*Circa narrationem aliam, in magnam
quidem S. Apostoli cedit gloriam Principes illos
ad visendum eius corpus dissitis adeò ex regionibus deuenisse,
S. Iacobi Maioris Apostoli sui: quia videlicet eum Apostolum suum colebant, earum
inquam terrarum, in quibus ipsorum erat principatus, primarium illustratorem, annuntiatorem
Christi, & cœlestis itineris directorem. Quod
quidem ijs est consonum, quæ Auctor dictus
narrationi datæ præmiserat, sic enim nu. 530.
S. Iacobus prædicauit post Iudæam, Samariam, &
Galilæam in vrbe Epheso:
inde venit in Hispanias,
inde in Gallias, Angliam, Hiberniam, & per Germaniam, vnde reuersus in Hierosolymam primus Apostolorum martyrium subijt, ex Chronol. Sic ille. Vbi
in primis error enormis in Chronologia occurrit, cùm
anno 1237. id, quod narratio exhibet,
dicatur accidisse: quandoquidem Alfonsus Imperator
anno 1157. mortuus sit, vt ex Hispanis
Historiographis compertum habetur, licet quoad
vnum vel alterum annum fortè accidat variari.
Circa quæ tempora Archiepiscopus D. Didacus
Galmirez, aut Gelmirez, vt alij compellant, dicitur floruisse. Qui error, si typographiæ non est,
vel vnus sufficeret, vt præfatæ narrationis nullum esse momentum crederetur. Si tamen ex typographica incuria sic positum, & reuera non
annus 1237. sed qui verò esse potuit 1137.
tunc enim dictus regnabat Alfonsus
: & viuebat
Archipiscopus Gelmirez, de quo P. Mariana
Lib. 10.
Cap. 16. dicendum quod ad ostensionem
corporis attinet videri difficile creditu, iuxta dicta citato nu. 14.
Sepulchrum enim
marmoreis lapidibus contectum. Ex quo & pro Reliquijs validum insurgit argumentum. Vnde neque pro faciendo satis Regum nostrorum deuotioni nihil
tale attentatum inuenietur, vtpotè qui magni
Alfonsi, cuius tempore sacrum pignus inuentum, à quo & magnificè regijs est muneribus decoratum, egregium sunt exemplum imitati.