*Quintò, Possessio non habet locum nisi
circa rem corporalem, & quasi incorporalem,
quæ sit ius agendi aut exigendi sæpiùs aliqua
v.. Verbi g.gratia,
Beneficio, censu, seruitute, in quibus possessio rei
acquiritur per vnum actum factum quasi ex iure,
siue ex animo habentis ius.
v.Verbi g.gratia, ingressus in Capitulum, exactione vnius canonis censualis, transitu per fundum alienum: quem actum qui bona
fide fecit, aduersario sinente & patiente, appellatur quasi possessor: & posteà si dubium de iure
Beneficij, census, aut seruitutis superueniat, præfertur alteri, qui hoc non fecit, potestque pergere
in vsu iuris, quod Beneficiario, domino census,
& domino seruitutis competit, donec constiterit
ipsum non habere ius. Non habet autem ista quasi
possessio locum in iure exigendi rem, aut factum
tantùm vnum ab alio.
v.Verbi g.gratia, vt semel soluat centum
aureos. Si enim dubium oriatur an debitor soluerit, non potest creditor dicere se esse in possessione exigendi, quandoquidem numquàm aliquid tamquàm debitum exegerit, acceperitque,
per quod possessionem crediti acciperet: vnde
alio principio tunc opus est; scilicet quòd quando
agitur de iure ad rem, & obligatione personali,
melior sit conditio negantis, quàm affirmantis:
Sic, vt si dubium sit an ex aliquo titulo aliquis sit
alterius debitor, melior sit conditio negantis titulum, quàm affirmantis. Quando autem constat
de titulo & obligatione, & dubium est an solutio
|
facta sit, melior sit conditio creditoris negantis,
quàm debitoris affirmantis. Ergo &c.