*Et quidem præfatus ipse Cardinalis non
ita certam suam illationem iudicat, vt veluti indubitatam censeat proponendam, vnde sic locutus:
Si autem sanctus non sit alienigena, sed Hispanus, credibile est ex vi Bullæ Gregorij XIII. posse
fieri in tota Diœcesi, in qua habetur Reliquia insignis Officium saltem Semiduplex. Sic ille
: qui dum
credibile dicit, non esse prorsus compertam indicat concessionem. Quod autem de semiduplici addit Officio, minimè ad inuerosimilem
eorum est trahendum opinationem, de qua.
Sect.
16. quia non de Reliquijs, quæ insignes non
sunt, sed de insignibus procedit assertio, vt ex
verbis adductis manifestum; quas indicat extra
Ecclesiam, in qua sunt, saltem posse ritu semiduplici celebrari. Id quod non video quanto sit
cum fundamento pronuntiatum. Nam si verè
licet celebratio, non est cur debeat ritus absolutè
concessus omitti, & partem illam gloriæ sanctis,
quorum sunt Reliquiæ, detrahi, dum minùs solemniter celebrantur. Nec videtur Episcopus ita
posse præcipere: licet P. Palaus, & Trullench
circa extensionem celebrationis videantur Epi
scopi præceptum agnoscere, & assertione firmare, dum rogant,
an poßit Episcopus instituere
vt totus clerus suæ Diœcesis festiuitatem alicuius
sancti celebret, cùm iuxta Rubricas Breuiarij Ro
mani de alio sancto vel Feria celebrandum erat? &
respondent affirmatiuè, si sanctus sit Patronus
totius Diœcesis, aut illius Naturalis, vel Reliquia
illius insignis habeatur: quia id est Gregorij
Constitutioni conforme. Vbi quidem quod ad
Patronum attinet, constat ex se omnes obligare
vi Rubricarum, vnde pro eo non est speciale
præceptum geminandum. De Naturalibus non
est obligatoria concessio, & vt pro ea præceptum generale feratur, matura est adhibenda consideratio, & rationes pro eo valde sunt conuenientes occursuræ, ne grauamina, à quibus Pontifex abstinendum censuit, ad libitum imponantur. Quod verò ad ritum, quo celebrandi sunt,
attinet, P. Quintanadueñas id tenet, quod vidimus.
n. 92. & reiecimus.
nu. 93.
& 94. Adducit
autem
singulari 20.
n. 3. vsum Ecclesiæ Cordubensis sanctos Naturales ritu semiduplici celebrantis, quem non probat. Et videtur iuxta illum, qui videtur esse probabilis, posse Episcopos
alios similem ritum præcipere, cùm in Cathedrali ritus Duplicis teneatur. In quo quidem sua
est difficultas
: cùm enim stet concessio Pontificia, iuxta
quāquam ritus maior licet, non videtur quomodo queat ab Episcopo limitari, vt nuper dicebamus. Quod
autẽautem Cordubensis
EcclesięEcclesiæ vsus habet, non est ad exemplum
trahendũtrahendum, quia ibi statur
antiquęantiquæ consuetudini, quæ pro lege habenda. Iam
quod ad Reliquias spectat ad Episcopi
nōnon spectat
potestatem, vt vidimus, vnde pro illis nequit esse
præceptum; etsi possit, idem quoad ritum dicendum, nequit enim concessum à Pontifice
coarctare. Et hæc quoad Quæsitum illud prius.