*
HAbetur inter eas, quas Episcopus Gandauensis censurandas obtulit Academiæ Louaniensi, estque ordine 25. cuius censura sic se habet:
Est contra communia Chri
stianæ Theologiæ principia, & innumera etiam immanißima hominum peccata excusat cum pernicie
animarum. Sic apud Auctorem
pag. 278.
qui pag.
12.
nu. 16. fatetur à Fagnano inter alias similiter
censuratas proponi, quarum nullam excipit: non
patitur autem eidem adscribi; sed inter aliàs relatam asserit, non quòd censurarum omnium veritatem fateatur, sed quòd faueant vt probet esse
effrænatam probabilium opinionum multitudinem, vt dixit
nu. 330. in Cap.
Ne innitaris. Ex
quo habemus non videri multùm esse de prædictarum censurarum auctoritate curandum, quandoquidem circa propositam illa non debet admitti: sicut enim circa eam errare potuit, ita &
circa alias; vnde ex eo capite non sunt admittendæ
: sed quia aliàs nonnullæ ex dictis propositionibus maiori sunt auctoritate proscriptæ, aut ex
se videntur absurdæ, ac communi Doctorum
sensu reprobatæ. Deinde non benè adducitur propositio illa inter damnabiles ad ostendendam effrænatam multitudinem probabiliumopinionum,
si illa verè probabilis est, id enim sine ipsius iniuria, & Scriptorum eam amplectentium, stare
nequit: vt demus non esse euidentem & de fide,
vt ex Dom. Caramuele proponit
pag. 25.
num. 2.
Amplectuntur autem quamplurimi ex antiquio
ribus, quos adducunt & sequuntur P. Valentia
Tomo 2.
Quæst. 1.
Puncto 6.
Disput. 2.
& Disput. 6.
Quæst. 6.
Puncto 1. P. Vasquez
Tomo 1.
in 1. 2.
Disput. 107.
Cap. 3. P. Thomas Sancius in Decalogum
Tomo 1.
Lib. 1.
Cap. 1.
nu. 8.
& seqq. & eum
allegans Guilielmus Herincx
Tomo 2.
Disputat. 7.
nu. 39. P. Arriaga
Tomo 1.
in 1. 2.
Disput. 15.
Sect.
1.
Subsect. 1. Id quod probabile iudicat P. Suarez
Tract. 2.
in 1. 2.
Disput. 4.
Sect. 3.
nu. 6. Immò reipsa cum P. Vasquez & ceteris adductis ita sentire probat P. Arriaga
Subsect. 3. Et quidem Do
ctor Eximius absolutè docet considerationem
malitięmalitiæ esse necessariam vt actio sit peccaminosa:
sed sufficere virtualem; dum enim quis considerare potuit, sed noluit, considerasse reputatur, &
ideò transgressio etiam debet imputari. Si ergo
& virtualis defuit, actio peccaminosa non erit:
quod tamen prædicta videtur complecti censura, & ex Sinnichio constat, qui vnus fortè ex
præfatis extitit censurarum auctoribus, contra
quem depugnat Auctor
pag. 54.
& seqq. vbi assertionem statuit cum citatis patronis, ijs expressis,
quos apud P. Vasquez inuenit. Citat etiam P.
Suarium
de legibus Cap. 18.
nu. 11. libri non adhibita citatione: est autem Tertius, vbi inquirit an
lex obliget ignorantes? & respondet obligare in
actu primo, non tamen quoad efficaciam, quia
non exercet obligationem circa illos, qui proptereà non peccant agentes contra illam. Cùm
autem ille diuersimodè sentiat de inconsideratione, vt vidimus, non debet vt inconsequenter locutus reprehendi. Eamdem autem esse rationem
de inconsideratione atque de ignorantia tenent
P. Azor
Tomo 1.
Lib. 1.
Cap. 16.
Quæs. 4. Rocafull.
in Praxi Theol. moral. Parte 3.
Lib. 2.
Disput. 3.
in
fine, & alij. Vnde (vt hoc interim dicam
) excu
sanda veniunt grauia Indorum peccata, eo quòd
in illis vix locum habeat consideratio. Et ita si
quempiam, qui cogitabundus apparet, interrogemus quid cogitet, ita respondet:
Nihil. Eos
|
excipio, & quidem plurimos, qui nostro ex conuictu sensum adepti sunt ampliorem, multis non
impares Europæis. Quod pro temperandis pœnitentijs à
CōfessarijsConfessarijs imponendis poterit deseruire.