*Ut autem ad præsentem casum præ
dicta revocemus, difficile sanè futurum est
Capitulo inimicitiæ caussas pro recusatione
sufficientes allegare, & circumstantijs dispectis
vix poterunt scandala, & alia Prælato inhonorifica devitari. Ubi & rogo an recusatio dicta
sit pro negotio aliquo speciali, an generalis pro
præsentibus & futuris? In quo quidem molestias sibi inferendas conentur amoliri. Si priùs
dicatur, quod scripsi, scripsi. Hoc opus, hic labor est. Posterius autem nequit rationabiliter
intentari, quia neque rationabiliter obtineri.
Neque in Jure tale aliquid succurret, quòd scilicet Capitulum maneat in perpetuo schismate, à sui scilicet Capitis divisione, & in perpetuæ inimicitiæ statu, inter eos futuræ, qui quotidie concurrunt, & debent Episcopo ministrare. Immò contra id stat aperta decisio in
Cap.
Consuluit de Appellat. ubi illud,
quod si generaliter appellationem quis interponat pro omni
gravamine, quòd sibi posset contingere, hujusmodi
appellatio tenere non debet. Eamdem autem rationem esse de recusatione habetur in Cap.
Super eo. eod. tit. Jam quod ad molestias attinet,
inevitabiles ipsis futuræ, si Episcopus sua velit
uti potestate. Visitare enim Capitulum quoties
voluerit valet, ut ex Decreto Concilij Tridentini constat
Seßione 6.
Cap. 4.
de Reformat. pro
quo nequit esse recusatio, ut dictum
n. 1231.
Circa quod & videndus Dom. Barbosa ibi
:
nu. 12. id statuens, quod alibi, posse scilicet
visitatos puniri, sine judiciali tamen strepitu,
usque ad carcerationem. Pro quo &
citata Al
legat. 73.
n. 38. ubi tamen adducit
ConlusitanũConlusitanum
suum Gabrielem Pereira in
Tractatu de Manu
Regia Cap. 7.
de cognitione violentiæ num. 18.
Tomo 1. ubi tradit
VisitantẽVisitantem etiam si recusetur,
posse procedere ad ulteriora, nisi quando ante
visitationem fuerat jam judicatus pro suspecto.
Quæ limitatio Scriptoris illius est, non benè
apud omnes accepti, & contra se habentis Concilij Tridentini compertissimam sanctionem,
de qua nuper. Et mirum sanè fuerit recusatione id fieri posse, quod
nullis exemptionibus, con
suetudinibus, sententijs, juramentis, Concordijs potest impediri. Ubi & notandum illud
Sententijs, ibi enim & sententia judicis, ad quem
recusatio pertinet, comprehensa, ut illa etiam
non obstante, potestas visitandi in recusato
debeat conservari. Et quidem judex talis, &
Metropolitanus præsertim, apud quem modò
caussa vertitur, pro Episcopali oportet auctoritate tuenda fidelis patronus assistat, ne fortè
cum ipso, aut successoribus id fiat, quod ipse
erga Episcopum suffraganeum, minùs decorum
& honorificum, faciendum judicarit. Et porta
hujusmodi claudenda malitiæ, quæ (quidquid
de præsenti Capituli prætensione sit, circa
quam severiori non est animus instare judicio)
authentico abutens exemplo,
ad inconcessa pertendat, ut aliàs D. Petrus Chrysologus. Malitiam enim hoc in genere intervenire posse, &
obviandum illi, ex Avendaño, Paz, & Gregorio Lopez tradit, & cavet
Curia Philippica
Parte 1. §. 7.
n. 13. In quo & morbum remedio
dignum agnoscit Innocentius Quartus, cui &
remedium adhibere conatus in Cap.
Legitima
de Appellat. in 6. In quo quidem Canone id
correctum, quod ex Cap.
Suspicionis, dictum
n. 1232. Statuitur enim,
ut ipsis arbitris per iudicem competens terminus præfigatur. Pro casu autem nostro nihil obesse id potest; immò valet
conducere, quandoquidem ad plura se potest
extendere indignatio judicis recusati, cùm &
illi concedatur prætereà in caussa procedere, si
arbitri intra præfixum terminum recusationis
caussam minimè terminarint.