CAPVT III.

CAPVT III.

Inquisitores Indicos qualiter peccare possit accidere, caussarum expeditione protractâ, etiam vbi ciuiliter agitur.
23
*DIfficultas videtur esse communis,
Quid circa factum in Indijs.
sed ad Indicos Inquisitores eatenus applicatur, quòd illo maiorem videantur habere licentiam, quia non est, à quo ad celerem caussarum possint conclusionem vrgeri, vnde circa hoc non raræ esse querelæ solent, & alij in alios morarum soliti reiicere rationes, quas non debemus secretissimi fori inscij passim culpabiles reputare. Quia verò homines sunt, & in officio suo grauiter posse delinquere, Sedes Apostolica & Concilium generale iudicarunt, vt ex Clementinis compertum habetur, de quibus in Capitibus præcedentibus, addemus hîc aliqua, quibus eorum solicitudo, quam eximiam arbitror, acuatur. Et ita
Dico primò. Quæuis mora non necessaria,
ex quâ is, de cuius delicto agitur, graue detrimentum sustinet, lethalis est in iudicibus, de quibus agimus. Ratio est clara. Quia in eo iniustitia est manifesta, caussæ enim S. Officij, cùm iuxta iuris peculiaris regulas, subsidio iuris communis, & diuini ac naturalis, transigi debeant, suos habent terminos, quos vltra citraque nequit consistere rectum Tribunalis sancti iudicium, in quo debent summæ æquitatis exemplaria resplendere. Vnde Instructio Hispalensis Anno 1494. sic statuit: Item acordaron y ordenaron, que los que fueren
Instructio Hispalensis.
presos por este delito, que no sean fatigados en las carceles en la dilacion del tiempo: que luego se haga el proceso con ellos, porque no aya lugar de quejarse. Y no se detengan à causa de no auer entera probanza; pues que es causa, que quando sobreuiene probanza, se puodepuede de nueuo agitar, no obstante la sentencia que fuere dada.
Sic Instructio. Quæ licet sic appelletur, statuta conti
Quam habeat vim.
net fundamentalia pro regimine S. Tribunalis: ad hoc enim viri doctissimi Hispalim conuocati, sic curantibus Catholicis Regibus Ferdinando & Isabellâ, & præsidentibus Illustrissim. Dom. D. Petro Gonzalez de Mendoza Archiepiscopo Hispalensi, & Reuerend. P. Fr. Thoma de Torquemada, primo Generali in Hispaniâ Inquisitore. Pro quo Paramus de Origine S. Officij, Titulo 2. Cap. 2. numer. 26. ex quo P. Fragosus Tomo 2. Pag. 513. num. 46.
24
*Dico secundò. Si quis fuerit in carceri
bus plus iusto detentus, pœna ei debet, sub reatu grauis culpæ, in sententiâ diffinitiuâ, proportione seruatâ, remitti. Id videtur ex se satis verosimile; & est iuxta certissima Iuris vtriusque principia, iuxta quæ habetur, quòd pœna est commensuranda delicto, ex adductis à Mario Antonino Lib. 3. variar. Resolut. 39. num. 36. & Resolut. 45. numer. 14. & à Cæsare Carena Parte 3. Titulo 13. num. 93. Atqui si post pœnam carceris non debitam integra infligatur pœna, non seruatur commensuratio: ergo graue est in eo peccatum. Quod quidem in sancto hoc Tribunali speciali
ter locum habere debet, misericordiâ & clementiâ semper vti solito, iuxta notata à Simancas de Catholicis Institut. Titulo 47. num. 79. & seqq. & tradita à Carena suprà Titulo 3. num. 39. vbi illud: Y su causa serà despachada con toda la breuedad y miseri
Statutum pro illo.
cordia, que vbiere lugar.
Sic statuta. Ex quo principio firmatur sententia illa, quam cum Sousa, & P. Palao tenet Diana Parte 4. Titulo 7. Resolut. 35. iuxta quam condemnatus propter hæresim, aut
illius suspicionem, pœna arbitraria ob defectum probationis, si plena probatio superueniat & pœna adimpleta sit, compensatur in secundâ, vt non debeat esse ordinaria, nisi sit capitalis, sed detrahendum ex illâ quantùm prior alia importat, ne scilicet pœna sit delicto improportionata, & quod ante sententiam passus reus supra delicti meritum, in partem satisfactionis non accipiatur. Immò circa pœnam capitalem multoties Inquisitorum arbitrio locum esse, probant ea quæ citatus Carena habet Pag. 392. §. 69.
25
*Dico tertiò. Si ex occupationibus eius,
| qui loco Ordinarij assistit, aut Consultorum, inexcusabilibus, & passim occurrentibus, retardatio expeditionis proueniat, id debet ita moderari Tribunal, vt alia forma in habendis consultationibus sumatur, ad quod est grauis in conscientiâ obligatio. E.Exempli g.gratia, Aliqui ex illis in Tribunali S. Cruciatæ binis diebus per hebdomadas singulas assistunt, per quod fit, vt assistere in Tribunali S. Officij nequeant, & ita caussas ad illud spectantes nimium quantùm prorogari. Curandum ergo vt diebus aliis labor consultationis accrescat, vel quòd deputentur alij minùs occupati. Quod quidem satis compertum apparet & consideratione dignissimum, vt à supremo Inquisitionis Præside, pro suo zelo & potestate amplissimâ circa illud debeat prouideri. Audiui Dominum Inquisitorem super hoc dolentem, & miserorum in carceribus iam diu latitantium angustias miserantem, & se, licèt Tribunalis moderatorem, eam prorogatæ plus quàm deberet pœnalitatis excusationem adhibentem, cum nonnullis aliis, quæ ob infirmitates Iudicum sacrorum occurrunt, & quæ generis huius sunt, cùm euitari nequeant, si cum aliis stabilibus, & ferè quotidianis concurrant, caussas facient perennare. Nuper caussa extitit personępersonae cuiusdam sacręsacrae ferè per sexennium agitata, cum reclusione illius, licèt domesticâ. Cuius licet felix fuerit exitus; dolendum tamen eum, qui per sententiam ab instantiâ est absolutus, probrosâ adeò & prolixâ fuisse reclusionis pœnâ vexatum. Quod quidem ad has debet morarum caussas referri. Si autem ex parte aliquorum alia minùs iustificata subsit, leuis certè esse non potest, vbi adeò graue reis detrimentum infertur. Et quod ad ægritudines attinet, si illæ vitalitiæ sint, ex quibus creberrima accidit interruptio negotiorum, quis non videat huic occurrendum incommodo, & talibus honore officij & salario reseruatis, concedendam vacationem, designatis aliis, qui possint onus tantum sustinere. Pro quo Carena Parte 1. Titulo 5. numer. 107. & P. Palaus Tomo 1. Tractat. 4. Disput. 8. Puncto 13. §. 2. num. 21.
26
*Dico quartò. Circa ciuiles caussas etiam
peccari grauiter potest, dum illarum expeditio sine legitimo titulo retardatur. Ratio in promptu est, quia ex retardatione grauia detrimenta interessatis, vt vulgò dicitur, importantur. Vnde & frequentes oriuntur querelæ, in quibus & Inquisitores ipsi aliquando conueniunt, sed aliis, non sibi, retardationis caussas tribuentes. Mirabile sanè est ad tradendum flammis hominem de Iudaismo conuictum, vnum vel alterum annum post carcerationem sufficere; & ad reddendam dotam vxori multò plures non esse sufficientes, & sic de aliis, quibus bona debent sine excussione confiscata restitui. Quod quidem in eos refundi folet, qui rationibus & computationibus adscribuntur. Sed certè vrgendi illi, & pro necessitate caussarum multiplicandi, non parcendo moderatis sumptibus, cùm illi ad interessatos spectent, qui damnum inde proueniens breuitatis beneficio compensabunt. Videatur Bonacina Tomo 2.
Disput. 20. Quæst. 2. Puncto 3. num. 4. vbi ex Syluestro, Sayro, Nauarro, & aliis ita scribit: Iudex tenetur caussas iudicare, & celeriter expedire. L. Properandum. C. de iudiciis. Ratio est, quia iudici ex officio cura & onus incumbit iudicandi, & tribuendi cuique suum: non tribuit autem cuique suum, dum sententiam sine iusta caussa differt. Quamobrem iudex mortaliter
Bonacina.
peccat contra proprium officium caussarum expeditionem notabiliter differendo: immò tenetur parti læsæ damna & expensas, quarum caussa est, restituere; quia caussa iniusta damni ad illius restitutionem obligatur. Sic ille: cuius resolutionem eisdem ferè verbis proponit Eligius Bassæus verb. Iudex n. 11. & est apud alios communis.
Loading...