*Dico Primò. Stare conuenienter potest
vt sancti nullam habentes connexionem quorum insignes habentur Reliquiæ, pariter celebrentur. Huic resolutioni fauet ex parte P. Gu
yetus
lib. 2.
cap. 8.
quæst. 2. quatenus asserit in
aliquibus Ecclesijs vsum talem vigere, vt Sancti
aliqui huiusmodi pariter celebrentur, quod non
esse improbandum asserit, fauente vsu iampridem
recepto. Aliquos verò de nouo iungere, se non
statim approbaturum subdit, nisi probante Sede
Apostolica, aut Sacra Rituum Congregatione
pro ijs, qui Breuiario Romano adstricti sunt, maximè si descriptis in Kalendario alij proprij addendi sunt: vt si in aliqua Ecclesia S. Timothæo.
v. g. adiungatur
die 24.
Ianuarij S. Babylas aut S.
Gregorio Thaumaturgo
die 17.
Nouembris S.
Anianus, vel S. Gregorius Turonensis, ambo
æquè Episcopi & Confessores. Hoc enim inusitatum hactenus, & à Rubricis nullibi, ne leui
quidem vestigio expressum, cùm tamen esset
ratio illa per quàm commoda ad vitandos Translationum anfractus. Sic ille loquitur, & quidem meritò, iuxta casum eo loco figuratum, qui
ad Reliquias non pertinet, nisi quatenus coniunctio refutata censetur, qua Sancto alicui in Kalendario ritu plusquam simplicis contento, ille,
cuius est Reliquia iungeretur: hoc siquidem
inusitatum hactenus iure optimo dici potest, &
à Rubricis nec leui vestigio expressum
: immò
à Gregorio XIII. apertè reiectum, dum Sanctos rituum altiorum transferri iubet, si ille,
cuius est Reliquia eodem die occurrat
: ex quo
|
& sequitur eum, cuius ignoratur dies nulli ex
talibus copulandus, cùm fauor dictus diem Natalis inspiciat, vnde ille, cuius est Natalis ignotus, locum est non occupatum ab alijs quæsiturus. Quatenus verò ad plures huiusmodi quæstio
extendi potest, præfati Scriptoris Resolutio non
procedit, neque id eiusdem fundamenta conuellunt. Inusitatum enim hactenus non ostendit. Et
Capite quidem 9.
Quæst. 8.
Lib. 1. negans
Festum omnium simul Reliquiarum sic concludit:
etsi enim de Sanctis singulis seorsum,
quorum apud ipsos sunt Reliquiæ, festiuum Officium
rectè queant præscribere;
de omnibus tamen coniunctim, nec Romani vsus ratio vsquam permittit, nec
aliunde vllum suppetit Officium, quod inconsulta Sede
Apostolica, ab his, qui nihilominùs id auderent, legitimè posset usurpari. Sic ille, negans tantummodò
commune omnibus Festum, duorum autem aut
trium, non ita; nolens quod de Sanctis singulis
dixerat, ad singularitatem omnimodam coarctare: nam licet aliqui simul celebrati sint, cùm tamen eorum fuerit singulare Festum, conuenienter dici potest singulos celebratos; sicut Festum
omnium Sanctorum, omnium quidem est, pro
quorum singulis Festa per anni circulum constituta; cùm tamen constet plures simul multoties
celebrari. Quod autem ad Rubricas spectat, satis nobis esse potest, ne leui quidem vestigio ab
ijsdem prohibitum inueniri: sin minùs prohibitionis locus ostendatur.