*Dico oppositum cum communi sententia
ContrariũContrarium statuitur.
Doctorum, qui videri possunt apud P. Vincentium Tancredi.
Tract. 2.
Libr. 4.
Disputat. 32.
num. 16. qui omnes constanter tenent esse simoniam deducere in pactum obligationem quamlibet antidotalem, cum promissione speciali implendi illam; vnde & exemplum adhibent in obligatione mutui, ad quod nequit, qui Beneficium impetrare desiderat, obligari, & ex eo arguo
: quia non licet impetratio Beneficij, & mul
tò minùs collatio facta ex conuentione accipiendi mutui: ergo neque ex conuentione cum obligatione dandi tertio, vel operi alicui pio. Illatio
est clara, quia pro illa militat eadem ratio, quæ
pro priori, quod sic ostendo. Nam dare mutuum
est opus virtutis, & ita ad illud hortatur Christus,
Lucæ 6.
vers. 35.
Mutuum date. Ergo potest aliquis Beneficium promittere vt ad opus hujusmodi moueat mutuaturum. Item Beneficium
impetrare & conferre, opus virtutis est, cùm
sit generaliter beneficium, & prætereà vt tale ad
Dei obsequium, & Beneficiarij bonum ordinetur: ergo potest quis mutuo promisso ad illud
mouere, non quasi pretio dato, sed illo alio honesto respectu. Quod autem pecunia detur Beneficium impetranti, vel conferenti, aut alteri tertio, nihil obstat, quia id non tollit rationem honesti operis, nec facit, vt quod pretium ex se
non est, pretium reuera sit. Immò instari euidenter etiam potest, vt non solùm liceat conuentio mutui, sed etiam absolutæ donationis;
quia donatio opus virtutis est, liberalitatis inquam, aut misericordiæ, siue etiam charitatis
:
ergo potest impetratio, & collatio Beneficij eâ
sub conuentione fieri. Quod si dicatur obstare
liberalitati obligationem, id non vrget, vt absolutè esse donatio nequeat; quia etiam sunt donationes remuneratoriæ; vt omnes Doctores agnoscunt: & prætereà ad opus liberalitatis potest
Liberalitati quid non obstet.
aliquis mouere, aliquid promittendo, aut conferendo; quia liberalitati non quæuis obligatio
repugnat, sed quæ iustitiæ est, aut etiam gratitudinis. Et quemadmodum ad opus iustitiæ moueri aliquis potest doni alicuius collatione, nec
propterea actus ipse desinit esse iustitiæ, ita & ad
liberalitatis actum, non obstante respectu ad doni accepti collationem; in vno enim actu multi
esse respectus honesti possunt.