SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

Circa Indorum Communionem notanda quædam ex grauibus Scriptoribus, cum auctario doctrinæ.
213
*P.Iosephus Acosta Lib. 6. de procuranda
Indorum salute Cap. 8. 9. & 10. circa Indorum Communionem piè, eruditè, & eleganter discurrit. In Primo statuit posse | ab Ecclesia fidelium aliquos per totam vitam, & etiam in morte priuari, si pro eo caussæ rationabiles subsint, quales multa antiquiora inuenêre Concilia, præsertim Elyberinum omnium Prouincialium antiquissimum, in quo plusquàm septem aut octo extant Canones varia pro eo crimina continentes. Quod tamen ab Innocentio Primo temperatum Epistola ad Exuperium Episcopum Tolosanum, qui in articulo mortis, concedendam decernit, cùm possit in vita negari ijs, de quibus ibidem, dum ita scribit: Quæsitum est quid
Innoc. I.
de his obseruari oporteat, qui post Baptismum omni tempore incontinentiæ & voluptatibus dediti, in extremo fine vitæ suæ pœnitentiam simul & reconciliationem Communionis exposcunt &c. Et hoc Concilij Niceni fuerat Decreto firmatum, vt habetur 26. q. 6. Cap. De his verò. Quia tamen circa hoc diuinum præceptum agnoscit, Patres Concilij I. Limensis defendendos assumit, qui id decreuerant, quod in Concilio Secundo habetur Constitut. 58. in qua sic dicitur: Quamuis omnes Chri
Concilium Limense I.
stiani adulti vtriusque Sexus præcepto teneantur sanctißimum Eucharistiæ Sacramentum accipere singulis annis saltem in Paschate; tamen huius Prouinciæ Antistites, cùm aduerterent gentem hanc Indorum, & recentem esse & infantilem in fide, atque ita eorum saluti expedire iudicarent, statuerunt vt vsque, dum fidem perfectè tenerent, hoc diuino Sacramento, qui est perfectorum cibus, non communicarentur, excepto si quis ei percipiendo satis idoneus videretur. Sic Concilium. Et rationem defensionis illam
profert quòd scilicet Christus Dominus Ecclesiæ suæ commiserit quando, & quomodo, & à quibus Eucharistia sumeretur. Itaque potest illa legitima ex caussa & tempus prorogare, & omninò suspendere aliquem à Communione, sicut potuit eadem aliquando infantes communicare probabili ex caussa, & mox id prohibere ex caussa: nam vbique illa in dispensatione Sacramentorum potestatem maximam habet diuinitus datam: sed nusquam ita illustrem atque perspicuam, ac in hoc omnium diuinissimo Sacramento: quod profectò præclarè docent Tridentini Patres (Ses
Concilium Trident.
sione 21. Cap. 2.) Prætereà declarat &c. Hac ergo potestate Peruuianos Præsules vsos affirmat ita subijciens: Atque hæc eò à me dicta pertinent, quòd huius Ecclesiæ Præsulibus & Doctoribus eam notam inuri minimè velim, vt contra diuinum & Ecclesiasticum præceptum tamdiu & egisse, & agere existimentur. Sic ille.
214
*Conuenientiam autem summam osten
dit Cap. 9. in eo quòd Indi capaces à Confessarijs deprehensi communicent, pro quo & Concilij Secundi citati clausulas alias ex præfata Constitutione proponit, vt scilicet, cùm iam de meliori Indorum Christianæ doctrinæ perceptione constaret, & panem illi cœlestem postulent, Parochi
Concilium Limense II.
quo tempore ceteris Christianis solent, Indis etiam omnibus administrent. Dolet autem piam sanè & satis consultam Constitutionem post nouem annos, ex quo edita est, nihilo magis quàm reliquo retrò tempore obseruatam, cùm res tanti momenti sit, vt dum vsus talis non vrget, vix dici Indi Christiani possint etiam ante annos plures baptizati. Fructum deinde sumptæ Communionis expendit, propria experientia teste, dum Operarij Societatis, contradicentibus ceteris, id ausi, & aggressi sunt.
215
*Tandem Cap. 10. eorum confutat ratio
nes, qui contra vsum præfatum velitabant, & quod ad debilitatem vsus rationis spectat, ex D. Thoma 3. p. q. 80. arti. 9. eam non esse impedimento demonstrat. Vbi & quòd hac in parte minus in illis apparet, Parochorum ait esse pigritiæ tribuendum. Affirmat prætereà contra ebrietatem præsentissimum hoc esse remedium, quod & felicibus experimentis, sicut & contra vitia alia comprobatum. Talia autem esse posse fatetur ingenuè, vt meritò debeant à participatione huius Sacramenti remoueri. Neque enim vbi perspecta est
Quando neganda.
superstitionis antiquæ, aut ebriositatis, aut fœdæ consuetudinis macula ad altare Indus debet admitti: nisi contraria opera illum manifestè & diligenter eluerint. Quæ sunt illius verba. Hoc autem commune esse & alijs potest, vt passim experimur. Quòd si pueris olim (sic ille & loquitur) & phræne
ticis Eucharistia dabatur, vt Ecclesiasticæ historiæ copiosè testantur, neque id contra religionem censebant Sancti Patres cur illi Sacramento fiat iniuria, si pauperes & egentes iuxta Psalmum (21.) edant & saturentur, qui si iudicio, aut doctrina minùs interdum vigent, id satis animi pietate, & fidei neceßitate compensant. Sic vir ille vndequâque magnus, qui præmiserat, non esse cur aliqua ab Indis contumelia aut Sacrilega contrectatio erga diuinum sacramentum timeri debeat, quos erga ipsum piè affectos agnoscimus, & illud deuotissimè venerari.
216
*Circa quæ Cardinalis Lugo Tomo de Sa
cramentis Disput. 13. Sect. 5. affirmat quidem Indos, sicut & Æthiopes, posse circa hoc tractari vt pueros, quibus etiam si doli capaces sint, Communio per aliquot differtur annos, donec meliùs instructi, maiori cum reuerentia accedant. Quia verò hoc in adultis, de quibus agimus, sperari non semper potest, etiamsi minoris capacitatis quàm pueri sint, illis negandam non esse Communionem asserit, aliàs per totam vitam illa priuari debuissent. Et hoc quidem circa annuam Communionem præstandum, cuius potest opportunitas expectari. Quoad Communionem verò in mortis articulo ait Limense Concilium in Constitutione prædicta nihil decreuisse, neque laudasse, aut approbasse omissionem præteriti temporis, ob recognitam fortasse diuini præcepti obligationem. Licet autem, iuxta ipsum, quantùm est ex ipsius Sacramenti institutione non repugnet vt Communionis capacibus, quamuis cum imperfecta notitia ob grauia peccata denegetur, pro quo ea adducit quæ & P. Acosta, & prætereà Concilium Sardicense Canone 2. Quia tamen in Concilio Nicæno Can. 13. statutum est vt ne
mini in prædicto articulo Viaticum petenti denegetur, quod in Cap. Quæsitum 13. q. 2. extenditur ad mortis supplicio afficiendos, & in Cap. Super eo de hæreticis in 6. ad hæreticos post abiurationem relapsos, & igni tradendos, si eorum sit pœnitentia manifesta. Difficile ipsi videtur vt inferiores Prælati possint legem condere, qua aliquibus ob eorum peccata Communio in mortis articulo subtrahatur.
217
*Nec satisfacere P. Acostam citato Cap. 8. pro eo afferentem Decretum Concilij Latera|nensis in Cap. Omnis vtriusque sexus. vbi Confessario conceditur facultas, vt si expedire iudicauerit, differat Communionem: nam est diuersa ratio, ibi enim quod differtur, non aufertur omninò, neque tale imminet periculum, sicut in mortis articulo: neque facultas arbitrandi circa vnum, sicut circa aliud concessa reperitur. Ad
dit circa hoc posse consuetudinem legitimè præscriptam præualere, quatenus lex Ecclesiastica est prohibens Communionem; quamquàm vix videatur credibile respectu tantæ multitudinis concurrere semper caussas rationabiles ad huiusmodi negationem, & concludit tandem non videri improbabile quòd stantibus Decretis de non neganda Communione in fine vitæ, rationabiliter possit aliquibus negari ob peculiares circumstantias, quia scilicet assueti peccatis, prudenter iudicatur debito carere dolore & proposito, & licet absolutio in dubio neganda non sit, non tamen tradenda Eucharistia, ne irreuerentiæ grauissimæ tantum Sacramentum exponatur. Quod quidem in Indis potest accidere: sed non est credibile in omnibus, vnde pro illis ea est adhibenda regula, qua & fideles alij metiendi. Nulli ergo Indo neganda Communio, nisi talis deprehendatur ingenij, de cuius capacitate ad cognoscendum hunc cibum dubitatur vt minimùm vel certè de eius indispositione talis sit præsumptio, quæ in huius Sacramenti irreuerentiam redundaret, si tribueretur. Hæc Cardinalis cum optimis ad Parochos hortamentis.
218
*P. Arriaga Disput. 43. Sect. 5. consentit
in multis vtrique præfato scriptori. Circa Decretum autem Concilij Limensis ait Primò fortasse consultum fuisse Pontificem, nihil enim nobis in contrarium constat. Secundò fortè Prælatos illos malè in hoc sensu fecisse. Tertiò prohibitionem de non negando Viatico tunc procedere, quando valde probabiliter constat de seria pœnitentia eius, de quo agitur, secus si non constet, iuxta explicationem Cardinalis Lugo, & fortassè hac de caussa à Prælatis Peruuianis iudicatum. Illud in eius assertis videtur magis peculiare, Christum non imposuisse præceptum ipsi Ecclesiæ dandi in articulo mortis Eucharistiam, sed accepturo; vnde non petenti in eo articulo, & facienti contra diuinum præceptum, si negetur, qui negat contra diuinum præceptum non facit, sed contra charitatem in proximum, aut contra Ecclesiæ præceptum.
219
*Dico Primò. Primis illis conuersionis
temporibus iustè potuit Eucharistia morituris etiam denegari. In hoc videntur citati scriptores conuenire. Et ratio est vrgens, quia defectus capacitatis pro re tanta fuit instruentibus manifestus, & peritia linguæ Indicæ deficiebat ad commodam & sufficientem instructionem, nondum penitus abolita superstitione, & ebrietate, ac turpitudinum collubie dominante. In quo quidem Peruuiani Præsules habuere quod possent in antiquiorum exemplis imitari. De Concilio agit P. Acosta, quod Elyberinum vocat, & emendatiùs Illiberitanum, vel vt Regia & recentior Collectio Conciliorum habet Tomo 1. Eliberitanum. Alij aliàs; pro quo videri potest P. Biuarius in Marcum Maximum circa annum Christi 481. nu. 50. & seqq. & Bartholomæus Carranza in summa Conciliorum, vbi Elibertinum appellat, ex quo & constat non fuisse omnium Prouincialium antiquius vt P. Acosta asseruit, cùm ante illud Neocæsariense fuerit, & Ancyranum apud eumdem, & quampluria alia videnda in præfata Collectione Tomo 1.
220
*In huius ergo Concilij Cap. 1. Sic Pa
tres vnde viginti: Placuit vt quicumque post fidem Baptismi salutaris, adulta ætate ad templum Idoli idololatraturus accesserit, & fecerit quod est crimen capitale, nec in fine eum ad Communionem suscipere.
Cap. 2. Flamines, qui post fidem lauacri & regenerationis Sacrificauerint, eo quòd geminauerint scelera, accedente homicidio, vel triplicauerint facinus, cohærente mechia: placuit eos nec in fine accipere Communionem.
Cap. 3. Item Flamines, qui non adorauerunt, sed munus tantùm dederunt, eo quòd se à funestis abstinuerunt Sacrificijs, placuit in fine eis præstare Communionem, facta tamen legitima pœnitentia. Item ipsi, si post pœnitentiam fuerint mœchati, placuit vlteriùs eis non esse dandam Communionem, ne lusisse de Dominica Communione videantur.
Cap. 6. Si quis maleficio interficiat alterum. &c.
Cap. 7. Si qui post lapsum mœchiæ, post tempera constituta, acta pœnitentia, denuò fuerit fornicatus. &c.
Cap. 8. Feminæ, quæ nulla præcedente caussa reliquerunt viros suos, & alteris se copulauerunt. &c.
Cap. 12. Mater vel parentes, vel quælibet fidelis, si lenocinium exercuerit, eo quòd alienum vendiderit corpus, vel potiùs suum &c.
Cap. 17. Si quis fortè Sacerdotibus Idolorum filias suas iunxerint &c.
Cap. 18. Episcopi, Presbyteri, Diaconi, si in ministerio positi, detecti fuerint quòd sint mœchati, placuit &c.
Cap. 63. Si qua mulier per adulterium, absente viro, conceperit, idque post facinus occiderit: placuit &c.
Cap. 64. Si qua mulier vsque in finem mortis suæ cum alieno fuerit viro mœchata, placuit &c. Si verò eum reliquerit, post decem annos recipi ad Communionem, acta legitima pœnitentia. Si ergo ante decem annos decederet, sine Communione id staret.
Cap. 65. Si cuius Clerici vxor fuerit mœchata, & sciat maritus, & eam non statim proiecerit, nec in fine accipiat Communionem: ne ab his, qui exemplum bonæ conuersationis esse debent, videantur magisteria scelerum procedere.
Cap. 66. Si quis priuignam suam duxerit vxorem, eo quòd sit incestus, placuit &c.
Cap. 70. Si conscio marito fuerit mœchata vxor; placuit &c.
De Communione autem Eucharistica esse sermonem constat ex Cap. 47. Sic enim ibi: Si quis fidelis habens vxorem, non semel, sed sæpè fuerit mœchatus, in fine mortis est conueniendus. Quòd si se promiserit cessaturum, detur ei Communio. Si resuscitatus rursus fuerit mœchatus, placuit vlteriùs non edere eum de Communione panis. Iuxta hæc ergo potuerunt suum illud formare Decretum Præsules Peruuiani.
221
*Dico Secundò. Prohibitio Ecclesiastica
circa hoc non videtur stantibus peculiaribus circumstantijs per dispositiones sequentes abolita. Ita etiam videntur scriptores præsati sentire. Et id probo ex Epistola Innocentij Primi, & verbis adductis nu. 213. scilicet: Pœnitentiam simul, & reconciliationem Communionis exposcunt. Iuxta quæ intelligendum Niceni Concilij Decretum: loquitur enim de petentibus Communionem, & ita de habentibus sufficientem rei tantæ notitiam: Atqui illa non erat dictis temporibus, vnde neq;neque petebant: ergo dum non ministrabatur, minimè contra talia Decreta fiebat.
222
*Dico Tertiò. Etiam illis temporibus pro
hiberi non potuit Eucharistiæ administratio, si quis pro illa inueniretur idoneus, neque credibile est Indicanos Præsules id prohibuisse, cùm in D. Thoma illud sit obuium, & aliqui ex illis eius essent & familiæ & scholæ: nisi dicamus eorum opinionem secutos, qui negant diuinum extare
præceptum, de quo Sect. præced. aut iuxta eam operatos, licet oppositam tenerent, quia eam pro loco & tempore magis conuenientem iudicarunt. Neque ab schola D. Thomæ alienos se reputare debuerunt, qui nobiles eius secuti discipulos, de quibus n. 207. ex quibus Cardinalis Caietanus in
Card. Caietan.
Commentario Arti. 11. Quæst. 80. vbi S. Doctor præceptum diuinum esse probat, affirmat rationes litteræ non vrgere, vnde ad illas respondet, concludens sic: Tutior apparet via Auctoris hic, quamuis cogens ratio non appareat. Vnde non fuit opus consuluisse Pontificem, de quo P. Arriaga, constat enim priora duo Concilia ab eo non approbata, quod tamen Tertium à Sixto V. consecutum. Ex Decreto etiam Concilij Secundi adducto n. 213. compertum habetur præfatos Antistites idoneos à Communione minimè repulisse.
223
*Dico Quartò. Quod circa obligationem
administrandi Viaticum dicebatur n. 217. non est secundùm formam propositam recipiendũrecipiendum, quòd scilicet Ecclesiæ non sit impositum præceptum propriè. Nam verba Christi D. Petro dicta: Pasce oues meas. Ioan. 21. v. 17. ad sacramentorum administrationem maximè spectant, iuxta communem Doctorum sensum. Vnde Paulus V. in Bulla circa Rituale, quod ad sacramentorum administrationẽadministrationem attinet, sui esse testatur Officij curare vt debito modo fiat: Præcipuè verò quæ pertinent ad Ecclesiæ Dei Sacramentorum administrationem &c. pro nostri Officij debito curare omninò tenemur. Hinc est distinctio illa ex Theologico magisterio notissima de administrante ex obligatione iustitiæ, & charitatis, vt illa ratione Officij conueniat, non ista. Cùm ergo hic de Parochis agatur, ad quos administratio Viatici spectat, certissimum est ad illam ex iustitia teneri, & tale onus à Christo Ecclesiæ impositum esse Pastoribus, quorũquorum interuentu erat Petrus commissos sibi agnos ouesque pasturus.
224
*Dico Quintò. Si dubitetur circa capacita
tem Indorum, si videlicet signa illius appareant, sed non talia vt formari de illa plenus conceptus possit, sed quæ sufficiat vt possint absolui, cum probabili notitia de sufficientia ad peccandum, non tamen circa Eucharistiam, quid tunc possit aut debeat fieri, decernendum iuxta id, quod circa pueros docti scriptores affirmant. Cardinalis Lugo suprà num. 43. docet non esse obligationem, & nu. seq. posse illis in præfato articulo administrari docet qui de Indis similiter loquitur num. 55. P. Arriaga, & posse & debere contendit. De capacitate sufficienti pro Indis dictum à nobis Tom. 2. Thesauri in Additionibus n. 269. & videtur sanè eâ stante, licet sub aliquali dubio, quia scilicet Christum ibi esse fatetur Indus, sed qualis erga eum sit fides non ita dispicitur, administrari debere, sicut & pueris, qui cum Indis se habent sicut excedens & excessum: pueri enim ad receptionem videntur excedere ratione puritatis, Indi ratione necessitatis, ob ante actæ vitæ peccata, vnde ex eo capite, præmissa pœnitentia, magis illos vrgere videtur obligatio.
225
*Non videntur autem Auctores dicti ex
actè huiusmodi obligationem explicare, dum eam respectu patientium debilitatem vsus rationis aut affirmant aut negant: illi enim talis obligationis debent pariter dubij supponi, sicut & legis, quam apertè non comperiuntur agnoscere, vnde nec obligantur illa, quia lex dubia non ligat, vt est communis Doctorum sensus. Totum ergo Pastoribus obligationis onus incumbit, qui hoc adeò magnum pro articulo dicto subsidium non debent valde indigentibus denegare, vbi nulla est Ecclesiæ lex, quæ id videatur prohibere. Rituale quidem Romanum Pauli V. in præceptionibus circa Eucharistiam §. vltimo sic habet: Iis etiam,
qui propter ætatis imbecillitatem, nondum huius sacramenti cognitionem & gustum habent, administrari non debet. Sed id non videtur obstare, cùm sermo sit de non habentibus absolutè cognitionem, is autem, de quo dubitatur, fortè habet, & ita de eo, qui talis deprehenditur, non procedit dispositio præfata: cùm non sit ratio cur Eucharistia dari sub conditione nequeat, sicut alia sacramenta, quando nullum considerabilis irreuerentiæ periculum constat imminere.
226
*Dico Sextò. Si debilitas vsus rationis
talis sit vt faciat probabiliorem partem carentiæ iudicij, obligatio erit dandi illis Eucharistiam. Negat id P. Arriaga num. 26. Sed fortè loquitur, quando ita probabilior est pars defectus huiusmodi; vt nullum dubitationi relinquat locum: Si enim probabilis non videtur, quomodo hoc possit cum eius doctrina componi, sic enim ibidem: Sicut ostendimus paulò antè, etiam in dubio de vsu
P. Arriaga.
rationis sufficienti ad peccandum concedi debet Eucharistia. Ergo eodem modo etiam quando est debilis, quia non potest ea debilitas aliud efficere, quàm reddere vsum rationis dubium, & proinde non erit quæstio diuersa à præcedenti, immò minùs difficilis, quia debilitas supponit iam certitudinem de vsu rationis, licet intra terminos illius sit aliquid valde exiguum. Hæc ille, post quæ immediatè limitatio præfata subsequitur, quæ si explicato à nobis modo non veniat accipienda, minimè stare cum præcedenti doctrina valet: probabilior enim pars probabilem supponit contrariam, & ita plus aliquid est quàm dubium in eius cognitione.
Loading...