*Dico
Secundò. Nullius vigore priuilegij
potest stare Propositio præfata generaliter intellecta. Id constat ex nuper dictis; cùm constet
Pontifices pro stabilienda obligatione circa obseruantiam aliquorum Sacri Concilij Decretorum, Bullas & Decreta diuersa protulisse, & prædictis addendo Decreta circa absolutionem ab
hæresi, quam licere sibi Regulares aliqui contendebant, quando illa est occulta, & sic concessa
Episcopis in Tridentino
Sessione 24.
Cap. 6.
de Reformat. & multò magis ab alijs casibus Bullæ Cœnæ, de quo dictum
num. 182.
& Parte 2.
n. 321.
& seqq. & in Thesauro Tit. 12.
num. 301.
& seqq.
Item Decreta circa visitationem Ecclesiarum, in
quibus Regulares curam habent sæcularium,
iuxta id quod statutum à Concilio
Seßione 25.
Cap. 11.
de Reformat. quibus obnititur Btuno
Chassaing
suprà Tractatu 2.
Propos. 3. vbi & pri
uilegium adducit Pij V.
& si Mendicantium, de
quo dictum. Sicut Proposit. 7. circa obligationem sæcularium pro censuris in suis Ecclesijs publicandis, & populo denuntiandis, de quo
Seßione
eadem Cap. 1. & de publicatione Indulgentiarum,
de quibus
Seßione 21.
Cap. 9.
de Reformat. similiter
Proposit. 9. Item circa correctionem Regularium
publicè delinquentium, de qua
ibidem Cap. 14.
eius vim conatur infringere
Cap. 4.
Proposit. 1. vbi
Clementis VIII. adducta circa hoc Bulla, nihil
ex ea, quod vrgeat, haberi contendit.
Et Proposit. 2. circa hæresim singulari animositate pronuntiat.
Et Tract. 5.
Cap. 2.
Proposit. 1. Sic statuit:
Regularis vbi Tridentinum non est receptum, potest
sine Episcopi approbatione, etiam Seclusis priuilegijs,
audire Confessiones. Ex quo habetur in Gallia,
|
vbi receptum non esse probauerat
Tract. 1.
Cap. 1.
Proposit. 11. locum habere. Sed verò cùm proposita illa inter alias fuisset, de quibus
num. 179.
Galliæ peculiari facta mentione, sic apud Auctorem
ibidem citatum Episcopo Andegauensi responsum:
Est falsa, temeraria, scandalosa, in hæresim & schisma inducens, Sacro Concilio Tridentino,
& Sedi Apostolicæ iuiuriosa. Iuxta hæc ergo omninò irrefragabile apparet etiam virtute priuilegiorum non posse admitti Concilij Tridentini
Decreta suo esse apud Regulares destituta robore
in conscientiæ foro.