*In quo quidem dicendi modo quantùm
ad rem ipsam attinet, & quatenus ex Prætorum
facultate arguitur, non ita certa esse illatio potest,
vt videtur iudicari. Nam Prætores cum Tabellionibus nequeunt pacisci pro parte emolumentorum, quia ab eisdem non subrogantur, nec sunt
eorum commissarij in ordine ad executionem, &
ita ab illis accipere quidquàm nequeunt. Deinde,
Consequentia illa, Possunt pensionem imponere,
quia possunt vendere, quod est plus, iuxta citatum Scriptorem non valet, vt vidimus.
n. 37. qui
pensionem mediæ Annatæ censet illicitam, cùm
tamen minùs sit, quàm officij venditio. Prætereà,
Immemorialis consuetudo vim non habet, nisi sit
rationabilis, iuxta
Cap. 1.
de Constitut. in. 6. & in
hoc genere aliquæ sunt minimè tolerandæ, quas
radix omnium malorum cupiditas introduxit.
Vnde ex consuetudine argui nequit, nisi quatenus illa est à viris doctis & probis approbata, per
quod auctoritatem ab extrinseco habet, & ita potuit hoc loco argui, si consuetudo se sola vt fundamentum assertionis à rationibus seiunctum debuit vsurpari. Et quidem cum ita res habeat, &
scrupulos circa talia excitando, nullus sic fructus
eliciendus, sed potiùs scandalis occasiones ministrandæ, quia scilicet ita operari soliti à consuetudine non desistent, etiamsi eisdem scrupulus
illiciti contractus inijciatur; commodissimum
est ratione quavis ad illius iustificationem iuventa, conscientias in sua pacifica possessione relinquere, quod & præstabit in similibus obseruari.
Vbi autem consuetudo non fuerit circa prædicta,
distinctione loquendum: nam præfatus Scriptor
licitam pensionem putat quando Dynastis à Rege
|
conceditur vt possint officia alienare, aut vende
re; in quo tamen diuersa ratio est, quia venditio
inuoluit id, quod minus est, scilicet pensionem;
vnde licet consuetudo non sit vt illa imponatur,
potest pro libitu Domini, cui venditionis est facultas, imponi. At verò alienatio non importat pensionem, nisi fuerit ad illam etiam concessa potestas, quæ optimè stare sine pensione potest; neque
proptereà inutilis est censenda concessio, quia revera ad auctoritatem officia conferentis spectat,
qui & potest in sibi deuinctos transferre, & multos sic etiam sibi officiosos reddere
: sicut in Patronatu accidit, ratione cuius nequit commodum
aliquod temporale haberi sine simoniæ labe: &
tamen magni semper factum est posse ad Beneficia præsentare. Et vbi nihil etiam iuris spiritualis
interuenit, patronatus piorum operum etiam in
æstimatione habetur
: est enim facultas ad benefaciendum, in quo homines Deo redduntur similes, & Christi oraculo
Beatius est magis dare, quàm
accipere. Quia ergo ex concessione alienandi non
sequitur dari pariter facultatem exigendi pensionem, vbi ex consuetudine introducta non est,
obuiandum ipsi. Posset autem introducta tolerari, sciente id Principe, quia sic eius voluntas pos
Consuetudo vt queat tolerari.
set interpretari, vt ad alienationem cum effectu
prædicto extenderetur, vt reuera potest extendi,
cùm minùs sit quàm venditionis ius ab eodem attribui non repugnans.