*Nec in præfatæ dispositionis patroci
nium afferri potest quorumdam sententia, qui
apud Dianam
Parte 1.
Tract. 2.
Resolut. 49. affirmant talem gabellæ modum esse licitum: quod
ex Societatis Auctoribus etiam tenent apud
eũdemeundem P. Molina
Disputat. 663.
num. 5.
in fine. P.
Henriquez
Lib. 10.
Cap. 25.
num. 6.
in Glossa. Et
probabile censet Cardinalis Lugo
Disput. 36.
de
Iustitia num. 144. non inquam afferri potest:
quia in primis P. Molina tantùm ait juxta leges
Hispaniæ ex iis, quæ Clericis venduntur, deberi
alcabolamalcabalam: quod est alterius quæstionis. P. Henriquez nihil habet
loco citato & quamuis
n. 5. de
Sisâ loquatur, casum præsentem, vt
cōmunitercommuniter à
Doctoribus tractatur, non tangit. Probabilitas
autem quam Cardinalis Lugo sic generaliter agnoscit, non videtur eius consonare doctrinæ:
cum ipse
num. 140. vt certum statuat contra libertatem Ecclesiasticam esse, quando aucto rerum pretio, tale augmentum non manet apud
venditorem, sed per modum gabellæ soluitur.
Dicere enim augmentum tale in ipsà venditione
solutum non esse partem pretij, sed aliquid pretio superadditum, fallacia est manifesta, & verba legis amplectendo, contra legis niti
voluntatẽvoluntatem.
Si enim Clerici eodem grauantur modo, sic aut
aliter tribuendo, quod interest nominum discrimen, in re præsertim adeò scrupulis obnoxiâ, &
pro qua diligentissimè Ecclesiæ auctoritas excubat, sciens in Dei populum ex eius violatione infandam malorum colluuiem irrupisse? Pretium
quidem currens talis rei venialis sisæ suppositæ,
vt quatuor argenteorum est: & eadem est rerum
copia, ac ementium frequentia. Non potest equidem rebus sic se habentibus augeri pretium
:
quod si augeatur vsque ad sex, & duo additi ab
Ecclesiastico venditore petantur, libertas dicitur
Ecclesiastica violari, quia iniustè exigitur, quod
manere apud venditorem debet. Quod tamen
non sic videtur: quia cùm augmentum illud supra pretij iustitiam sit, non habet Ecclesiasticus
|
ius ad illud, nec Respublica habere vult, cùm
illud contributioni designet, vtpotè supra iustum
pretium acquisitum. Si ergo eo non obstante
libertas Ecclesiastica violatur, ex alio id capite
proueniet, quia scilicet Ecclesiastici ad modum
specialem vendendi adiguntur iuxta dicta
num.
præced. Atqui eadem est ratio, cùm augmentum
pretij non manet apud venditorem, vt constat,
quia etiam ad modum specialem vendendi adstringitur: ergo similiter Ecclesiastica libertas
minuetur.