*Sed quidem licet prouisionis talis modus
non videatur penitus improbabilis, non est tamen
vllatenus admittendus, neque ad praxim aduocandus, quæ hucusque non extitit. Et quidem
Barbosa, ex quo nonnullos allegante, & iuxta
|
eorum mentem locuto, Machadus id protulit,
quod vidimus, de coadiutoria cum iure successionis, de Parochis non locutus
citato loco de Iure
Ecclesiastico, neque in alijs, vbi de Coadiutoribus tractationem adornauit, scilicet de
Potestate
Episcopi Allegat. 53.
n. 7.
& seqq. De Officio Parochi
Parte 2.
Cap. 23. & circa
Caput. 6.
Sessionis 21.
Concilij Tridentini in Declarationibus, vbi sic habet:
Arguuntur hoc decreto Episcopi, qui ex caussa
infirmitatis constituunt in Parochialibus Vicarios
perpetuos, data etiam Rectori facultate de non residendo. Sic ille. Decretum autem Concilij sic se
habet
: Episcopi etiam tamquam Apostolicæ Sedis delegati eisdem illitteratis & imperitis, si aliàs honestæ
vitæ sunt, Coadiutores aut Vicarios pro tempore deputare, parteḿpartemque fructuum eisdem pro sufficienti
victu aßignare, vel aliter prouidere poßint, quacumque appellatione & exemptione remota. Sic illud:
cuius pro imperitis dispositio, ad alios similiter
impeditos communiter aduocatur, vt videre etiam
est apud P. Palaum
Tomo 2.
Tract. 13.
Disput. 1.
Puncto 9.
nu. 5.
& 6. iuxta quod locutus citatus
scriptor, qui citata
Allegatione 63.
n. 11. sic etiam
scribit:
Nota tamen vnum casum, quo Coadiutor datus per Episcopum vel Legatum, erit perpetuus:
videlicet quando dabitur infirmo consentienti, cui infirmo
decernuntur per Episcopum alimenta in bonis Beneficij. Abbas in Cap. Tua nos, in fine de Clerico ægrot.
Gambara d. tit. (Libro scilicet 4. de Officio Legati à latere)
de Coadiutoribus num. 16. Hæc ille:
qui dum vnum casum excipit, alios excludit.
Sed neque de perpetuitate locutus cum iure successionis, sed per contrapositionem ad paulò ante
dicta in hunc modum:
Potest etiam ab Episcopo
dari Coadiutoria temporalis & reuocabilis, cùm Ecclesiæ, seu Beneficij Rector, qui senio, vel morbo non
perpetuo nec incurabili, factus est inutilis & impeditus ministrare &c.