Additio circa propriam sententiam.

652
*DIctum in Problemate §. 13. actum
Dei liberum constitui per extensionem virtualem & eminentialem, quæ genus aliquod distinctionis importat, & ad puram negationem tandem revocatur. Ut autem id mirum videri non debeat præstat audire P. Ribadeneiram Disput. 16. citata nu. 51. ubi ita
P. Ribadeneira.
scribit: Nonnulli ex nostris Magistris Salmantinis, & quidem optimæ notæ, ingenijque præstantis censent maximam hujus mysterij difficultatem mitigari, constitutis ex parte actibus liberis Dei per quasdam carentias, in quas tota contingentia ipsorum revocatur. Sic ille, explicans statim modum dicendi prædictorum, qui ad hoc revocatur, ut licèt in Deo sit modo quidquid positivè constituit actum nolitionis creandi mundum, effectum suum formalem non conferet, quia pro eo necessaria est carentia volitionis, quæ effectum suum formalem præstat, quia caret subjectum nolitione. Post hæc sic ille n. 54. Hæc
Idem.
sententia quamvis pulchra, & ingeniosa sit, & pro tanta difficultate superanda non videatur parvipendenda, mihi non probatur propter eadem ferè motiva, quibus sententiam proximè rejectam deserui. Vt enim illa sententia verißimis entibus physicis nomen moralitatum indit, ita hæc vocat prædicata negativa. Hæc ille & alia satis urgentia. Ea tamen modũmodum dicendi nostrũnostrum non videntur attingere; unde ad illa non oportet respondere. Sicut neque ad illa, quæ habet P. Izquierdus Disput. 31. n. 269. & seqq. circa modum dictum. Quæ verò ex n. 167. & 168. magis ad rem videntur facere; ex dictis in Problemate diluenda. Habemus ergo ex dictis Magistros optimæ notæ, ingenijq́ue præstantis, in ea esse sententia ut censeant arcanum divinum actuum liberorum per negationes pulchrè & ingeniosè posse declarari, nec eorum discurrendi modum parvipendendum esse; licèt non placeat dicto Patri, quia censet doctrinam de carentijs non convenienter applicari: Atqui juxta modum explicandi nostrum convenienter applicatur, ut ostendimus: ergo & patrocinium à præfatis | sibi adsciscit Auctoribus, & inoffenso potest decurrere pede, cùm nihil contra illum, quod urgeat, objiciatur.
653
*Contra illum autem, & alios ex præ
Objectio ex P. Esparza.
dictis militat illud P. Esparzæ contendentis, Deum ad exercitium libertatis à nullo extra se posse dependere, Quæst. 22. citata, Arti. 19. sic subdens: Quæ quidem res eo est indignior, quo vilius, magisque propinquum nihilo est, quo indiget Deus, & indignius rursus est, si dicatur, abusivè tantùm esse ens, id, quo Divinitas indiget, & tamen non abusivè, sed propriè est distinctum realiter à Deo, seu non identificatum realiter cum eodem; nec abusivè, sed propriè verificat de se, & per seipsum intrinsecè, hoc ipsum esse abusivum. Hæc ille, quæ contra conceptus negativos videntur militare.
654
*Sed quidem discursus talis non est ra
tioni consentaneus, nam quo Deus minùs indiget, eo ipsius excellentia major comprobatur, qualis esset, si ad exercitium libertatis ente aliquo intra se magni pretij & ponderis indigeret. Necessarium autem aliquid esse, non est eo indigere; indiget enim is, cui necessaria desunt, neque illa in sua habet potestate, quod dici de Deo nequit: sicut ad constituendum meritum in homine, necessarius est hominis ipsius concursus, quo Deus indigere non dicitur, quia ut meritum in illo constituat summa gaudet potestate movens illius arbitrium convenienti & infallibili motione. Sic etiam multis opus est illi carentijs, quibus deficientibus non esset Deus, ut de multis constat attributis, licet sint, qui solùm carentiam affirment in modo loquendi, cùm revera positivæ rationes sint; sintq́ue alij, qui nullam inter negationes, & ea quæ afficiunt, distinctionem agnoscant; sed verò contrarius sensus communis & Aristotelicus est, juxta dicta nu. 858. & ut de alijs id affirmari possit, in præsenti aliter asserendum, ut mysterium divinæ libertatis possit convenienter explicari. Videantur dicta n. 648. Omitto alia, quia neque omnia quæ apud Scriptores occurrunt, commemoranda aut refellenda sunt, dicta enim in Problemate, & hoc etiam loco, plura profectò sunt, quàm apud plures Scriptores studiosus lector inveniet.
655
*Ubi miranda aliquorum sinceritas, qui hoc tempore, in quo difficultas præsens adeò gravat ingenia, ita suis in scriptis quasi insensibiles in ejus discussione procedunt, ut contenti dixisse autum liberum addere connotationem, ea, sine ampliori explicatione inculcata, satis fecisse difficultati se penitus ar
bitrantur. Sic aliqui, à quorum stylo non multùm abscedit P. Philippus à Sma. Trinitate Tomo 1. Tract. 1. Disputat. 13. Dub. 2. In quo sic se habet responsio ad Primum: Dicendum quòd talis denominatio est realis & intrinseca; & provenit à forma intrinseca, quæ est entitas actus necessarij, non præcisè, sed ut connotat objectum creatum volitum, ut quid posterius. Sic prosequitur de connotatione locutus. Tunc sic. Connotatio est denominatio realis & intrinseca: hæc potest deficere: ergo & aliquid Deo intrinsecum. Major ostenditur ex concessis: Nam denominatio intrinseca dicitur sumi ab actu necessario ut connotante: ergo connotatio intrinseca est. Evidens est consequentia, nam denominatio intrinseca ab eo, quod intrinsecum non est, nequit provenire. Deinde. Connotatio potest deficere, ut semel iterumq́ue pronuntiat: ergo aliquid intrinsecum potest deficere, quod negat ille. Connotatio ergo & dicitur, & replicatur, & inexplicata relinquitur. Doctus tamen est Auctor, & ex ijs, qui se legitimos arbitrantur Thomistas, quod si ita est, ipsi felix, faustumq́ue sit. Et nos sub eadem fide vivimus, quod etiam nobis felix, faustumq́ue speramus. Sed qui plus videant, videt ille, qui omnia videt, & ita etiam sincerum erga familiæ Ducem affectum.
Loading...