*Tertiò, Quia vnicum fundamentum ex
Rubricis desumptum valde infirmum est, & Rubricæ oppositum potiùs indicant, vnde sic generaliter intellectæ.
Primùm illud ex Rubrica 4.
num. 1.
Nisi illud festum sit de principali Titulo vel
patrono alicuius Ecclesiæ, vel loci &c. vbi quod de
patrono dicitur, ad Ecclesiam videtur referendum, commodam habet explicationem, singula
singulis adaptando, vt patronus respondeat loco,
Titulus Ecclesiæ
: quod iuxta stylum Pontificiarum litterarum est, in quibus proptereà addi
solita particula
Respectiuè, vide suprà num. 88. vnde
priùs est posita Ecclesia, quàm locus, vt illi respondeat Titulus, & patronus loco. Videri posset conuenientius futurum, si ad omnem æquiuocationis occasionem tollendam, aliter clausula
poneretur, scilicet
: Nisi illud festum sit de principali patrono loci, aut Titulo Ecclesiæ. Sed hoc viderint qui plus in materijs istis, sicut & in alijs
(datum quidem optimum à Patre luminum) videre possunt.
Secundum ex Rubrica 7, num. 1.
In festo principali patroni & Tituli loci, vel Ecclesiæ.
|
Similiter exponendum: ex quo vrgere possumus arguentem: Nam in præcedenti Rubrica,
quia priùs est Titulus positus, quàm Patronus,
priùs etiam posita Ecclesia, quàm locus
: Hîc autem quia Patronus prior Ecclesia, ideò & locus
prior quàm Ecclesia nominatus. Quod quidem
videtur rem istam non obscurè demonstrare.
Tertium ex Rubrica 9. nu. 1.
De huiusmodi festo fit
tantùm in eo loco, vel Ecclesia, cuius est Patronus, vel Titulus, nullam habet vim maiorem,
quàm præcedentia, & ex eo similiter vrgere,
sicut ex immediato possumus, ex ordine quidem
seruato in nominandis loco & Ecclesia
: quia
enim prior ille, ideò & Patronus: & quia posterior Ecclesia ideò & Titulus.
Quartum ex serie
Duplicium Primæ classis, in qua nominatur
expressè patronus vel Titulus Ecclesiæ, nulla
prorsus facta mentione loci, nullius momenti
est; nam series illa ex Rubricis deducta, vnde
iuxta illas accipienda. Cùm ergo in Rubricis
semper patronus loci proponatur, iuxta id inteiligenda dispositio. Quemadmodùm ibidem
sic habetur.
Festum SS. Apostolorum Petri & Pauli. Ex quo si quis inferat quodcumque illorum
festum esse Primæ classis, ineptus reputandus,
quia illud iuxta Rubricas debet intelligi, ex
quibus constat de quo id veniat festo intelligendum.