*Sed hæc non vrgent
: quia doctrina, de
abrogatione legis per contrariam illi, receptissima
est, & generaliter procedit, non solùm quando
prior in Corpore iuris continetur, sed etiam de
statutis, quæ fiunt à particularibus communitatibus, vel legislatoribus, qui scire possunt, & debent sua statuta, vt bene P. Suarez supra
num. 12.
iuxta omnium mentem. Vbi illud addendum
:
etiamsi legislator priorem legem ignoret, pro
posteriore illius voluntatem stare, quæ est iuri
communi conformis, iuxta quòd, cùm contrariæ sunt leges, pro posterioris valore iudicandum. Deinde: schedulæ ille priores nimis quantùm erant notæ, quia in volumine Indicarum
contentæ, vnde à Consiliariis omnibus supremi
Indiariarum Consilij non potuerunt ignorari.
Probabiles autem doctrinæ illæ non faciunt ad
rem, quia prior de lege speciali, & generali applicari nullo modo potest, quia vtraque in casu
præsenti specialis est, cum Iudicibus commissorum loquens, qui ex Togatis designantur
: &
quando leges tales sunt, posterior debet præualere, vt cum communi Doctorum assensu docet
P. Suarez
num. 12.
citato; doctrina autem altera
de inconueniente, à præsenti instituto valde aliena est: quia in eo, quòd posterior valeat, inconueniens nullum est, immò conuenientiæ maximæ, quas leges Regiæ expromunt, dum sic in illis habetur:
Porque teniendo como tienen, salario
mio, por razon de sus plaças, y officios. No era Iusto se
los permitiesse lleuar las dichas tercias partes. Quod
autem vltimò dicebatur, nullius momenti est
:
tum quia iam per dicta satisfactum, & notitia sufficiens demonstrata. Tum etiam: quia res hæc
non est ex iis, quæ in relationibus ex Indiis transmissis fundantur, sed in rei ipsius conuenientiâ,
quam, vt vidimus, verba legis manifestant. Tandem
Oppositum non esse probabile.
sic est praxi inconcussâ receptum: vnde existimo oppositum omni esse probabilitate destitutum. Quidquid Dom. Solorzanus
num. 57.
& seqq. & in Politicâ
pag. 773. §.
Y esto. in contrarium videatur adducere, cum Carleualio, legum auctoribus eo in Iudicio condemnatis. Licet ergo commissio ista non adhæreat necessariò
Auditorum officio, salarium tamen ad illius laborem se extendit, quia sub eo onere datur, sic declarante Senatu, vt si subeundus sit, nihil debeat
ampliùs corrogari.