*Agit itidem
Sessione 12. de bigamia, &
quia excepta non inuenitur in dicto priuilegio
PP. Prædicatorum, cum alijs, quos refert, dispensabilem arbitratur à PP. Prouincialibus in Festis
suorum sanctorum specialiter designatis. Simoniam autem negat posse dispensari, quia non est
irregularitas, sed inhabilitas. Vnde P. Suarez
Tomo 1.
de Religione Lib. 4.
Cap. 61.
nu. 11. in fine
Declarationes Cardinalium adducit, vt neque
Episcopi possint in illa dispensare in vim facultatis à Concilio Tridentino eisdem attributæ: &
materiam eamdem prosecutus
Sessione 13. in eo
perstat; licet cum P. Auila censeat posse dispensari irregularitatem, quæ ex prauo vsu Ordinum
resultat in Simoniaco, quod & Episcopi & Cruciatæ possunt Commissarij. Circa infamiam verò
notorij Simoniaci, ex qua sua etiam irregularitas
emergit, probabile censet posse dispensari, sed
probabilius non posse, quia semper infamia cri
minis turpissimi perseuerat, vnde & irregularitas.
Adducta autem sententia Nauarri in
Manuali
Cap. 25.
n. 73.
& 77. & Dianæ
Parte 4.
Tract. 2.
Resolut. 103. asserentium infamiam emendatione
vitæ purgari, & ita cessare irregularitatem, rem
indecisam relinquit, immò & mutilam. Modus
enim ille dicendi
Y aunque dixo Nauarro &c. Aliquid addendum indicat, quod tamen desideratur.
Nisi dicamus illud
Y perperam additum, cùm deberet dici:
Aunque dixo Nauarro. Et concludit,
|
quantumuis irregularitas vitæ emendatione purgetur ex Simoniæ infamia contracta, non tamen
esse in sic emendato ius aliquod ad Beneficium,
quia remanet irregularitas ex Simonia contracta
à solo dispensanda Pontifice, & ita tenetur Beneficium dimittere, & pariter fructus perceptos.
Seßione 15. asserit irregularitatem ex defectu lenitatis non esse dispensabilem virtute priuilegij
Pij V. generalis pro Indijs, sicut neque ab Episcopis, quia non est ex delicto, & ita neque à
Commissario Cruciatæ, vt tenent Trullench,
alijque ab ipso allegati. Sed P. Auilam sentire
contrarium, quia non excipitur, & ita pro vtrôque foro est illius facultas. Quod fundamentum
non vrgere asserit, quia Commissario tantùm
conceduntur quæ ex delicto proueniunt cum notoria exceptione. Concedit tamen virtute priuilegij PP. Prædicatorum posse dispensari, quia in
eo non est concessio ad contractas ex delicto coarctata, vnde & ad bigamiam extenditur.