SECTIO XXXV.

SECTIO XXXV.

An ad mixtim progenitos Neophytorum priuilegia possint extendi.
462
*DE hoc Seßione eadem nu. 12. & seqq.
vbi negatiua est resolutio, quidquid nonnulli aliter censuerint, quia reuera tales Mixti Indi non sunt. Id quod & Nos probauimus in Thesauro Titulo 5. n. 244. & seqq. Ex quo infert Religiosos Indorum Parochos non posse talibus in locis suarum Paræciarum degentibus Sacramenta administrare, pro quo adducit Doct. D. Philippum Ruiz (alibi Diaz) del Corral Decanum Guatimalensem, de praxi testantem dum Episcopatus dicti esset Gubernator, vnde & matrimonia declarata nulla, ob Parochi proprij defectum, nisi Indus aut Inda ad Paræciam pertinerent, quod sufficiens iudicatum. Arguit ex Pontificia declaratione, quæ iudicata est necessaria, & exhibita à Gregorio XIV. Paulo V. & Vrbano VIII. vbi & addit auditum à se Innocentium X. cuius scribebat tempore, eamdem ad decem vlteriùs annos prorogasse: in quo notitiæ manifestatur obscuritas, mirabilis profectò, cùm materiam attingat dispensationis in exteriori foro ad eumdem pertinentis, siquidem declaratio & concessio Innocentij non ad decem tantùm, sed ad viginti procurrit annos terminata anno proximè præcedenti 1670. quoad aliqua, & quoad alia anno 1674. terminanda, vt ostendi in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. Cap. 4. Circa quod Seßione 27. n. 2. & 28. nu. 5. affirmat cum Mestizia posse dispen
sari in Secundo gradu vt cum Hispano cognato contrahat, quia licet hic nihil habeat Indici sanguinis, habet tamen Mestizica, & eo ipso quòd illa capax dispensationis sit, potest cum quocumque contrahere, quia cognatio est relatio & mutuus respectus, & in vno per dispensationem ablata, per necessariam consequentiam, aufertur in alio. Quod firmari ait ex quinquagenaria praxi Sanctorum ac sapientium Episcoporum, quæ & iurisdictionem conferre valet.
463
*Dico Primò. Mixti nequeunt generali
ter priuilegijs Indorum perfrui. Probatur ex dictis citato Thesauri loco. Dixi, Generaliter loquendo, nam mixti generis plures vtriusque sexus ita inter Indos degunt, vt nihil neque in vestitu, neque in modo agendi diuersum in illis videatur, vnde & ab Europæis Indorum more tractantur. Tales enim, cùm aliàs quasi dimidiati Indi sint, & quod deficere videtur sanguinis, alijs, de quibus diximus, concurrentibus exæquetur, æquissimum apparet vt Indorum priuilegijs potiantur. Vbi applicari potest, quod de Nouitijs Communiter Scriptores affirmant, de quo & Nos citato Tit. 5. nu. 258. Scilicet eos Religionis priuilegijs gaudere, licet Religiosi non sint, quia in omnibus vt Religiosos se gerunt, vnde cum onus sentiant, æquissimum est pariter sentire fauorem. Reg. 55. Iur. in 6.
464
*Dico Secundò. Quod ad matrimonia
attinet, illis possunt assistere Religiosi Indorum Parochi, si intra Paræciam degant. Sic constat ex Regia Schedula an. 1585. de qua nos in The|sauro Tomo 2. Tit. 17. n. 13. vbi pro ipsis sunt verba illa ad Indicos Episcopos directa: Administrando los Sacramentos no solamente à los Indios, sino tam
Regia Schedula.
bien à los Españoles, que se hallaren viuir entre ellos. A los Indios, por los Indultos Apostolicos sobredichos, y à los Españoles por Comision vuestra, para lo qual se la aueis de dar &c.
Si ergo Hispanis, multò id potius Mixtis, vnde & vsus ita habet. Id quod concedit D. Antistes ratione necessitatis, quando scilicet alius Parochus non est; sed non est cur sit ad eum titulum recurrendum, quandoquidem Prælati commissionem debent pro talibus tribuere, vtpotè Paræcianis. Vnde praxis illa Decani Guatimalensis non videtur iuxta æquitatem debitam processisse, ex defectu fortè notitiæ circa præfatam Regiam dispositionem. Et laudanda prorsus tolerantia Religiosorum illorum, de quibus ibi, qui fortè armis opportunis, quibus caussam suam defenderent, caruerunt.
465
*Dico Tertiò. Quod de matrimonio di
citur Mestiziæ cum Hispano, non leuem patitur difficultatem: neque rationes, quæ adducuntur, multùm videntur vrgere. Quod enim ad consuetudinem quinquagenariam attinet, quæ iurisdictionem possit conferre, contra se habet illam non esse adeò certam, & deinde in ijs, quæ sunt Principi reseruata, vti est Pontifici impedimentorum dispensatio, requiri immemorialem consuetudinem, ex Cap. Super quibusdam §. Prætereà de verbor. significat. pro quo Marcardus multos adducit & sequitur de Probation. Conclus. 424. nu. 40. Licet etiam communis resolutio sit potestatem dispensandi latè esse interpretandam, pro quo P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrim. Disput. 2. nu. 1. vbi quamplures congerit, de quo & Nos suprà Tit. 12. nu. 462. ex Felino tamen id temperandum esse ait vt extensio fiat ad consecutiua, etiam separabilia, in quibus sit eadem vel maior ratio. Quod quidem in casu nostro non accidit, vbi nec consecutio, nec maioritas, immò neque identitas rationis, vt est luce clarius. Quod autem de relatione cognationis dicitur, est quidem verissimum, quia nullus est cognatus sibi ipsi, sed alterius: debent tamen esse termini habiles, & quales à Pontificibus designantur, scilicet mixtim progeniti, quod de Hispanis dici nequit. Sic dispensatum à doctis & sanctis Præsulibus non negamus, Præsule ita testante similium qualitatum, qui non potuit non de Episcopatu suo sufficientem notitiam habuisse, in quo huius generis copia dicitur esse fecundior. De hoc in quo dego, nihil habeo, quod testari possim, quia vix tale quidpiam audiui, sicut neque de alijs. Mihi semper amplificationes huiusmodi displicuerunt, neque me annuente aut celebratum est vnquam matrimonium, aut celebrabitur in hoc vitæ, quod superest, spatio, quod nequit esse non breue, septimum agenti supra septuagesimum annum, sed desideranti vt quantum sit illud futurum, ad Dei gloriam, & proximorum vtilitatem expendatur.
Loading...