*Dico scienti & volenti non fieri iniuriam,
& ita cùm nullus pistores ad commercium tale
compellat, si ipsi illud cum onere prædicto suscipiunt, nulla ex eo obligatio in Reipublicæ moderatoribus resultabit. Sed contra hoc est
: nam
licet tales spontanei sint, nihilominus pro vtilitate publicâ laborantibus merces condigna debetur. Faciunt enim voluntarij id, quod si non
facerent, aut ipsi aut alij facere cogerentur
: ne refugium panis, omnium maximum, Reipublicæ
deesset. Sicut ergo iniuria fieret illi, qui compelleretur officium dictum exercere nullo, aut
satis exiguo lucro, & obligatio inde restitutionis
emergeret, sic etiam in casu, de quo est sermo,
dicendum
: licet in priori propter violentiam
pretium deberet augeri; non quidem minuendo
panis pondus, sed aliquid per modum mercedis
tribuendo, quæ diurno labori responderet, aut
priuilegio alio, quod esset pretio æstimabile, iuxta illius voluntatem. Accedit quod iam insinuatum est, cùm de rerum pretio agitur, iniustitiam
Reipublicæ administratores committere, si illud
citra iustum constituant, & ad restitutionem teneri, quia damni multiplicis caussa sunt, etiamsi
ij, qui vendunt, voluntariè vendant, quia in eo
vendendi modo inuoluntarium aliquid admiscetur, ex necessitate vrgente. Cùm enim artificium
suum quisque habeat multis expensis instructum, aut aliud vitæ quærendæ genus, cui iam
assueuit; durissimum est ad noua diuertere: &
ita cùm vtuntur assuetis exiguo lucro, quia sic
Magistratus vrgent, necessitatis planè imperio
compelluntur. Pro quo est doctrina P. Lessij
Lib. 2.
Cap. 12.
n. 63. vbi ait quòd si pressus
necessitate famulus exiguò conuenit, quia dominus ampliùs dare noluit; tunc quòd operam suam
multò pluris valentem tam paruò locet, non
sponte facit (sicut si quis necessitate pressus paruò
vendat rem aliquam magni pretij) tenetur ergo
dominus supplere stipendium ad æquiualentiam.
Sic ille, statim addens hoc debere intelligi: si dominus tali seruitio egebat, vel si magnum ex eo
capiat emolumentum: tunc enim merces non
minuenda, iuxta Nauarrum
Cap. 17.
num. 108.
& seqq. Pro quo & iam P. Dicastillus
Libr. 2.
Tract. 2.
Disp. 9.
num. 147. cum aliis. Atqui pistorum opera valde est necessaria Reipublicæ, vt
constat, & magnum ex eâ emolumentum capit.
Licet autem doctrinam P. Lessij non omnes
videantur amplecti, dum affirmant famulos in necessitate constitutos posse minori pretio conduci: re tamen verâ non contradicunt: volunt enim minori quidem pretio conduci posse; iusto
tamen, attentâ vtilitate, quæ domino ex labore
eius accrescit, secundùm communem æstimationem. Pro qua conciliatione adest Bonacina
Disput. 3.
de Contractibus. Quæst. 7.
Punct. 4.
n. 6.
Quidquid autem de hoc sit, aliunde est certissima nostra positio, quia scilicet opifices, & victualium venditores pro Reipublicæ bono ab
eadem inuitantur, ex quorum defectu grauia pateretur incommoda, & sic non vt voluntarij habendi sunt, quorum vilescant operæ, sed vt pro
necessitate vocati: & ita congruum est illis pretium pro operis & victualibus assignandum, cuius
violatione onus restitutionis supra se tollant necesse est nimiùm iusti Magistratus. Vnde est
etiam communis Doctorum sententia Mercatores posse plus exigere ratione officij: pro quo videri potest Bonacina
suprà Quæst. 2.
Punct. 4.
num. 30. apud quem alij.