SECTIO IX.

SECTIO IX.

Vtrum Reliquia non magna, possit ratione qualitatis Insignis reputari.
104
*P. Quintanadueñas Tract. 7. Singul. 28.
nu. 7. hæc habet. Si Reliquia sit vel Christi Domini, vel B. Virginis, vel eminentissimi Sancti, non ita magna pars aut quantitas requireretur, vt sit insignis, ac si esset alterius non ita eximij sancti. Talis reputabitur vnica Coronæ Spina, Crucis non valde magnum frustum: aliquot B. Virginis Capilli: Sancti Ioannis Baptistæ vel S. Petri, S. Annæ, & aliorum insignium, v.veri g.gratia, Apostolorum & Euangelistarum ossa ad palmum, vel quid æquiualens; licet integrum Crus, Brachium, aut Caput non sint; tunc enim defectus quantitatis ab excessu qualitatis suppletur. Sic cùm videatur absolutè statuere, concludit non esse improbabilia quæ dixerat. Et ea cùm retulisset P. Pasqualigus
Negatiua P. Pasqualigi.
Quæst. 261. n. 6. ita subdit: Verùm hoc probari non potest. Quia licet sint Reliquiæ insignes relatiuè ad eos, quorum sunt Reliquiæ, non tamen sunt insignes secundum se, & consequenter neque in ordine ad effectum recitationis Officij, & celebrationis Missæ, quia ad hunc effectum debent esse insignes secundum se. Et cùm non contineantur sub qualitate expressarum in Decreto Sacræ Congregationis, nec illis æquipolleant, facultas recitandi Officium, atque celebrandi Missam, non habebit locum intuitu ipsarum. Sic ille, qui de æquipollentibus admittit. n. seq. & idem tenet P. Henao Disput. 28. n. 426.
Et P. Henao.
inde arguens, quia vbi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus.
105
*Dico Primò. Quod ad Sacram Spinam
pertinet, non solùm vt non improbabile, sed vt certum admittendum esse Reliquiam insignem. Probatur; Nam Sacra Rituum Congregatio illius celebrationem concessit sub ritu Duplici Ecclesiæ Seguntinæ, vt videri potest in Codice nouarum concessionum impresso Matriti anno 1671. & iam pridem celebrationem habuit in Metropolitana Hispalensi, vt testatur P. Quintanad. Singulari citato num. 4. & quidem quod ad adorationem attinet, de fide est eidem deberi, tum ex generali ratione in omnibus, quæ sunt Christi sanctificata contactu, tum ex speciali, quia dignissimam in Christi corpore partem tetigit, & transfixit, & ipsius est sanguine consecrata. Pro quo videri potest P. Bordonus Tomo 4. Resol. 117. n. 42. Quòd autem insignis Reliquia computari debeat ex eo probari potest, quia dubitari nequit quin Sacra Corona, si integra esset, non solùm insignis Reliquia, sed plusquàm insignis haberetur, & cultum supremi ritus Ecclesia ipsi teneretur exhibere: Ergo & singulæ spinæ taliter æstimari debent, vt eis cultus saltem Reliquijs alijs impendi solitus debeatur. Illationem probo: Nam aliàs Corona sine cultu huiusmodi penitus remanebit, integra enim inueniri non potest, debet ergo suis in partibus, quæ veluti ipsius sunt membra, celebrari. Et ob rationem huiusmodi S. Congregatio, vt vidimus, cultum concessit, supposita Reliquiæ veritate, pro qua exploranda non sunt euidentia argumenta petenda, sed quæ verosimilem & probabilem, atque ad fidem humanam sufficientem notitiam pariant, pro quibus multa Bordonus citata Resolutione ex doctissimis allegationibus, pro defensione spinæ in Ecclesia S. Prosperi Regij asseruatæ à n. 42. citato. Id quod etiam in Metropolitana Hispalensi, & alijs obseruatum.
106
*Dico Secundò. Sacra Spina non est ritu
tantùm alijs Reliquijs communiter exhiberi solito celebranda, sed altiori. Probatur, Nam excellentia eius, de qua dictum, id exposcit, quin paruitas possit obstare: Si enim illa esset obstaculo neque communi alijs ritu posset coli, quod est à Nobis improbatum. Deinde ante annos plures concessum est Officium S. Coronæ sub ritu 2. Classis, sine respectu vllo ad eiusdem Reliquias; cùm ergo Reliquia aliquid debeat operari vltra ea, quæ aliàs licent, Sacræ Spinæ cultus 1. Classis videtur tribuendus, qualem habet | in Hispalensi Ecclesia, vt testatur P. Quintanad. Singul. 28. cit. n. 4. Videantur dicta n. 100. Neque his obstat concessio Ecclesiæ Seguntinæ facta, de qua n. præced. in qua ritus videtur coarctatus; concessio enim talis vim suam non tollit alijs, iuxta quas Festum istud altiori est ritu celebratum, quo posito id, quod modo superaddendum asserimus, specialem non habet difficultatem. Vnde & in Ecclesia Seguntina ritu. 1. Classis celebrari habetur in Codice anni 1674. Matriti impresso. Pro quo id adijciendum in præsenti, quod tradit P. Guyetus Lib. 1. Cap. 28.
Quæst. 9. vers. Quin & aliarum, vbi ait in Andegauensi Ecclesia celebrari Festum S. Andreæ ritu 1. Classis, ob insignem brachij Reliquiam, quam possidet. Hac de caussa celebratur à Nobis, quæ in nostro extat Sanctuario cum exclusione in diem alium S. Monicæ die 4. Maij, etiamsi huius Festum ex nupera concessione sit Duplex minus, quia pro eo die concessum est Sacræ Coronæ Officium. Et licet tunc sancta prædicta ritum inferiorem haberet, robur concessionis persistit ob maiorem alterius dignitatem, iuxta generalem Gauanti doctrinam Parte 2. Sect. 3. Cap. 10. in fine, vbi ita scribit: Officia concessa ad libitum in pari gradu cedunt alijs de præcepto, vel ex vi Rubricarum recitandis. Sic ille. Quæ ergo in altiori gradu sunt, non cedunt, sicut est Festum S. Spinæ, Pro quo & stat Priuilegium Hispaniæ.
107
*Dico Tertiò. Quod de S. Spina dictum,
dicendum pariter de Reliquia SS. Ligni Crucis. Probatur, quia similis eidem debetur adoratio, & potest Spinæ magnitudinem adæquare, & verò etiam superare. Videtur autem in ea, qua Sanctuarium nostrum gaudet, valde specialis titulus, immò & tituli ad altiorem cultum reperiri, pro quo Cardinalis Baronius, per cuius transiuit manus, luculentissimum testimonium perhibuit dicens pro certo se habere esse illam ex certioribus vnam, & mirabiliorem, quæ possunt in vniuersa Christiana Republica reperiri: vtpote qui & inuentionis fundatissimam fidem altè combiberat, & varia fuerat miracula ipsius expertus,
nondum Cardinalis, pro quo instrumentum extat illius subscriptum manu, & Notarij publici & Apostolici, præmisso citati Domini iuramento, qui Reliquiam tradidit, interuentione firmatum. die 10. Decembris 1572. Tradita est autem, quia ab eo, cuius fuerat in possessione ante annos aliquot, Cardinali inquam de Ara cæli, sic fuerat sub mortis extrema dispositum, vt eo incomparabili thesauro Indiarum Christianis profectibus commodaret. Neque totam, quam reliquit, voluit pretiosissimi Ligni transmitti portionem, sed frustrum considerabile, cuius est obsecutum voluntati. Quæ autem in naui, qua fuit Reliquia cælestis aduecta, eius fuerint virtute patrata in Historia Societatis habentur Parte 3. Lib. 5. nu. 103. & 104.
108
*Potest ergo hæc sacrosancta Reliquia
Circa ritus qualitatem.
ritu coli supremo, sicut de Sacra Spina dictum, idque die 3. Maij, sicut in sancta Hispalensi Ecclesia; quam verissimè enim dici de illa potest, quod in illius diei habetur Officijs: Dum Sacrum pignus cœlitus reuelatur, Christi fides roboratur. Ad sunt prodigia diuina in virga Moysi primitus figurata, Dei magnalia reserantur &c. Sed non videtur omittenda Commemoratio Sanctorum Alexandri, Euentij &c. Ne penitus eorum memoria apud nos deleatur; ea enim de caussa in Festo Natiuitatis Domini Commemoratio S. Anastasiæ admittitur: & cùm id quod ad ritus eleuationem pertinet ex vrgenti obligatione non sit, in eo non est tanto cum rigore agendum; quod & in alijs obseruat Gauantus citato Cap. 10. nu.
16. cuius verba dedimus n. 106. Neque ex Festo D. Iacobi in Hispania vrgeri potest, in quo semper omittitur Commemoratio S. Christophori: nam solemnitas illa est Patroni, & de præcepto, quam Hispana Ecclesia conatur quàm potest solemniùs celebrare. Vt autem omnis circa hoc possit dubitatio eximi, esset forsitan expediens vt Reliquiæ celebritas in Festo Exaltationis statueretur: nam die 3. Maij Inuentio celebratur, in Festo autem Exaltationis die 14. Septembris ipsius Crucis gloria, quam toto Orbe promeruit, eo quòd præcipuum fuerit instrumentum nostræ redemptionis, neque solùm ob recuperatam ab Heraclio, & miracula in reportatione perspecta; antiquior siquidem est ista celebritas, vt videri potest apud P. Guyetum Lib. 1. Cap. 1. Quæst. 12. vers. Ad Festa. Quod & manifestè habetur in Lectione 6. sacri illius Officij, ibi: Itaque Exaltationis Sanctæ Crucis solemnitas, quæ hoc die quotannis celebrabatur, illustrior haberi cœpit &c. Tunc autem nihil speciale habebit Officium præter omissionem commemorationis Octauæ Natiuitatis Virginis; neque futurum 1. sed 2. Classis, quia ex Duplici maiore ad Duplex istud est immediatus ascensus, & non debet altior Reliquiæ ratione tribui, quàm habet maius Crucis in Ecclesia Festum, Inuentionis scilicet, in quo quia 2. est Classis, ad 1. fit mutatio, vt aliquid Reliquiæ titulus operetur, & ita fit, vt diximus, in Hispalensi Ecclesia, in qua visum prædicta copulari.
109
*Dico Tertiò. Quod ad Capillos San
ctissimæ Virginis attinet, stante illorum certitudine, valde est verosimile posse Reliquiæ insignis titulo celebrari. Vnicus certè illius Capillus pretij videtur eximij, vt dicere meritò cœlestis Sponsus queat illud Cant. 4. v. 9. Vulnerasti
Cant. 4. v. 9
cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in vno oculorum tuorum, & in vno crine colli tui. Vbi de vno crine, & non de illorum vinculo, esse sermonem, non pauci sentiunt, ex quibus Ruper
Rupertus.
tus. Quid vno crine fragilius, & quid vno crine subtilius? ait ille mystico pro humilitate Virginis sensu subiuncto. Crinis vnus vix comparet; humilitas Virginis vix consentit quòd computari inter homines poßit. Quod non tollit quo minùs de corporeo crine etiam queat intelligi, sicut quod de oculo dicitur, pro quibus & versu. 1. Oculi tui
Ibid. v. 1.
columbarum. Capilli tui sicut greges caprarum. Vbi oculos ob naturalem modestiam laudatos ex P. Gaspare Sancio habet P. Cornelius, qui & crines Virginis ex Nicephoro commendatos, iuxta quem flaui illi vti præsenti loco interpretationem non incommodam, & mysticis substratam cum eisdem pietati legentium repræsentat. Potest ergo & alteriùs de oculo vno, ac crine similis sensus admitti, vt vel vnius Virginis Capillus debeat supra plures multorum Sanctorum Reli|quias computari. Quanto apud Deum sint in pretio electorum capilli, illa ipsius declarat ite
rata sententia: sed & capilli capitis vestri omnes numeratisunt. Matth. 10. v. 30. & capillus de capite vestro non peribit. Lucæ 21. v. 18. Quid ergo de capillis Virginis Christiana debet coniectura sentire? Numerati illi, & nullus eorum periuit, & ita Romæ in templo S. Crucis, in subterranea eius Capella à S. Helena erecta, ostenduntur, idque solis fæoeminis, & semel in anno dumtaxat. die. 20. Martij, vt ex Attilio Serrano Lib. de 7. Vrbis Ecclesijs habet P. Balinghem in Kalendario Virginis ad præfatum diem. Asseruantur etiam Aquisgrani, Neapoli in Ecclesia S. MARIÆ de Sapientia, Oueti in Hispania, in cuius maiori Templo Arca illa miraculosa visitur, in qua non solùm insignes, sed & raræ complures continentur, & fortè alibi alij.
110
*Historia PP. Prædicatorum Parte 3.
Lib. 3. Cap. 20. narrat Beatissimam Virginem conspicuam se fecisse Venerabili P. Alano de Rupe, & de neglecto Rosarij cultu per ducentos ferè annos in Christiano populo admonuisse, quem vt promoueret, rursumque Sacra illius Sodalitia aggregaret, imperauit. Et vt in eo munere exequendo instructior esset, annulum ei ex sanctissimi Capitis sui crinibus miro opere contextum dedit. Pro quo & P. Balinghem in Kalendario Virginis die 8. Septembris. Sed capil
lorum huiusmodi alia est ratio, cùm in apparitionibus talibus non ipsa soleat aduentare Virgo, sed Angelus eius personam agens in assumpto corpore; pro quo videri potest P. Suarez Lib. 6. de Angelis. Cap. 21. n. 23. optimam reddens rationem. Et licet addat ex peculiari beneuolentia posse aliquando contingere, vt apparitio in Virginis propria persona fiat, sicut Diuo Iacobo dum viueret in Cæsaraugustana columna, & D. Ildefonso in cœlis regnans, id sanè rarissimum esse, & ita nisi maximo cum fundamento minimè tale aliquid factum fore iudicandum, sed regulariter Angelicum adfuisse ministerium. Si autem contendat quis ex beneuolentia prædicta Venerabili Alano personalem Virginis apparitionem obuenisse; id quidem ipsi erit verosimile, non sic alijs, vnde neque sufficiet vt Capilli dicti tamquàm veri & proprij Virginei Capitis debeant æstimari; licet si modò extent, sint veneratione dignissimi, quia miraculosi & à Virgine propriorum vices subituri fuerint Angelica subministratione transmissi. P. Ferrandus Lib. 1. Cap. 4. nullos extare in terris Capillos Virginis autumat, sicut Christi, sed aliorum esse Sanctorum.
111
*Dico Quartò. Quod de Reliquijs ex
cellentium sanctorum à citato scriptore dicebatur, & vidimus. n. 104. parùm ipsis fauorabile est, quòd scilicet ossa ad palmum sufficiant; nam id etiam in non eximijs sufficere probatum Sect. 6. vnde minores satis esse consequenter dicendum. In speciali autem statuere de hac aut illa, prudentis erit arbitrij, sicut in alijs, de quibus dictum. Digito D. Ioannis Baptistæ Ecclesiæ aliquæ gloriantur; & generaliter digitum esse
Reliquiam insignem affirmat P. Guyetus, vt vidimus n. 67. quod quidem, quia non probarunt plures, ad titulum eximij sancti recurrendum, & conuenientius erit si in die Decollationis eius celebretur, sic enim plus ratione eius Festo tribuetur, quod erit Duplex maius, atque integras habebit Vesperas, & symbolum in Missa. Sic & Reliquia S. Stephani in Festo Inuentionis Sacri ipsius Corporis aptiùs collocabitur, & Reliquia S. Ioannis Euangelistæ in Festo eiusdem die 6. Maij: sic enim & cultus maior fit manifestior, & nihil in præcipuis immutatur, vbi vitanda, cùm licet, immutatio, ob peculiarem dierum illorum solemnitatem. Erit autem Festum S. Stephani Duplex maius, & S. Ioannis. 2. Classis. Licet enim Festum Inuentionis sit tantùm semiduplex, ob excellentiam, qua inter sanctos gaudet, plus aliquid ei videtur tribuendum, cùm & sint qui id omnibus Reliquijs tribuant probabiliter; & prætereà quia in præcipuo Festo ad gradum 1. Classis tolleretur, & ita in minùs præcipuo aliquid habere debet, quod illam sapiat dignitatem. Et quidem cùm inuentum est Corpus, etiam illa est inuenta Reliquia, cuius erit agenda celebritas, vnde Inuentionis Festum non potest minùs aptum reputari, in toto enim illo hæc continebatur pars, post Inuentionem extracta, sicut aliæ, quibus multæ Ecclesiæ meritissimò gloriantur: cùm in quibusdam etiam tales sint, vt eas non solùm insignes, sed valde insuper insignes perspicuum habeatur.
Loading...