*Secluso autem Vrbani Decreto non vi
detur sua probabilitate carere, posse etiam Professum Societatis esse Commissarium cum iurisdictione sibi delegata. Id quod probari potest,
quia neque Dignitas, neque Prælatus est. Non
primum, quia inter illas, quas Doctores assignant, vt quid sit Dignitas explicent, non inuenitur. Neque ex eo quod de Vicariatu Episcopi
dicitur, paritas certa deducitur: immò ex eo argui potest, quia cùm de illo id asseratur, quod vidimus, de hoc tamen non deprehenditur sic accommodata locutio. Et ratio esse potest, quia Vicarius Episcopi ex dispositione Iuris vnum constituit cum eo tribunal, vnde & ordinaria iurisdictione gaudet, vt sæpè, diximus, & ita Ordinarij nomine venit. Hoc autem non habet Vicarius Inquisitionis; vnde nec vocari Ordinarius
potest, quod & Inquisitoribus ipsis multi attribuunt, existimantes eorum iurisdictionem tantùm esse delegatam. Quòd autem Prælatus non
sit, ex eo ostendi potest: Quia neque apud DD.
Inquisitores Prælati nomine veniunt, nec superiorum, cùm de illis Iura agunt, vnde neque posse
frui priuilegio
Cap. finalis de pœnit. & remission.
tenent multi, ex quibus Pasqualigus
Decis. 114.
quem adduxi
in Thesauro Tomo 2.
in Additionib.
n. 137. & omnes illi indicant, qui eos non habere
iurisdictionem Ordinariam arbitrantur, sed merè
delegatam, quia non adhæret officio, sed merum
exercitum importat, vt exponit Barbosa in
Collectaneis ad Cap. Per hos, de hæreticis
in 6.
n. 4.
& 5.
quod esse satis probabile nequit negari. Accedit
id, quod tradit P. Suarez
Tomo 4.
in 3.
p. Disput. 27.
Sect. 2.
n. 8. scilicet nomine Prælati eum solùm
intelligi, qui iurisdictionem habet proprio iure ac
titulo, & non per commissionem: ex quo infert
Vicarios Episcoporum, & aliorum Prælatorum
non gaudere priuilegio dicti
Cap. finalis: cùm verè
Prælati non sint. Ex quo etiam videtur clarè deduci neque Vicarium generalem Episcopi no
mine Prælati venire, & ita non semper iurisdictionem Ordinariam ad hoc sufficere, quia receptius est talium Vicariorum iurisdictionem esse ordinariam, vt aliàs dictum. Hinc est, vt non solùm ex eo fundamento, quo mouetur Pasqualigus Inquisitores Prælati non sint, quia scilicet
eorum iurisdictio delegata est, nam etiam si Ordinaria dicatur, non censentur in Iure Prælati,
quia reuera delegati sunt, licet eorum iurisdictio
priuilegia Ordinariæ, vt aliàs dictum, sortiatur
Tomo 2.
Thesauri. Tit. 20.
n. 15.