SECTIO XII.

SECTIO XII.

An Sanctis translatis ratione Reliquiarum, aut ex alijs titulis perpetuò transferendis, possit dies stabilis designari.
127
*P. Guyetus lib. 2. Cap. 2. Quæst. 3. tran
slationem à mutatione distinguit in eo quòd Festa cùm transferuntur Festo alio seu Officio maiori impedita, suęsuæ tamen diei addicta remanent, vt impedimento cessante, in ea iugiter celebrentur: quæ verò mutantur, designata die vti propria in statione persistunt. Et hanc quidem negat & impugnat respectu Sanctorum qui in Romano sunt Kalendario descripti Quæst. 7. arguens Primò quòd Rubrica 10. de Translat. Festorum nu. 6. vel numquàm, vel hîc maximè locum habeat, vt videlicet occurrentibus simul eodem die Festis duobus, fiat de digniori, translato minùs digno: hunc autem textum per Epikeiam modo, quo ante docuimus, interpretari par non est ratio, cùm Festum hîc transferendum non sit proprium, sed commune totius Ecclesiæ, adeoque iure communi regendum. Secundò, Quia si mutaretur tale Festum in alium diem statum ac firmum, & ille dies incideret in Dominicam, periret Officium Dominicæ; quod incommodum caueri summopere debere diximus aliàs. Item posset accidere vt in Translatione præferretur alijs sibi æqualibus priùs in Kalendario descriptis, contra Rubricam citatam nu. 7. Tertio denique. Nam hic est vsus multorum propriorum, in quibus post designatum suo die Festum, si quod aliud eo die in Kalendario Romano descriptum habeatur, additur protinus transferendum nullo die determinato. Sic ille, adducto exemplo Ecclesiæ Briocensis, & concludens esse alia innumera, exempla scilicet. Nihilominus.
128
*Dico Primò. Translatio seu mutatio
Festorum in diem stabilem conuenienter stare potest. Hoc esse satis verosimile, nec sibi penitus displicere, fatetur præfatus Scriptor ita scribens ante prædicta ex ipso: Mutari posse suadent rationes supra Quæst. 5. & 6. pro Festis proprijs allatæ, quibus non magnoperè repugno: maximè vbi Breuiarij proprij ius integrum est, vel consuetudo talis inualuit. Aliàs verò ne ijs planè consentiam, vetant hæc argumenta. Hæc ille, consentiens quidem, sed non planè, aut plenè; & aliquomodo suis illis retardatus argumentis, quæ nullius esse roboris statim ostendendum. Et probanda Assertio rationibus illis, pro mutatione ab eodem adductis, quæ aut hoc probant, aut exigui sanè momenti esse comperiuntur.
129
*Quæst. 5. vt mutatio liceat post alia sic
inquit: Per Epikeiam, quæ seruat intentionem legis in his, ad quæ forma legis non se extendit, inquit S. Thomas 2. 2. q. 120. arti. 1. Non potest autem meliùs seruari intentio legis, quàm si eam in
terpreteris eo planè sensu, quo eam legislator ipse in pari casu est interpretatus. Tunc sic. Interpretatio in pari casu constat ex multis, quos proponit ipse Quæst. 4. in quibus Ecclesia pluribus sanctis, qui nequeunt commodè proprijs ipsis diebus celebrari, alios assignat stabiles, ne perpetuò extra certam sedem diuagentur. Prætereà vt Festis illis, de quibus agit Epikeia faueat non est maior ratio, quàm vt alijs, vt videtur planum, nam in omnibus legis forma est eadem, & ex D. Thomæ doctrina venit applicanda. Nec satisfacit quod de iure communi dicebatur, quo debet regi translatio: nam circa ius commune locum Epikeia habet, vt ex eodem S. Doctore liquet, qui de lege absolutè decernit, nihil est ius commune, quàm communis lex. Item ius commune ita procedit, vt opus interpretatione sit, & ita talis adhiberi, qualem in pari casu legislator adhiberet, pro quo verosimiles possunt coniecturæ succurrere, neq;neque enim euidentia opus est semper, iuxta Auctorem eumdem, qui ex Epikeia arguit, non quidem euidenter, sed valde similiter vero.
130
*Quæst. 6. pro prima regula statuit mu
Alia ex eodem valdè vrgens.
tationem tunc maximè adhibendam, quando Natalis Sancti alicuius ita excluditur à die proprio, vt numquàm in eo celebrari queat, quod & probat: Nam cùm tunc non nisi perperam diei illi aßignaretur, quid opportunius quàm alium ei certum ac statum decernere? Sic Auctor. Ergo cum in casu, de quo agimus, idem accidat, hæc eadem est ipsi doctrina penitus applicanda, vel si pro eo locum negatur habere, ineptè etiam ad ea, quæ intendit ille, pertrahetur.
131
*Deinde arguere possumus ostendendo
quàm sint infirma, quæ in contrarium adducuntur. Ad Primum ex Rubrica de Translatione debet sic arguens respondere siquidem illa generaliter statuit, vnde non solùm ad Festa in Romano Kalendario descripta, sed ad propria etiam debet aptari, in his, qui Breuiario Romano vtuntur. Exemplum sit in Festo Dedicationis Ecclesiæ, in quo potest Sanctus occurrere, cuius insignis habetur Reliquia, vel alius valens celebrari in Religione quapiam. Tunc iuxta Rubricam transferendus ille, & iuxta præfatum Auctorem potest illi dies stabilis designari. Venit ergo mu
tatio nomine translationis; & sicut in Festis proprijs id locum habet, ita & in alijs, cùm nulla in Rubrica diuersitas proponatur. Et quidem illa nominum differentia ab Auctore præfato voluntariè videtur inducta, cuius non meminit Gauantus, & ad vtrumque effectum solo nomine vsus Translationis, vt videri potest Parte 2. Sect. 3. Cap. 9. & 10. & Sect. 8. Cap. 5. nu. 9. de
Et apud Gauant.
Festo Dedicationis Ecclesiæ locutus, sic addit: Translationem verò eiusmodi à Consecratore posse fieri ex iusta caussa decreuit Sacra Congregatio Rituum die 19. Februarij 1585. Quæ translatio fieri in diem stabilem posse ibidem probat, quæ est mutatio iuxta P. Guyetum, & vocatur nihilominus translatio. Sicut in Iure Cap. 1. de Translat. Episcop. pro vna & eadem re sumuntur: Translationes Episcoporum & Sedium mutationes.
132
*Ad Secundum responsio est facilis; nam
Secundum item.
in primis ex eo fiet, respectu Festorum Semidu|plicium nullum inconueniens futurum, quandoquidem per illa officium nequit impediri Dominicæ. Quod verò ad Duplex attinet, quocumque modo est ineuitabile, nam quod aliquando in Dominicam incidat necessarium prorsus est: neque ex eo quòd stabilis ipsi assignetur dies, plus aliquid impedimenti emergit. Quod additur inconueniens ex eo quòd contingere possit vt Festum, quod in Kalendario præcedit,
Notanda doctrina.
si transferatur, sit mutato postponendum contra id, quod in Rubrica disponitur, deuorandum aliquando est in ordinario cursu translationum, quod est ab eodem obseruatum Auctore Lib. 4. Cap. 7. Quæst 3. quando scilicet Festum Semiduplex infra Octauam occurrit, & Dominica impeditur: tunc enim secunda est feria celebrandum, & translatum aliud post Octauam; pro quo Festum SS. Martyrum Ioannis & Pauli, ac S. Antonij de Padua proponit, quando scilicet Festum huius erat Semiduplex, iam enim ad Duplicis est ritum, & meritissimo quidem, subleuatum.
133
*Ad Tertium dicimus huiusmodi muta
Tertium annuente aduersario.
tionis modum non esse obligatorium, & ita in diuersis Ecclesijs vsum posse vnum aut alterum reperiri. Quod autem contendimus est id esse licitum, quod probauimus. Vnde citatus Pater Lib. eodem Cap. 10. Quæst. 3. ita scribit: Quæ in Kalendario descripta habentur, seu ab vniuersali Ecclesia fiunt, ea particularibus locorum præferantur, facta horum translatione, seu mauis mutatione, prout dictum est Quæst. 5. Capitis præced. vbi etiam loquitur de Festis in Kalendario contentis §. Porro quocumque præcedentibus respondente: & verba illa, saltem quando Festum, quod sic posthabetur, est proprium, id indicant cum immediatè præmissis. Sicut ergo quando mutatio iuxta ipsum licet, obligatoria non est, ita & Nos in ea, quam licitam arbitramur.
134
*Patres Franciscani illam amplectuntur,
PP. Minorum vsus fauet.
vt videre licet in Rubricis pro Mense Nouembri, sic enim ibi. In secundis Vesperis Dedicationis Basilicæ Saluatoris fit Commemoratio tantùm Translationis S. Ludouici Episcopi, quæ, si venerit in Dominica, non transfertur, quia nimirùm die suo celebratur, hoc est die 10. Nouembris. Nam in Kalendario Sanctorum nostri Ordinis tali die locata est. Sic ibi; non obstante diem illum Translationis non esse, sed Octauum eiusdem mensis. Et quia dici potest Festum non esse ex ijs, quæ Vniuersalis Ecclesia celebrat, notanda ratio quæ redditur casu in simili ibidem verbis illis: Festum S. Elisabeth die 10. quæ erit sibi propria, & non translata, cum non sit locandum die 19. quia impeditur cum Octaua S. Didaci. Cùm ergo ratio eadem in omnibus vigeat, impedimenti inquam perpetui, ita de omnibus videntur censuisse: nec mutanda dispositio ex eo quòd S. Elisabeth Festum iam sit de præcepto, neque enim peioris conditionis factum in ordine ad effectum dictum, sed planè melioris, quod & in alijs eiusmodi Festis accidit, quæ ex eo, quòd altioris conditionis sint, sua illis debet assignari Sedes stabilis, cùm à propria fuerint deuocata. Et expresse die 6. Februarij in translatione S. Agathæ in diem 6. tamquàm propriam.
135
*Dico Secundò. Resolutio Assertione præcedenti comprobata non solùm procedit
quando translatio fit ratione Reliquiarum, sed etiam ex quolibet titulo, vt ratione Festi proprij, aut concessi generaliter ad libitum, Id quod eisdem constat fundamentis. Sic S. Hilarius transferri in diem stabilem potest, quia dies 14. Ianuarij Festo Iesv Nominis est in perpetuum impedita. S. Raymundi ob S. Ildefonsum. S. Andreæ Corsini in Hispania ob S. Iuliani Octauam S. Agathæ ob Martyres Iaponienses apud Nos, & PP. Minores. S. Monicæ ob S. Spineam Coronam. S. Leonis 28. Iunij ob B. Aloysij Octauam, pro quo 11. Iulij assignatus. Licet autem Festum S. Zenonis & sociorum præmittendum videatur, vti à die 9. Mensis eiusdem auulsum propter Octauam Visitationis, non ita factum, quia illud vti semiduplex, vix inueniebat sedem, hoc autem vti Duplex potuit infra Octauam Dedicationis Ecclesiæ nostræ S. Pauli constitui, quæ Vniuersalis Ecclesiæ non est, & de cuius valore, cùm consecrata non sit, potest non immeritò dubitari, de quo aliàs. Item S. Alexij ob Dedicationem dictam. S. Petri de Alcantara ob Consecrationem S. Metropolitanæ Ecclesiæ.
Loading...