationis, Archangeli, non inueniantur Apostatis Angelis attributa, vt obseruat P. Suarez
citato cap. 21.
nu. 2. vsurpari ab ipsis vel per insolentiam, vel ad significandum gradum sui Ordinis potuerunt. Circa Seraphim autem, cùm
supremus Ordo sit, dubitari potest, quomodo ita
inferioribus admisceatur, & quid ille speciale
agere possit, quod non à quolibet alio dæmone
ex infima turba, cui est admixtus, ageretur? Non
enim id eius videtur consonare superbiæ, sicut
neque subiectioni attribui, quam nullus habere
queat, in supremo Ordine constitutus. Id quod
etiam de alijs in narratione expressis suo modo
dici potest. Sed habet illud non difficilem solutionem ex certa apud Doctores sacros sententia
Suus in illis principatus.
de principatu Luciferi, aut Principis dæmoniorum, pro quo in Euangelio irrefragabile fundamentum, vt videri potest apud P. Suarez
citato
cap. 31.
nu. 4.
& seqq. Eo enim stante, etiam Seraphini suam profitentur subiectionem: & potest aliquid occurrere, pro quo illius exercitium
expediens videatur. Quemadmodùm inter An
gelos bonos, licet ij, qui ex infimo Ordine sunt,
tantùm mitti à Superioribus soleant iuxta diuinam ordinationem, aliquando tamen & supremi
inter illos mittuntur, iuxta illud Hebr. 1. v. 14.
Nonne omnes sunt administratorij spiritus in ministerium mißi &c. pro quo videndus ibi P. Cornelius, qui in fine P. Molinam adducit 1.
p. q. 112.
& adducere potuit alios plures, quos cum P. Molina, & eo antiquiores adducit P. Suarez
lib. 6.
cap. 9.
nu. 3. quod & ipse Pater tandem admittit
cap. 10.
nu. 45. adhibita quadam limitatione, sine qua P. Mariana affirmat omnes esse ministros
P. Tirinus adductis Basilio, Cyrillo, Procopio,
Ambrosio, & Chrysostomo, Herincx
Tomo 1.
Tract. 3.
Disp. 4.
nu. 42.