SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

Indici Sanctuarij descriptio.
Section
HAbetvr illud in Collegio D.
Pauli Societatis Iesv Limanæ huius, aliàs Regum, ciuitatis, cuius templum amplitudine, decore, ornatu, ac maiestate mirabile, ijs etiam qui non Hispaniæ solùm, sed & magnæ Europæ partis templa conspicarunt. Tale enim esse oportebat, præter communem rationem, ciuium cælestium domicilium, in quo scilicet eorum complures & corpore & spiritu residerent. Vbi enim est thesaurus tuus, ibi est & cor tuum. Matth. 6. v. 21. Ergo & Sanctorum
Matth. 6. v. 21.
corda, vbi thesaurus eorum est. Sunt autem thesaurus corpora, & corporum partes, quibus nihil
ipsis in mundo pretiosius, ad consortium gloriæ, quam expectant ardenter, diuinitus ordinatæ. Viri debent diligere vxores suas vt corpora sua. Qui suam vxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim vnquàm carnem suam odio habuit, sed nutrit & fouet eam. Sic Apostolus. Ephes. 5. v. 28. & 29. Ex quibus euidens nobis emicat coniectura pro affectus magnitudine, quo Sancti sua corpora prosequuntur. Neque enim eorum sunt vt virorum vxoria corpora sociali quodam fœdere, ea, quæ satis est nota omnibus, vnitate. Cùm tamen sanctorum corpora reuera eorum sint, quibus vniti quondam, & tandem aliquando nexu indissolubili copulandi. Diligunt ergo illa vt sua, & eo, quo licet, modo, & nutriunt & fouent,
calidis precibus eorum consulentes gloriæ, qua se penitus futuros esse perfectos recognoscunt. Pro quo ita scribit Eximius Doctor P. Franciscus Suarez 1. 2. Tract. 1. Disput. 10. Sect. 3. n. 7.
P. Suarez.
Deest aliqua perfectio (beatis) quæ ex coniunctione ad corpora in illas redundabit. Sic ille. Meritò ergo dicere possumus ibi sanctos assistere vbi eorum sunt corpora, & locum huiusmodi vti proprium domicilium reputare. Vt stet etiam illud præsenti in caussa: Vbicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur & aquilæ. Matth. 24. v. 28. Vbi
Matth. 24. v. 28.
Christus Dominus Aquilarum nomine Sanctos designauit, vt communis Patrum sententia firmat, cui & affinis illa Isaiæ 40. v. 31. Qui autem
sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas vt aquilæ, volabunt &c. Circa quæ sic P. Cornelius sublimiori sensu: Beati sunt aquilæ. Primò, quia aquila, quæ acutißimi est visus (indeque dicta est aquila, quòd acutè videat, vt volunt multi) significat altam, arduam, intentamque Beatorum contemplationem. Hi enim diuina visione fruentes, mentis aciem in Deum solem verum, ac omnis lucis fontem figunt. Sic ille, alia pro eodem accumulans, sententiæ Christi adductæ inserta mentione.
2
*Et complures dixi in præfato templo corpore & spiritu residentes, quia vltra quadraginta eorum corpora, & insignes Reliquiæ ad sexaginta, cum alijs multis, quæ minùs censentur insignes, quia non ita magnæ; licet plures propter excellentiam eorum, ad quos spectant, meritò possint insignes compellari. Neque abs re fuerit eos hic lectori proponere, vt sicut alij apud Laurentium Beyerlinck Tomo 6. Theatri lit. R. Catalogi eiusmodi extant, ita & noster multis illorum illustrior iusta cum veneratione legatur.
SACRA CORPORA.

SACRA CORPORA.

S. Fortunati Martyris cum vase sanguinis. die 2. Februarij. S. Lucij Martyris die 2. S. Rogati Martyris incerto die, sicut & sequentium. S. Iusti Martyris. S. Antonini Martyris S. Vitalis Martyris. S. Christinæ Virginis & Mart. S. Leonis Martyris. S. Germanici Martyris. S,. Mercurij Martyris. S. Felicissimi Martyris. S. Septimiæ Virginis & Mart. S. Marcellini Martyris. S. Theodoræ Virginis & Mart. SS. Cyriaci & Theoduli Martyrum. die 2. Maij. S. Cyriacæ Virginis & Mart. S. Faustini Martyris. S. Gordiani Martyris. S. Gratiani Martyris. S. Gaudentij Martyris. S. Seuerini Martyris, cuius caput transfixum clauo. S. Cresentij Martyris. S. Victorini Martyris. S. Titi Martyris. S. Flauij Petri Martyris, 23. Augusti ex testimonio sepulchri annorum 15. & dierum 36. S. Lelij Martyris. S. Vrsi Martyris. S. Honorati Martyris. S. Pancharij Martyris 23. Septembris annorum 20. mensium 8. & dierum 11. ex testimonio sepulchri pariter adducto. S. Callistrati Martyris 16. eiusdem. S. Stactei Martyris 28. eiusdem. S. Euagrij Martyris 12. Octobris. S. Prisciani Martyris illius Socij. S. Basillæ Virginis & Mart. S. Candidæ Virginis & Mart. S. Herculani Martyris. S. Venerandi Martyris. S. Victoriæ Virginis & Mart. de quo & in Domo Probationis. S. Aureliæ Martyris die 2. Decembris. S. Theodori Martyris. S. Victoris Martyris die 15. Decembris. S. Liberati Martyris die 20. eiusdem.

RELIQVIÆ INSIGNES.

3
*S. Spinæ Coronæ Domini nostri IESV Christi.
S. Mathiæ Apostoli. S. Seuerini Mart. S. Caput, de quo suprà. S. Irenæi Martyris die 10 Februarij. S. Amantij Martyris die eodem. S. Cyriaci Martyris. S. Secundini Martyris. S. Celerinæ Martyris S. Caput. S. Timothei Mart. 24. Martij. S. Cassiani Martyris. S. Callisti Martyris. S. Lelij Martyris ab eo diuersi, de quo suprà. S. Martini Martyris, hac gloria singularis, cùm Confessores alij. S. Siluani Martyris die 5. Maij. S. Felicis Martyris. S. Faustini Martyris. De alio suprà. S. Eutychiani Martyris. S. Victorini Martyris. Alius suprà S. Victoriæ Martyris. De alia suprà. S. Arethusæ Martyris. S. Sergij Martyris. S. Mauritij Martyris. De alio infra. S. Zenonis & Sociorum plures insignes die 9. Iulij. S. Iuliani Martyris die 7. Augusti. S. Bernardi Abbatis 20. eiusdem. S. Eusebij Martyris 25. eiusdem. S. Primi Martyris sacrum Caput. SS. Mauritij & Sociorum die 22. Sept. SS. Martyrum Treueriensium, plures die 6. Octobris. S. Felicis alterius Martyris. SS. Vrsulæ & Sociarum Virginum & Martyrum duo Capita, & aliæ. S. Nicomedis Martyris. S. Feliciani Martyris. S. Agabiti Martyris. S. Valeriani Martyris. S. Parthemij Martyris. S. Valentini Martyris. S. Eugenij Martyris. SS. Trium Martyrum ignotorum nominum. S. Pontiani Martyris & Pontificis die 19. Nouembris. S. Portiani Abbatis 24. eiusdem. S. Aurelij Martyris. S. Hyacinthi Martyris. S. Irenæi alterius Martyris die 15. Decembris, Sacrum Caput. S. Antonij Martyris die eodem.

RELIQVIÆ MINORES.

4
*MInores inquam quantitate molis, vt cum Philosophis loquamur, non quantitate virtutis, cùm in eodem esse æstimationis gradu debeant, pari adorandæ cultu, & plures earum ob eos, ad quos spectant, excellentiam, maioribus aliorum præferendæ, vnde & insignes compellari posse superiùs dicebamus. Has ergo ante alias proferemus.
Ligni sacrosancti Crucis Domini miraculosa particula, quæ vices gubernaculi in tempestate amissi subijt, raro prodigio historijs commendato, de quo inferiùs.
Sacri velaminis Deiparæ. S. Iosephi eius Sponsi vestis fragmentum. S. Annæ eiusdem Matris os magnitudinis digitalis. S. Ioannis Baptistæ. S. Petri Apostoli. S. Pauli Apostoli. S. Iacobi Maioris. S. Philippi Apostoli. S. Bartholomæi Apostoli. S. Matthæi Apostoli. S. Simonis Apostoli. S. Laurentij Martyris. S. Ignatij Martyris & Pontificis. S. Chrysogoni Martyris. S. Sixti Martyris. S. Ianuarij Martyris. SS. Trium Iuliorum Martyrum. S. Hierolippi Martyris. S. Ignatij alterius Martyris. S. Vitalis Martyris. S. Cyrilli Martyris. S. Protasij Martyris. S. Candidi Martyris. S. Basilij Martyris. S. Herendani Martyris. S. Luciani Martyris. S. Geminiani Martyris. S. Nicetæ Martyris. S. Seueriani Martyris. S. Primitiui Martyris. S. Iacobi Intercisi Martyris. SS. Diui Placidi & Sociorum Martyrum Sanctorum quorumdam concretus sanguis. SS. Aliquot Martyres sine nomine. SS. Septem Dormientium Martyrum. S. Pigmenij Martyris. S. Pancratij Martyris. S. Iusti Martyris, De alio suprà. S. Victorini Duplicis Martyris. S. Firmij Martyris. S. Capitonis Martyris. S. Antonini Martyris. De alio suprà. S. Eleutherij Martyris. S. Lucij Martyris. De alio suprà. S. Cælestini Martyris. S. Liberati Martyris. Alius suprà. S. Floriani Martyris. S. Philemonis Martyris. S. Syluestri Pontificis. S. Ambrosij. S. Ioannis Chrysostomi. S. Hieronymi. Doctorum. S. Bonauenturæ. S. Francisci Seraphici. S. Alexij Confessoris. S. Caroli Borromæi. S. IGNATII Societ. IESV Fundat. S. Francisci Xauerij Indiar. Apostoli. S. Francisci Borgiæ. B. Aloysij Gonzagæ. S. Mariæ Magdalenæ. S. Constantiæ Martyris, S. Sophiæ Martyris. S. Christinæ Martyris. De alia suprà. S. Symphorosæ Martyris. S. Paulinæ Martyris. S. Armoniæ Martyris. S. Theodoræ Virg. & Mart. Alia suprà. S. Beatæ. Videtur Martyr. S. Claræ Virginis.
Sunt & præcipuorum Sanctorum Ordinis PrędicatorumPrædicatorum, quas eleganti theca inclusas huic Collegio dono misit Rmus. P. Fr. Franciscus de Marinis sui præclarissimi Ordinis Magister, singularis beneuolentiæ monumentum, & pignus amoris ingenui, vt pax, quam nescio quæ turbamenta fugauerant, inuiolabili vtrimque nexu firmaretur. Et ita quidem, Deo bene fauente proceditur, vt sperare liceat sic futurum, dum tales habemus obsides, cælestis Ierosolymæ ciues, quæ dicta pacis visio Reliquiarum suarum pignoribus obligatos.
5
*Et pro Thesauri adeò pretiosi decenti custodia & ornatu munifica est pietate & industria
laboratum. Duo dicata altaria præcipuo in templi loco, & in illis splendida loculamenta constituta supra viginti mille octo regalium expensis, vasa argentea deaurata adhibita, in quibus ars cum materia decertat, & aliquando superat. Sunt etiam & arculæ sacrorum Corporum elegantiæ spectabilis: quarum, & vasorum pretium aut prædicto æquale, aut vix inferius. Pro solemni autem collocatione ornatissima instituta processio, eo vehiculorum apparatu, splendore, & pompa, vt meritò dicere possim quod apud P.
P. Balinghem.
Balinghem in Kalendario Virginis lego die 28. Maij de huius generis quadam Venetijs visa loquentem: Qua quidem ante hac nulla, aut ad plausum festiuior, aut ad splendorem illustrior, aut augustior ad pompam Venetijs (muta nomen, & dic, Limæ Regum vrbe) sit conspecta. Sic ille. In quo
Illius laudatus promotor.
quidem deuotissima solicitudo P. Antonij Vasquez eluxit, cui tanti moliminis felix, faustus, fortunatusque, & si quid maius dici potest, & potest equidem, debetur exitus, semel & iterùm Prouincialis, & Collegij Rectoris cuius memoria in benedictione erit, iam ad æterna tabernacula admissi ab amicis, quos non ex mammona iniquitatis, sed sanctè collecta constructis tabernaculis honorauit. Et longo hîc ætatis ductu muneratus ab eo, qui est Corona Sanctorum omnium, defecit enim (vt verbis Christi loquar: Vt cùm defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. (Lucæ 16. v. 9.) annum agens secundum
Lucæ 16. v. 9.
suprà nonagesimum, vt sic tantum posset opus perficere, & perfecto frui, semper aliquid pro ampliori eius gloria meditatus. Vt cùm defeceritis. De morte agit Dominus, & tamen illam suo non vult nomine designatam, vt priuilegium hîc aliquod ijs, de quibus agebat, circa mortem concessum agnoscamus: vt scilicet longæuis adueueniat, in quibus non morborum violentia, sed naturæ defectus sentiatur. Pro quo isthæc modò satis.
Loading...