*Ubi & observatione dignum occur
rit, solam Societatem in hac
PeruviañaPeruviana Provincia de adsciscendis adjutoribus Europæis
esse sollicitam; nulla enim Religio alia in eam
curam incumbit, dum sufficientes se habere
ministros, pro ijs, quæ ipsas constringunt, obligationibus arbitrantur. Quidquid de illis sit,
de quibus nihil ad nos, negari nequit eximium
esse illud & zeli animarum, & fraternæ charitatis argumentum. Quod cùm Reges nostri recognoscant, erga adducendos benigna liberalitate annuunt, sollicitudinis erga hoc pertinacia sancta collaudata. Europæos desiderat strenuos adjutores, & non solùm Hispanos, sed
Italos, Belgas, Austriacos, Bohemos, & alios,
genuina Societatis benevolentia complectitur,
probè scientes quantùm illi boni attulerint,
Bertonij, Monitolæ, Vincentij, Chiqueti, Becij,
Sotalelij, Rugæ, Turriani, Regij, Georgij, Tornaboni, Egidiani, Alexij, ab Augusta, Coronati, Ruizij, Campi, Palasij, & alij,
quorum memoria in
benedictione est. Eccli. 45. v. 1. Reginam esse
Societatem, de qua Vates rex Psal. 44.
Astitit
regina à dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate, dictum & exornatum à Nobis
in
Epithalamio. Et cùm Provincia Peruviana nobilis portio illius sit, prærogativa simili decoratur, ut aureo scilicet ornamento charitatis
amicta varietatem pulcherrimam ex nationum
varietate venientem amplectatur. Hic Peruviani, Chilenses, Panamenses, Carthaginienses, Mexicani, Castellani, Bœtici, Toletani,
Aragonienses, Catalaunienses, Navarri, Romani, Mediolanenses, Neapolitani, Genuenses, Belgæ, Alemani, Lusitani, quin & Galli,
fraterno vinculo colligati, ut dicere cùm Propheta Evangelico illi quàm verissimè valeamus:
Leva in circuitu oculos tuos, & vide, omnes
isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit
Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, & circumdabis eos tibi quasi sponsa. Isai. 49.
v. 18.
UtināUtinam hic sit spiritus in illa perpetuus, sic
enim & perpetuam felicitatem ipsi possumus
polliceri: sic enim & Psalmus præfatus, cujus
extremum illud etiam aureum, sicut
& fimbriæ
aureæ, de quibus
ibidem: Pro patribus tuis nati
sunt tibi filij. Proptereà populi confitebuntur tibi in
æternum, & in sæculum sæculi. v. 17. & 18. Pro
quo & illud 1. Cor. 8. v. 1.
Scientia inflat, chari
tas ædificat. Ut non scientiæ, sed charitati firmitas debeatur. Quod est pro Societate, & pro
alijs notabile documentum. Cui & concinit
aliud ex eodem
cęlesticælesti Magistro Ephes. 3. v. 17
In charitate radicati & fundati. Hinc & Sanctissimus Fundator in Proœmio Constitutionum sic fatur
: Quamvis summa Sapientia & boni
tas Dei Creatoris nostri ac Domini sit, quæ conservatura est, gubernatura, atque promotura in suo
sancto servitio hanc minimam Societatem IESV,
ut eam dignata est inchoare:
ex parte verò nostra
interna charitatis & amoris illius lex;
quam Sanctus Spiritus scribere, & in cordibus imprimere
solet, potiùs quàm ullæ externæ Constitutiones,
ad id adjutura sit &c. Super charitatem ergo
moles Societatis operosa consurgit: unde &
Provinciæ nostræ inde firmitas expectanda, licet scientiæ ita sit ornata luminibus, ut non sit cur debeat multis, ex illu|
strioribus invidere, ubi & verbo invidiam
abesse desidero.