SECTIO XXXVI.

SECTIO XXXVI.

Iudicium practicum probabile an sufficiat. Circa sententiam docti Scriptoris.
334
*DIctum de hoc aliàs, & Parte etiam
ista n. 240. valida ratione probatum illud non esse ad securitatem conscientiæ sufficiens. Iuuat autem modò discussionem puncti huius magni profectò momenti resumere, quia doctus Scriptor resolutioni nostræ, & communi penitus aduersatur, & veritatem propositam ampliùs comprobare. Is est P. Ioannes Angelus Maria Verricelli, qui in Quæstionibus | moralibus & legalibus Tractat. 2. Quæst. 11. hanc statuit Conclusionem: Ad honestatem actionis sufficit iudicium practicum probabile de honestate. Pro ea nonnullos præmiserat vers. Secunda opinio Probat. Quia quando adest iudicium seu assensus de honestate, formido verò de malitia, tunc non repræsentatur ab intellectu voluntati actus vt malus, aut cum malitiæ periculo: ergo non est malus. Antecedens probatur. Quia tunc repræsentaretur malus, quando intellectus assentiretur esse malum, seu se tunc peccare: tunc etiam repræsentaretur periculum mali, quando intellectus non iudicaret esse bonum sed dubitaret. At iudicando esse bonum, iam implicitè & exercite iudicat abesse periculum. Nec formido malitiæ sufficit ad repræsentandum actum periculosum, quia formido illa non inuoluit assensum de malitia. Quarè repræsentari malitiam aut malitiæ periculum, non est malitiam quòmodocumque cognoscere, sed est assentiri, adesse malitiam, aut dubitare de illa: formidare autem non est assentiri, neque dubitare. Quia verò obijci potest intellectum assentiri actum esse illicitum probabiliter & ita assentiri adesse malitiam. Respondet assensum talem de malitia esse speculatiuum: nam hoc ipso quòd voluntas se determinat ad operandum, ex illo assensu, quo intellectus assentitur esse actum probabiliter licitum, iam intellectus reuera exercitè & practicè iudicat se non peccare & tantùm adest formido peccati, non autem iudicium practicum quòd tunc peccet.
335
*Dico Primò. Ad honestatem actionis
non sufficit iudicium probabile de honestate. Sic Doctores, quos citatus Pater adducit initio Quæstionis, & plurimi alij apud P. Terillum Quæst. 13. nu. 1. qui sententiam omnium esse affirmat, non enim citatum vidit Scriptorem, & nonnullos alios apud ipsum, sicut neque P. Franciscum de Lugo, contra quam nos Parte 1. nu, 158. & seqq.
Ratio pro ea aperta.
Ratio pro eo videtur manifestè concludens. Nam iudicans hic & nunc hoc esse licitum, simul iudicat probabile, esse hîc & nunc illicitum, non materialiter tantùm, sed formaliter. Ergo si reipsa verum sit esse illicitum, sic operans rem faciet non materialiter tantùm malam, sed formaliter, & ita peccabit. Dum enim periculo se tali exponit, id vult quod esse verosimiliter potest, quidquid se non velle fallens seipsum asseueret. Quemadmodum qui hominem iaculo transfigit, probabiliter iudicans esse feram, peccatum homicidij perpetrat, quia dum periculo se occisionis exponit, homicidium, quod reuera esse poterat, deuorauit.
336
*Ex quo fit argumentum præfati Aucto
Disiectæ responsiones.
ris esse prorsus enerue: falsum enim est quod in Antecedenti assumitur, scilicet non repræsentari actum vt malum, aut cum malitiæ periculo: licet enim malus non iudicetur, id tantùm est probabiliter, vnde huic iudicio, Hic actus est licitus, cùm sic tantùm probabiliter asseratur, adiungitur alius, quo probabiliter iudicatur illicitus, vnde & periculum obijcitur intellectui, sicut in exemplo adducto. Nec probatio aliquatenus vrget: ex eo enim quòd quis iudicet actum esse bonum, exercitè & practicè non remouetur periculum, quia neque formido & iudicium de malitia: nam quo minùs repræsentetur periculum, & formido pulset, impedimento esse nequit a sensus: quia cùm dicitur, Hoc est licitum, non destruitur status possibilitatis, & intellectui repræsentatur malitia, licet sine assensu circa illam stare huiusmodi repræsentatio queat. Neque obstat quod dicitur assensum circa malitiam esse speculatiuum; reuera enim practicus est, quia spectat ad immediatam regulam operationis, quæ est dictamen non vtcumque operationem vt licitam proponens, sed probabiliter, vnde & vt illicita apprehenditur, & quæ reuera possit esse talis. Vnde stare nequit quod dicitur, adesse quidem formidinem peccati, non autem iudicium practicum, quòd tunc peccet: eo enim ipso quòd adsit peccati formido, adest & periculum, circa quod illa versatur. Et ita gratis dicitur per assensum practicè & exercitè remoueri periculum, eo ipso quòd quis se non peccare iudicet, vbi & inuoluitur petitio principij; vrgemus enim rogando quomodo esse licitus actus possit, cùm adsit de malitia formido, & consequenter quomodo iudicare quis possit se hic & nunc non peccare stante formidine de malitia, quæ verosimiliter esse potest? & respondetur, Quia assensu ipso remouetur periculum. Atqui hoc est quod vrgemus, assensu scilicet remoueri non posse. Quomodo enim remoueri queat, quod manifestè adesse cognoscitur, pulsante formidine?
337
*Quod ampliùs vrgeo ex operante dubio,
quem omnes peccare fatentur: ratione desumpta ex periculo, cui se ita operans exponit id, quod est illicitum, perpetrandi. Vbi ea tantùm discriminis ratio afferri potest, eum, qui dubius operatur, imprudenter agere, sine sufficienti inquam ratione & auctoritate, ex quibus operandi modus stabilitur: quod secus accidit in eo, qui probabiliter operatur. Tunc sic. Principium illud de prudenti operatione, aut probabile est tantum, aut certum: Si hoc posterius, habemus intentum; iam enim certum aliquid est, quo operatio possit proximè regulari. Si prius, perstat difficultas, quia idem remanet periculum, & probabile tantùm est sic operantem prudenter operari, vnde & etiam est probabile operari imprudenter, & ita se periculo peccandi exponere, ac consequenter peccare euadit manifestum. Vbi & petitio etiam principij se prodit. Rogamus enim quomodo cùm ratio & auctoritas non extrahat id, de quo agitur, ab statu probabilitatis, & ita reipsa illicitum esse possit formaliter; licita nihilominùs & prudens esse operatio valeat? & respondetur. Quia prudenter sic operans se gerit. Ea enim responsio vnica est, & ita non vlteriùs progrediendum.
338
*Sed occurrit non leuis difficultas: Iuxta
nostram enim sententiam, quam P. Verricelli suprà. Quæst. 10. multis pro ea adductis & Doctoribus & rationibus defendit, opinionem minùs probabilem sequi quisque potest, tutiori & probabiliori relicta. Tunc sic. Opinio adducta de sufficientia probabilis iudicij practici est probabilis; & licet minùs probabilis, eôdem, quo aliæ, iure gaudet, vt scilicet vnusquisque illam possit amplecti. Ergo & potest operari cum iudicio tantùm probabili. Videtur euidens Consequentia. Et tunc vltra. Ergo in eo casu stabit licita operatio, etiamsi quis cum formidine oppositi | operetur modo dicto. Ex quo & fit sic operantem non se exponere peccandi periculo: nam si se exponeret, non posset opinione tali vti vt probabili, iuxta nuper proposita argumenta. Ad quod quidem vt respondeam.
339
*Dico Secundò. Habens iudicium cer
tum de licita opinionis probabilis sequela, non potest vti opinione præfata de sufficientia iudicij probabilis. Id probo. Nam principium dictum, vtpotè certum & euidens iuxta dicta Sect. 25. necessitat intellectum ad assensum; ergo qui operatur secundùm opinionem probabilem iuxta illud, certus est hîc & nunc se honestè operari, & non tantùm probabiliter, vnde & omni exclusa practica formidine, quidquid de speculatiua sit, quæ hîc potiùs locum habet, quàm vbi ab Auctore, quocum agimus, applicatur.
340
*Iuxta hæc ergo videtur consequenter
Amplior explicatio.
dicendum non posse locum habere opinionem dictam, & in ea generalem doctrinam non currere, ex eo quòd absoluta in eo repugnantia sit, non ex aliquo morali respectu. Sicut enim exceptiones sunt aliquæ, de quibus dictum Sect. 7. vbi moralis respectus attenditur, ita & vbi plusquàm moralis interuenit, ex compugnantia inquam actuum intellectus euidenter demonstrata. Talis ergo opinio permitti alijs potest, quatenus vtcumque probabilis, qui iuxta eam philosophentur, vt in suo abundent sensu. Possunt enim opiniones aliquæ non licere quibusdam, quia ad contrarias obligatione aliqua constringuntur, cùm tamen illæ alijs vti probabiles ab eisdem permittantur.
341
*Arguit insuper præfatus Scriptor ex
Obiectio ex scrupulosis.
scrupulosis: Sequeretur enim eum, qui cum iudicio practicè scrupuloso operatur, mortaliter peccare, quod est durissimum, nam deuotissimæ mulieres, & viri scrupulosi infinita peccata mortalia quotidie committerent: cùm tamen doctissimi Confessarij nec eos audire curent; immo etiāetiam sine præmissa Confessione plerumque iubent Sacram accipere Eucharistiam. Sed non video huius robur argumenti: supponitur enim eos operari iuxta opiniones probabiles, ex sola probabilitate vti regula proxima conscientiæ, & in hoc eorum esse scrupulos constitutos. Quod quidem à talium indole, si relinquantur sibi, valde alienum est, cùm peccare se in omnibus arbitrentur. De scrupulis agit Auctor toto Tractatu 5. & Quæst. 1. n. 3. sic ait: Differt etiam scrupulus ab opinione, quia habens opinionem, quòd in aliquo peccet, non dicitur habere
Verricelli.
scrupulum, quia non formidat, sed assentitur. Itaque opinio est assensus, scrupulus est formido. Ita communiter Doctores. Hæc ille: iuxta quæ eius argumentum peruiam habet solutionem.
342
*Argui prætereà potest. Qui habet assen
Alia maioris ponderis.
sum probabilem, iudicat absolutè aliquid esse licitum, & consequenter non esse peccatum, ex directa tendentia circa illud, ratione cuius non extrahitur à conceptu probabilitatis. Ergo & similiter iudicat hîc & nunc non esse peccatum assensu eiusdem conditionis, merè inquam probabili. Antecedens videtur certum, & consequentia legitima, quia operatio hic & nunc, est parti culare quoddam contentum sub illa vniuersali. Tunc vltra. Iudicat non esse peccatum; ergo non peccat iuxta talem assensum operando, excluso quouis alio. Ex quo fit dictamen illud de licita operatione iuxta opinionem probabilem non esse necessarium, vtpotè reflexum, vt tale siquidem illud adstruunt Doctores, qui ipsum iudicant necessarium.
Respondeo concedendo totum vsque ad vlti
mam illationem, quam nego: quia licet iudicet hîc & nunc non esse peccatum, nequit licitè operari; siquidem quod ipsi apparet licitum, non sine formidine accidit, vnde necessarium est ampliùs certiorari, quod habetur ratione assensus superuenientis. Et licet eum probabilis assensus non respiciat expressè, non tamen excludit, dum præscindit, immò virtualiter includit. Cùm enim dicit: Hoc est licitum hîc & nunc, non est sensus vt ex vi dictaminis talis liceat operatio, sic enim esset falsum; sed licitum esse eo vti, applicando ei quod ad licitum operādioperandi modum ex communibus principijs, & receptis Doctorum regulis, solet concurrere. Sicut in sententia contraria, cùm dicitur, Hoc est licitum, quia habet sufficiens fundamentum rationis & auctoritatis, subintelligitur principium idem de prudentia talis operandi modi, quomodocumque illud applicandum asseratur. Quia post auctoritatem & rationem cognitam, cum formido pulset, aliquid debet superuenire, quod securam conscientiam reddat, estque principium dictum conuenienter applicandum.
Loading...