CIRCA TITULUM X. De Minerarijs.

§. UNICUS.

Nonnulla circa illos.
1103
*MUlta sunt, & satis gravia, quæ Mi
nerariorum gravare conscientias possunt, quæ & à Nobis breviter explicata, neque omnia quidem, quia neque opus videtur explicatione, cùm sint ipso rationis lumine perquàm nota, sicut & ex numeratis plurima, si homines hujusmodi velint non esse rebelles lumini; quod grande malum immoderantia cupiditatis, qua terræ perforantur viscera, solet importare. Profundissimè in illa descenditur, ubi lumen nullum, ut indicio sit rationis etiam lumen, & cælestes mentis illustrationes, quodammodò sepeliri, ut splendorem suum non valeant Christianis in pectoribus explicare. Pro quo S. Asterius Homilia 1.
Avaritiæ caligo.
quæ est de divite & Lazaro, circa illud: Mortuus est autem dives, &c. Lucæ 16. v. 22. ita lo
Lucæ 16. v. 22.
quitur: Mortuus quippe peccator verè sepelitur, quoniam corpore & animo juxta terre
S. Asterius.
stris est, ac naturalem hujus dignitatem conjunctione ac sympathia carnis, ad sordes fæcesque terrenas deorsum trahit. Sic ille. Ut sciamus avari hominis animam, jam sepultam; unde & in tenebris habitatio ejus: ubi & Minerariorum, qui licet non semper corpore ad viscera profundiora terræ descendant, animo tamen plusquàm laborantes miselli descendunt. Pro quibus & illud apud eundem: Ejusmodi profectò mortalium anima quasi lactæa quadam aqua degustata, sui prorsus obliviscitur: quæ & ipsa sit, & cui conjuncta, quodque hæc copula aliquando solvetur, ac deinde, redivivo corpore, rursus integrabitur. Hæc Divus ille parens & alia magno illius spiritu digna. Pro quibus & Homil. 3. Sed meliora pijs, si qui inter illos, quod non abnuo, quibus poterunt quęquæ sunt dicta deservire, & quæ desiderium non deviandi penitus à Christianæ rectitudinis tramite ministrabit.
Circa illos autem his diebus id accidit, quod
curæ multùm, sicut & dispendij, sub ingentis compendij expectatione pertraxit. Ex Minerarijs unus post repetita experimenta deprehendit multò majorem argenti copiam ex peculiari depuratione post admixtionem argenti vivi, seu azoguij, extrahi posse, breviori tempore, minori azoguij consumptione; quod quidem si ita se haberet: ut promittebat inventor, incredibile est quantùm Peruvij opes execresserent, ut novum quoddam Peruvium sine tragica expugnatione inventum, posset meritò judicare. Et inventor quidem magna post fidem promissi liberatāliberatam expetivit præmia apud Proregem agens, quibus ille in ijs, quæ ad ipsius potestatem spectare poterant, libenter an|nuit. Ventum ergo ad authenticam experientiam, & Argyropolitano Præside præsente, cum multis alijs, inventor quod promiserat est luculenter executus. Et quid non ad hæc publicæ exultationis adjectum? Concrepuerunt turrium artificiosa æra, habitæ solemnissimæ supplicationes, insonuerunt pulpita, & altaria, Sacrificiorum iteratione, ut in raris cæli beneficijs fieri solitũsolitum, choris plaudentibus, reboarunt. Quæ quidem non potuerunt non Gubernatoris Principis promptissimam erga DeũDeum, & Deiparam pietatem commendare. Non enim poterat non magni beneficij loco haberi, augeri opes eo in Regni statu, in quo illis opus ipsi, ut nusquàm aliàs, & Regi nostro adeò copiosa supervenire præsidia, quibus posset pro defensione sua feliciùs agere, & pro offensione hostium justissima communiri. Quo in
Opes à Virgine.
negotio quantùm sit deferendum Virgini, quis fidelis ignorat, quis præsertim Hispanus? Felicitati per ipsam, visitati dum viveret, & facta D. Jacobo Patrono æterni patrocinij cautione. De quo aliàs à me dictum. Illius sanè vox est: Mecum sunt divitiæ & gloria; opes superbæ,
Proverb. 8. v. 18.
& justitia. Proverb. 8. v. 18. Justitia inquam, ut eas digna se munificentia justè dispenset, ut ipsius gloriæ justa etiam manu dispensatæ subserviant, quod in Catholicis nostris Regibus constat feliciter adimpleri.
1104
*Sed post exultationem tantam ecce
insperata turbatio, & invento, ac inventori à PetosinisPotosinis Minerarijs objici, dudum laudatoribus, vanum esse illud, fallax, immò & noxiale, unde ad nova experimenta deveniendum fuit, & cùm minùs fidele fuisset deprehensum, nihil in præcipuo illo argentearum opum emporio utilitatis desideratæ repertum, sed magnum profectò & Regi & privatis, Minerarijs præsertim, detrimentum, notabili diminutione quintorum. Novi enim beneficij occasione (Sic vocatur industria depurandi argentum ad nativam simplicitatem redactum) per menses aliquos ab ordinario labore cessatum. Et quidem inventoris omninò inculpabilis debet haberi conatus, qui revera id, quod fuerat pollicitus, adimplevit. Cujus & agendi modo in mineralibus alijs cùm usi fuissent plures, magno id suo emolumento peregerunt: non sic alij, neque ipse semper inventor. Unde latet hoc hucusque mysterium. Et revera mihi difficile semper apparuit, adeò ingens incrementum, eò quòd incredibile videatur in eo depurādidepurandi modo, seu beneficio, per ignem & aquāaquam, à viris valde expertis usitato, ingentes adeò quātitatesquantitates deperditas, licet perditionem aliquam intervenire valde possit verosimiliter judicari. Et quidem cùm beneficium illud novũnovum puri argenti, crassioris farinæ instar admixti procedat: suspicari juvit an novi argenti productio aliqua ex terra benè disposita gigneretur. Id enim nullis philosophicis principijs videtur repugnare.
1105
*Fuit autem quorumdam altè radi
cata suspicio MinerariorũMinerariorum oppositionem contra veritatem cognitam extitisse, vel quia Indos in Mineris & Ingenijs, (ut vocant) laborantes ad minorem numerum redigendos esse existimarunt, vel quia ęgrèægrè tulerunt novum quoddam tributum Regi & Inventori solvendum, juxta argenti futurum singulis in depurationibus incrementum. Quod equidem si ita fuisset, de gravissimo conscientiæ gravamine nequit dubitari. Et qualis esse restitutio poterit, ubi debitum majus Evangelico illi decem millium talentorum? Et quorumdam non omnium, adeò esse solet cauteriata conscientia, ut sine temeritate etiam potuerit judicari. Pro quo narratio satis funesta, sed ve
rissima occurrit, dum hoc ipso die, quo hæc scribo, scilicet 19. Iulij, apud P. Nadasium in Anno dierum memorabilium S. I. quem quotidie lego. Circa virum Apostolicum P. Joannem de Ribera, sic habetur: Tribus, qui mineris præerant, Sacramenta procrastinantibus minaciter prædixit fore ut sine Sacramentis morerentur, nec Deum invenirent, cui nunc vocanti parere contemnerent. Ita evenit. Etenim eorum unus repentino morbo, alter inter cænandum à Mauro servo in jugulo saucius. Tertius ab eo, qui eum cum sua uxore impudicè versatum fuisse suspicabatur, confossus, citra Pœnitentiæ & Viatici Sacramenta interiere. Sic ille. Et quidem quod ad genus illud tributi spectat non miror recusatum ab ipsis, quia revera gravamen satis molestum præ se ferebat, eratq́ue magnis controversijs obnoxium; quod & Rex meritò potuit amandare, quandoquidem Quintorum incremento affatim ipsi erat beneficij novitas profectura. Unde Inventor magis se præbere oportuisset ingenuũingenuum, Regiæ se gratitudini & liberalitati committens, cùm experientia sit multipliciter exploratum, numquàm illum hujusmodi obsequia irremunerata reliquisse. Et patriæ decebat illum suæ bene
Amor patriæ quantus futurus.
ficium non vendere, sed donare, sic enim benè mereri de illa generosi solent spiritus. Herodes Julius Atheniensis in Sermone, cujus ti
Herodes Iulius.
tulus, Quales in patriam esse debeamus, inter alia sic locutus: Est autem & alia ratio quæ non tantùm æquali, sed majori etiam, quàm simul ambos parentes honore patriam afficere monet: neque solùm ipsis enim præfert, sed etiam uxori, & liberis, & amicis, & absoluto sermone rebus alijs omnibus post Deos. Hæc ille, & alia, qui id, quod Sermone, re ipsa est luculentiùs protestatus, opibus, quas assecutus fuerat thesauro invento, permagnis in patriæ splendorem impensis, stadio & theatro ædificatis, teste Philostrato in ejus Vita.
1106
*Ut autem ad illud, quod de actis
gratijs Deo & Virgini redeamus, censuerunt equidem viri prudentes non pauci nimis deproperatum obsequium, in quo præter ingentes civium & Religionum expensas, ipsius pietatis periculum vertebatur, dum post impensum illud, nihil ex ijs, propter quæ sic actum fuerat, apparebat. Sed quidem præfatis ChristianęChristianæ devotionis officijs id tantùm agebatur, ut quod habebatur pro explorato, Præsidis authentica fide, & communi suffragio, divinis favoribus acceptum haberetur, & illi pro continuati beneficij felicitate peterentur. Erat ergo de subjecto non supponente, ut scholarum more loquamur: unde non est cur divina pietas in contemptum veniat, dum exorata durescit; neque enim ad exoranda miracula gubernantium | & populorum pietas ferebatur: neque quia erratum in facto, id ad divinæ beneficentiæ minorem æstimationem temerè & stultè trahendum. Et tale aliquid visum aliàs in comperto est, ut omittam successum illum, qui modo loquendi nostro dedit initium, No tan bendito. Cùm enim quis beneficium se à Deo, quod desiderabat, accepisse crederet, nescio quo ex rumore, in vocem gratiarum actionis erupit dicens: Benedictus Deus, &c. Cui alter ritè conscius adjecit: Non tam benedictus. Potest autem celebrius aliud in confirmationem adduci, ex 2. Reg. 6. &. 1. Paralip. 13. Solemnis ubi supplicatio habetur, & festiva ac plena jubilo pompa, qua David Dei Arcam ex Cariatharim in palatium suum, in quo locum ipsi cōstruxeratconstruxerat, deferebat. Et beneficium ille sibi persuadebat impensum, ut eo die domus ejus pignore adeò pretioso condecorata resplenderet. Ideo David & universus Israel, ludebant coràm Deo om
ni virtute in canticis, & in citharis, & psalterijs, & tympanis, & cymbalis, & tubis. Paral. suprà v. 8. Sed aliter Deo visum, occasione enim interfecti Ozæ: nam iratus est Dominus contra Ozam, & percußit eum, eo quod tetigisset arcam, & mortuus est ibi coram Domino, Arca non est in Davidis palatium illata, & lætitia illius est in tristitiam commutata. Contristatusq́ue est David eo quòd divisisset Dominus Ozam, & ob hanc causam non adduxit eam ad se, sed avertit in domum Obededom. v. 10. 11. & 13. Licèt autem instituta solemnitas ad desideratum non fuerit effectum juxta Davidis pijssima vota, perducta; Dei tamen & Arcæ gloria hujusmodi in celebritate, eo sic inspirante, præfulsit. Et ait ad omnem cætum Israel: Si placet vobis, & à Do
vers. 2.
mino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, &c. v. 2. Juxta hæc ergo dici in casu nostro potest, Dei & Virginis, veræ fœderis Arca gloriam non sine inspiratione cælesti præfatis lætitiæ significationibus accuratam, quæ, qualiscumque occasio fuerit, in subjecta dignissima collimabat. Ubi & spirituales fructus esse potuere quamplures singulari Dei providentia dispositi: neque enim ipsius, sicut & Matris gloria sine nostro solet esse profectu, cùm utriusq́ue sit illud: Qui elucidant me, vitam æter
Eccli. 24. v. 31.
nam habebunt. Eccli. 24. v. 31. Quia & æternæ Sapientiæ, & Virginis felix & fausta vox. Qui elucidant, id est, qui gloriam & fructus in
P. Oliverius Bonartius.
lucem proferunt, ut ait P. Oliverius elegantissimus & eruditissimus Commentator.
1107
*Nihilominùs in hujusmodi rebus,
Cavenda pietas inconsulta.
sicut & in alijs, erga demonstrationes publicas, etiamsi pietatem redoleant, lento oportet pede procedere. Neque enim felicem habere exitum solet pietas inconsulta, & Dei ac Virginis rationabile esse debet obsequium. Rom. 12. v. 1. Habemus Isaiæ 28. v. 16. divinam equidem
Isaiæ 28. v. 16.
monitionem, Dei enim est illud: Qui crediderit, non festinet. Quod quidem suprà rem omnium præstantissimam cadit: promissionem inquam Christi, fundamentum splendidissimum & pretiosissimum futuræ Ecclesiæ. & erga illud non esse festinandum admonemur: quia circa illustriora, sanctiora, & diviniora, potest esse irrationabilis festinatio, cùm id accidere quod festinantibus solet nec rarò possit, ut cadant scilicet, & id etiam sequatur, quod & in cadentibus videre est, ut pudore & confusione,
Vide P. Gabrielem Alvarez.
dum ab alijs visi fuerint, afficiantur. Unde & versio 70. Interpretum, quam Apostolorum sunt Principes amplexi Actor. 4. v. 11. 1. Pet. 2. v. 6. Rom. 9. v. 33. pro Non festinet, habet Non confundetur. Circa quod docti Interpretes nostri modum loquendi usitatissimum apud Nos satis opportunum adducunt, dum pro pudefieri dicitur correrse, quedar corrido, quod ad festinationem potest commodissimè referri. Hi ergo qui erga sanctiora quæque, dum nimis sunt creduli inconsulta devotione festinant, pudorem caveant, & ne confusi (corridos) maneant, providè vereantur. Et de vera quidem apud Prophetam fide, ut ex eo pro ea, quæ humano, & fallibili fundamento innititur, documentum urgentius hauriamus. Lucæ 18. v. 19. & 20.
Lucæ 18. v. 19. & 20.
notandum illud: Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam poßidebo? Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi solus Deus. Ubi cælestis Magistri increpationis amaritiem in responsione admixtam mirantur Interpretes. D. Hieronymus sic ait: Non bonitatis te
D. Hieronymus.
stimonium renuit, sed Magistri absque Deo exclusit errorem. Sic S. Doctor. Non ergo Christum esse Deum planè ille credebat; & tamen illum Deo soli proprio celebrabat epitheto. Festinavit igitur, nondum stabilita fide; nec placet Domino festinatio ista, & admiro quidem cum Magistri præconio divinitatis elogium, quando pro ijs fuerit eorum credulitas roborata. Nec de his plura, circa quæ forsitan multa dudùm insinuata, nec cognita, posteritati naturæ arcana reservantur.
Loading...