*Neque dici iam potest id, quod apud Dia
nam aliqui
citata Resolut. 21. in fine dicunt, prædicta scilicet Decreta non fuisse sufficienter publicata, vel non fuisse recepta, vel non tollere
praxim & consuetudinem communiter in aliqua
prouincia receptas. Ad quæ ille sic ait:
Sed ego
has responsiones suis auctoribus libenter relinquo: ipsi
videant, & de illis rationem reddant, si fortè vocentur à Sacra Congregatione. Mihi verò bonum est
Romanis Oraculis reuerenter, vt facio, adhærere.
Sic ille, de ijs locutus, qui de Innocentij Decreto
modo prædicto sentiebant, in quo præter id, quod
de Octaua dictum est, generaliter statuitur vt
circa Beatificatos nihil præter id, quod concessum fuerit, peragatur, sed omnino concessionis
forma seruetur. Non inquam dici potest
: Nam
præter id, quod citatus Scriptor prudenter admonet, & suo exemplo confirmat, præfati, de quibus sermo, de Innocentij, vt dixi, Decreto loquebantur, non de nouiore Alexandri, de cuius publicatione dubitari nequit, ideò enim ad nos Roma transmissum. Quòd autem receptum in Hispania quoad Octauas fuerit, pro certo habetur,
nisi fortè ante illud ob Decretum Innocentij iam
fuerant illæ sublatæ vbi Beati, aut Patroni non
erant, aut Titulares. Quod ad punctum, in quo
sumus, nobis sufficit. Et verò cùm de lege con
stat, & an sit recepta dubitatur, debere seruari receptissima sententia est, pro qua Bonacina
Tomo
2.
Tractatu de legibus. Disput. 1.
Quæst. 1.
Puncto. 4.
n. 44. Doctores adducit, sicut & Mag. Gallegus
Tractatu de Conscientia. Dub. 101. ex Societate
præsertim. Et quamplures congerunt qui de conscientia disserunt, Bossius, Del
beneBene, PP. Bardi, &
Franciscus de Lugo. Et licet Diana
Parte 1.
Tract. 10.
Resolut. 3. cum P. Salas, qui posteà sententiam reuocauit & P. Azorio
Parte 1.
Lib. 2.
Cap. 19.
Quæst. 12. contrariam probabilem arbitretur; id certè locum tunc habet, quando dubium est probabile, vel tale vt ad dubitandum sit
rationabile fundamentum, quia alij dicunt, alij
negant, vt ex eôdem P. Azorio colligitur, dum
sic loquitur:
Potest eam partem amplecti, quæ negat
legem vsu esse receptam. Addens statim doctrinam
de probabilitate rationum vt credatur non fuisse
receptam. In nostro autem casu non ita accidit,
quia vt non sit receptum dictum Decretum, nullum, quod momenti alicuius sit, extat fundamentum; neque enim est pars, quæ receptum neget,
ob cuius auctoritatem prudens possit dubium subintrare.