Pro quo & Seneca
lib. 1.
de Clementiâ cap. 14. sic
scribit
: Nec alio nomine Rectorem suum intuetur,
quàm si dij immortales potestatem visendi tui faciant, intueremur venerantes, colentesque. Quid autem?
Non proximum illum locum tenetis? &c. Si
inquam alij Reges tali debent imitatione præcellere
: quid Rex Catholicus, quem Deus amplissimo omnium imperio decorauit? Fines ergo
terræ, Indicas inquam Regiones, non per caliginem judicet
: manu eas teneat, & notitiâ solicitè partâ conspiciat: suæ enim sunt; vnde &
manu & conspectu dignissimæ.
Decet prudentiæ
|
nostræ curam, subiectorum negotijs adhibere custodiam;
quia nobis ordinantibus illa fieri debent, quæ Regiam
possunt demonstrare præsentiam. aiebat Theodoricus apud Cassiodorum
lib. 4. 37. Qui per caligi
nem videt, nihil potest per se conueniens, & ex
quo eius demonstretur præsentia, in negotiis
subditorum ordinare. Si ad judicandum processerit, judicabit per caliginem; cùm tamen Regale judicium debeat ipsum meridianum splendorem exæquare.
Et judicium tuum tamquàm meridiem. Psalm. 36.
v. 3. Si ergo Rex Catholicus suæ
velit conscientiæ consulere, vt velle semper deprehenditur, optet instrui circa ista, & eruditionem non tantùm oblatam excipiat, sed animitus
ipse conquirat: vt qui duobus illis præ aliis gaudet titulis, vnde & alij multoties omittuntur, contentus dici
Hispaniarum, & Indiarum Rex Catholicus: Hispanias meridiano fulgore judicet, &
Indias manu pariter & benigno conspectu complectatur.