CIRCA VICARIOS GENERALES EPISCOPORUM. De Quibus Titulo XIV. & in Auctario Tom. 1. & 2.

§. UNICUS.

Aliqua circa illos utilia percurruntur.
1268
*PRimò circa locum, si Præbenda
rius non sit, in quo sedere debeat, quid sit tenendum remissivè habetur n. 9. Video autem circa id turbas non facilè sopiendas excitatas, & magnis cum incommodis excitari. In quo quidem cùm & graves Dei offensæ timeri possint, dum ijs non occurritur, satis apparet quàm sit illud periculosum conscientiæ negotium, unde & illi, & Prælati ad ipsum omni cum moderatione tractandum obligantur. Et Dominus quidẽquidem Solorzanus ibi adductus ex Tomo 2. Lib. 3. Cap. 8. n. 43. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 8. pag. 258. Col. 2. quod ad locum attinet eruditè resolvit; sed n. 45. turbarum caussas in ambitionem Capitularium rejicit cum Antonio de Pretis, ut minùs in eo culpandi Vicarij videantur. Possunt enim illi locum sibi jure debitum sine labe ambitionis exposcere, & convenientem officio præcedentiam affectare, modestiæ tamen præceptis laudabilibus observatis. Pro quo Bordo
P. Bordonus.
nus Tomo 4. in Theatro præcedentiæ n. 6. & seqq. ubi & pro illius defensione multa congerit, nec vulgaria. Licet autem jus præcedentiæ post Decanum Vicario competat, juxta communem sententiam, aut post Archidiaconum, quod tenent alij, & invaluit consuetudine, ut duæ primæ sedes in utroque latere Decano & Archidiacono, quod satis videtur conveniens, relinquantur; satis prudenter Vicarius faciet, si ob vitanda turbamenta concursum evitet, cùm numquàm ille necessarius videatur. Ut autem & honor sedis stare possit, & turbulentæ controversiæ cessare, Episcopi potest multùm industria conferre, si ejus sit amabilis auctoritas, & gravitas reverenda, nec imperiosus ingressus, sed cùm Samuele 1. Reg. 16. v.
1. Reg. 16. v. 4. & 5.
4. & 5. Pacificus. Ex quo infausto defectu auspicia solent captari similia, non fallente successu.
1269
*Secundò, Vicarij Episcoporum,
(quod & Sede Vacante etiam videre est) solent se faciles circa caussas nullitatis professionis exhibere, unde & quamplures in ea evadunt prætensione victores: quia & Prælati eas remittere ad ipsos, suas ipsis conferentes vices, soliti, non multùm de hujusmodi oneribus retinendis soliciti, & de exoneratione potiùs gavisuri. In quo quidem cavendum ne onera, quæ Religioni subtrahuntur, supra subtrahentium conscientias cadentia, sic eas gravent, ut exoneratio valde sit difficilis futura, sine qua certum est damnationis æternæ periculum imminere. Sed cùm negotium istud testium sit sufficienti depositione tractandum, ea utcumque habita, videtur salva res esse, in quo ea solet esse illorum copia, de qua Dom. Villaroel Tomo 1. Gubernationis pacificæ, Quæst.
1. Arti. 10. n. 95. & 96. Ubi ita scribit: Presupongo lo tercero, que en las Indias es caso muy dificultoso que se pruebe la expedicion de unas Bullas. Ne digo yo que en las Indias son todos tan Santos, que faltarian testigos para todo. Discurrit post hæc subtiliter circa venditorem Judam, & milites custodes sepulchri, qui pecunia corrupti sublatum à Discipulis Christi corpus asseruerunt, & post subtile commentum sic concludit: Y concluyo con que aquellos falsos testigos acusaron los testigos falsos de estos tiempos, que se venden tan baratos. No es cosa rara, que en una tierra tan rica, y poderosa, aya avido testigo, que jurò falso por un real de à ocho? Sic ille, quem reddere Latinum non curo, licet Dom. Caramuel id censeat incommodum exteris lectoribus: neque enim quidquam interest ut præfata minus calleant, dum nostris sint aliquatenus profutura. Stante ergo adeò facili pro nullitate professionis probatione: quis non videat circa caussam præsentem momenti tanti oculatissi
mos esse debere Vicarios. Nisi fortè tale illud ipsorum videatur esse dictamen, ut existiment obsequium se Religioni præstare, dum non solùm inutili, sed molesta & præjudiciali sarcina liberatur, ad id cooperando, quod ipsa libenter faceret, si posset, cùm tamen sit Pontificijs obstaculis pro faciliori excussione ponderis impedita. Et collitiganti ipsi, cui forsitan sua etiam esse convenientia potest, ne in desperationem actus portentum aliquod horribile, publico scandalo moliatur. Unde & probatione sit qualicumque contentus, non quidem | frivola, sed probabili utcumque, & quæ licet esse pro foro externo sufficiens possit, minùs ille sufficientem arbitretur. Sic enim & Vicarius fuit constanter asseverans nullam ad ipsius tribunal circa nullitatem Matrimonij caussam, pro qua (si verosimilis extaret probatio) non esset nullitati favens decisurus. Et erat doctus ille, caussamq́ue piam ita illam existimabat, ut contrarium sensus Decretalis Gregorij IX. in Cap. Duobus de sent. & re. jud. videretur
amplecti, in qua Matrimonij caussa uti pia proponitur, pro cujus firmitate debeat sententia stare, ut communiter Doctores exponunt. Circa quod consideratione dignum est, an attentis circumstantijs possit aliquando dissolutio Matrimonij pia caussa judicari. Et verò ut pia, non sit juridicè, & facto talis, potest, & minùs ex se probabili opinione constare, quæ tamen ratione circumstantiarum de facto magis probabilis habeatur. Jam quod ad professionem attinet, simile potest arbitrium sustinere, quæ inter alias connumerata non est, cùm sint tantùm quatuor versu ibidem à Glossa adducto
comprehensa:
Stat testamentum, libertas, conjugium, dos.
Sed quidem dictaminibus hujusmodi non est tenaciùs inhærendum, cùm possit in eorum praxi multorum inconvenientium labes admisceri. Si enim futurum sibi facilem exitum multi persuaserint, quà data porta ruent aliàs non ruituri, & mundum scandalis impleturi.
1270
*Tertio. Notanda est doctrina, quam
ex alijs habet P. Fragosus Tomo 2. regiminis Christianæ Reipublicæ Lib. 10. Disputat. 23. §. 2. n. 7. Vers. Porrò expendenda, ubi ait cum Pavino, CanonicũCanonicum, qui est Vicarius Capituli Sede Vacante non solùm percipere in absentia fructus, sed etiam distributiones quotidianas, quia censetur esse in servitio Ecclesiæ, & in utilitate totius corporis: deputatur enim unus ut exerceat jurisdictionem, & non occupetur totum Capitulum, quæ ratio cessat in Vicario Episcopi, quia non est in servitio Ecclesiæ, sed Episcopi. Pro quo & allegatur Rota Decis. 222. num. 6. 2. parte diversorum. Sed quidem discrimen adductum non videtur admittendum, quia & Vicarius Episcopi in servitio est Ecclesiæ non minùs quàm Vicarius S. V. juxta dicta n. 11. præsentis Tituli. Pro quo facit quod
habet Auctor Lib. 8. Disput. 19. §. 4. n. 3. Ubi probat Episcopi & Vicarij unum esse Tribunal, nec ab isto ad illum appellari, sic concludens: Nec refert Vicarium constitui ab Episcopo, quia quamvis ab eo constituatur, non tamen Episcopus ei confert jurisdictionem, sed eam habet à Canone. Ex Cap. 2. de Officio Vicarij in 6. Ergo ejus jurisdictio est ordinaria &c. Cùm ergo idem Tribunal constituant, & ordinariam habeant jurisdictionem: sicut Episcopus in Ecclesiæ servitio est, ita & Vicarius, eisdem ministerijs mancipatus. Licet autem Episcopus Ecclesiæ sponsus sit, rectè dici potest in ejus esse servi
tio; nam & sponsum servire sponsæ rectè dici potest, quando & revera ita accidit; servit enim, & multipliciter servit. Qui autem cùm uxore est, solicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, & divisus est. 1. Cor. 7. v. 33. An non hoc servire est, & servitium multiplex, quod à se ipso hominem distrahit, & talem constituit divisionem, ut duo scilicet, dominus inquam & servus esse videatur? Servivit ergo Iacob pro Ra
Gen. 29. v. 20.
chel septem annis. Genes. 29. v. 20. Ubi Hispanorum Poetarum Princeps, Mas no servia à el, ser
vià à ella.
Ubi pro Christo figuratitium aliquid: Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis. Isaiæ 42. v. 24. Verba sunt Dei. Et qui stare queat ut Deus serviat? Bene utique, si ad Christum cum multis referamus, qui formam servi cùm acceperit, juxta Apostolum Philip. 2. v. 7. varia ministeriorum officiositate servivit. Sed cur illud? Audiendus, qui & nuper: Viri
Ephes. 5. v. 25.
diligite uxores vestras, sicut & Christus dilexit Ecclesiam, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam. Ephes. 5, v. 25. cum sequentibus, pro hoc mysterio. Ut stat quod ad præsens conducit intentum, Vicarios inquam Episcoporum Ecclesiæ servire, sicut & Episcopos ipsos, & ita distributionibus minimè defraudandos. Pro quo & facit quod idem P. Fragosus habet citata Disputat. 23. §. 2. n. 3. Vers. 1. ubi ita scribit: Quæri
potest quæ requirantur ut poßit absens à servitio suæ Ecclesiæ lucrari distributiones. Respondeo duo copulativè requiri, videlicet justam caussam absentiæ, & licentiam Ordinarij. Glossa in Verbo Suorum Prælatorum in Cap. Relatum, ubi Abbas Notab. 4. de Cleric. non resid. & tenuit Rota in una Lecien. fructuum 21. April. 1603. coràm Illustrißimo Pamphilio, & in una Calagurritana fructuum & distributionum 26. Maij 1614. coram Dom. Ubaldo. Sic ille. Non est ergo cur Rotæ auctoritate pro assertione illa priori terreamur, cùm pro ea, quam tuemur, illam apertè faventem habeamus, quandoquidem Vicarius Episcopi absens, & justam habeat absentiæ caussam, & Episcopi non solùm licentiam, sed & mandatum. Pro Indijs autem illud habetur speciale, fructus à quotidianis distributionibus non esse discretos: & ita cùm concedantur fructus, distributiones eatenus concedendæ. Neque enim è converso argui potest: negandos scilicet fructus & consequenter in divisas distributiones: neque enim adversantes sic arguunt, uti certum oppositum supponentes ex communi Ecclesiæ praxi in his, & similibus, juxta quem fructus absentibus cum justa caussa, & requisitis legitimis, neutiquam denegantur. Pro quo Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 12. de Reformat. & quæ circa illud habet D. Barbosa in Collectaneis, & remissionibus &c. Et Cap. de cetero. Et Cap. Ad Audientiam, de Cler. non resid.
1271
*Et ex utroque id, quod de Ecclesiæ
servitio dicebamus habetur manifestum. In priori enim de Canonicis agitur, qui in servitio EcclesięEcclesiæ fuerint, quibus nihil subtrahi debeat vel auferri, quod de communitatis sibi beneficio debetur. Circa quod sic Glossa Verb. In servitio: Nota quòd qui est in Servitio Episcopi, pro præsente reputatur quoad perceptionem beneficij, & Ecclesiæ servire intelligitur. Hæc ibi. Licet autem in eodem Capite sic addatur: Nisi fortè sint victualia, quæ non consueverunt absentibus exhiberi. Quibus verbis nomine victualium distributiones | sunt quotidianæ designatæ, ut in Summario Capitis dicitur, & Glossa exponit. Licet inquam ita habeatur, nihil inde contra superiorem positionem infertur; quia distributionum lucrum absolutè non subtrahitur, sed tantùm ubi talis est consuetudo. Id quod dici tunc nequit quando ad distributiones emolumenta Præbendariorum revocantur, sicut neque ad Ecclesias, in quibus talis non viget consuetudo. Unde Glossa circa distributiones in casu dicto nihil habuit speciale, quod diceret, ut illas censeret penitus denegandas, & ita Verb. Victualia, sic tantùm addidit: Hujusmodi victualia, sive distributiones non dantur studentibus in Theologia. Infra de Præbendis Cap. Licet. Sic illa, quæ in citato Cap. Licet, id addidit, quod in alio prætermisit circa consuetudinem. Et ita quod hîc dicitur, respicit consuetudinem Ecclesiæ. Verba illius sunt: quæ & de consuetudine statim agit, in qua distributionum separatio non extat, & sic concludit: Tunc credo quod integrè debeant habere beneficia in Theologia scribentes, aliàs parùm valeret talis indulgentia quantùm ad illos, qui non habent beneficia distincta. Tantùm ibi ad similia penitus extendendum.
1272
*In Cap. Ad Audientiam sic habetur:
Cap. Ad Audientiam.
Decernimus ut duo ex Canonicis Ecclesiæ memoratæ, in tuo servitio existentes, suarum fructus integrè percipiant præbendarum: cùm absentes dici non debeant, sed præsentes, qui tecum pro tuo, & ipsius Ecclesiæ servitio commorantur. Sic Honorius III. Ubi & Glossa similiter Verb. Commo
Glossa.
rantur, sic ait: & ita qui est in servitio Episcopi, servire Ecclesiæ intelligitur. suprà eod. Cap. de cetero, ubi de hoc. Ita illa, ubi quod de hoc ait, ad victualia refertur: sed quidem eodem modo accipiendum, cùm se ad illud referat, nec quidquam addat, ex quo possit diversitas conjectari. Ex quibus & habetur quàm sit parùm rationi conforme, quod ait P. Fragosus citato §. 2. Disput. 23. post adducta præcedentia Capi
ta sine verborum tenore nu. 11. sic enim ibi: Nam aliud est servire Episcopo, & aliud servire Ecclesiæ. Neque ex quo servitur Episcopo, censetur inservire Ecclesiæ. Sic ille: quod est quidem verissimum, sed extra rem, cùm agatur de servitio Episcopi in ordine ad sui muneris congruam administrationem: in quo ipsius est Ecclesiæ servitium insertum, ut est ex præcedentibus manifestum. Unde & irrefragabile apparet, quod de Vicario est dictum: nullus enim magis Episcopo inservit; immò nec tantumdem: cùm sit alter ipse, & ita nullus ita Ecclesiæ convincitur deservire, si ut debet, serviat: sin minùs grave onus conscientiæ subibit; ex inofficiosa absentia ultra graves suo in ministerio defectus, & restitutionis obligatione, juxta dicta. nu. 12. præsentis Tituli, pro quo hæc satis.
Loading...